Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quos

Your search found 3831 occurrences

More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2147-2151:


2147. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

famaque iam inclytum erat edito illustri poemate de Vladislai Рolonоrum Principis rebus in bello Turcico gestis. Vetus Ragusinorum mos est, ut cum suae quisque aetatis, suique ordinis hominibus conuersetur, ac uiuat: ac iam inde a pueritia distincti quasi in manipulos greges prodeunt, quos ipsi societates appellant. Hi certis inter se legibus conueniunt, et magistratus annuos, aut menstruos creant, praemiisque erga obsequentes, et poenis aduersus contumaces vtuntur, caeteramque ciuitatis recte institutae imaginem referunt: nihil tamen


2148. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n26 | Paragraph | Section]

fuit in odis, et cantionibus, quas non modo a Ragusinis, sed etiam ceteris a Dalmatis, totaque illa vicinia ad hylariores quosque virorum foeminarumque conuentus adhiberi mos est, modisque pronunciari non exquisitis, et quibus magno aliquo artificio sit opus, sed rudibus, atque inconditis; ad quos propterea edendos uniuersi coeuntium coetus accommodari vox, et scientia queat. Quem quidem, canendi morem, sui saltatio etiam admixta est, non temere usquam alibi gentium reperias hoc tempore. Sane usurpatum veteribus Hetruscis (ut antiquiores Atheniensium a Daedalo institutos choros,


2149. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

exequentem: cum interdum verba omnia, omnesque sententias, tum quae primo in mentem venissent, tum quae deinde accedente limae mora, et labore semel, iterum, ac tertio, et deinceps placuissent, memoriter, et expedite pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae adiumento opus habuit. quo factum est, ut mortem eius multo maximae partis illius carminum amissio sit consecuta. Magnae autem illi curae fuit in hoc praecipue Poemate sermonis ratio, ut purum illum, et cum a caeteris,


2150. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n30 | Paragraph | Section]

Poeta loquenti fas est, captos olim horum carminum elegantia omnes Slauorum populos vocabula in iis usurpata, et loquendi formulas, et uniuersam dictionem quasi propriam litterarum, et Musarum linguam iudicaturos non temere auguramur: non secus ac olim Graecia uniuersa propter dignitatem Poetarum, quos dixi, Atticam dialectum ad cothurni grauitatem, Doricam vero ad lyrae magnificentiam natas iudicauit; quodque hoc tempore usuvenit propter diuinam Petrarchae eloquentiam, ut posthabitis sua quaeque Italiae ciuitas dicendi formis, et ad viliora quaeque tractanda relegatis, quoties cum


2151. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n32 | Paragraph | Section]

nobilissima tui parte vitasti Libitinam, incolumisque, et superstes es, multo plenius, et vberius, quam caeterum mortalium vulgus; erisque porro quoad quidquam honoris litteris, et gratiae bonis artibus, pretiique supererit, in posterorum animis, in memoria temporum, fama rerum: cum nos vicissim, quos ad breue spatium superstites tibi fortuna esse voluit, aeternis obliuionis in tenebris obruti, sepultique iacebimus. Sed praestat audire Musas tuas de te, tuisque loquentes laudibus, nec ullum finem facturas immortalia tua erga se merita praedicandi, et celebrandi.


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.