Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quos

Your search found 3831 occurrences

More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2715-2759:


2715. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

infamantur. Nuspiam id clarius apparuit quam in quidam popularium nostrorum opinione, qui personarum vitium ad rem transferentes incultam malunt habere neglectamque iuventutem, quam illam ad exteras provincias erudiendi causa transmittere; quod quidam sic missi eorum, apud quos degebant, vitia retulissent, visitationem inde provinciarum, non personas insectantes. Sic tu quoque cum cerneres quospiam (novi enim qui sint) iam alioquin subdolos, cum politicae insuper praesidia adiunxissent, in omne fraudis astutiaeque genus erumpere, parum


2716. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

vafrumve appellare, cum tamen omnes nos politica quapiam uti non diffiteamur? Te ipsum et antea quam te haec perturbasset opinio, et vero nunc etiam postquam te error iste invasit, politicam cum omni aequitate conspicimus coniunxisse. Piget plures alios referre claros viros quos tu omnes haud scio an possis condemnare; non itaque politicae vitium astutia est, sed eorum qui illa utuntur praepostere. At, inquis, ipsa politica astutia est! Noli quaerere; sane id non tantum illae Ciceronis voculae, sed ne tota quidem tua industria


2717. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quoque plurima in fraudes versa esse non constet, cum maiori dolo dominationem sibi retinuerit Augustus et secutus eius vestigia Cosmus, quam quisquam privatorum aut invidiam alteri aut sibi amorem conciliarit. Illos autem, quos de politica conscripsit Aristoteles, libros nonnihil ab ea, de qua sermo habetur, politica differre concedo; quippe illic theorice res agitur, politica ad particularia descendit, qualia multa in suis libris Cicero, plura Livius, plurima Tacitus tradidere, ut et de eo


2718. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

gravi quadam de causa (ut persaepe usu venit) dimissis secreta eiusmodi omnia in vulgus exeant, ut fieri ipse iam observavi: haec, inquam, reputanti mihi id commode vitari a nobis posse visum est ea ratione ne ullos nisi colonos nostros in quacunque ministerii genere habeamus, quos et amplior coercendi potestas et discedere haudquaquam permissum est. Suas tamen hoc quoque consilium habet difficultates subestque fugae primum, tum furti rapinarumque periculum suam quemque colonum domum ditare cogitante. Sed illi quidem prudenti domini


2719. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

domini lenitatem extollere insolentesque et ad omne facinoris genus reddere prorsus pronos. Sed mihi natura minime acerbo omniumque, quoad fieri potest, mortalium benevolentiam cupienti durius quidquam hoc in genere constituere non libet, praesertim quod ipse quorundam memini quos minime insolentes domini tamen sui cupidos observavi. Itaque nos quoque eo decet collimare; quamquam difficillimum in re modum esse omnino intelligam, tempus tamen locusque nobis eum subministrabunt si intenti in id animo ipsorum colonorum mores et devinciendi eos


2720. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aes quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur. Lenienda verbis invidia est neque id passim, sed apud eos quos magis ratio regit. Hi primum in sententiam, si fieri potest, nostram traducendi sunt, ut sensim in plures exemplum transeat. Sic populari, quantum fieri potest, invidiae est occurrendum. Atque id quidem non in hoc tantummodo casu, sed universim omnibus in rebus suaserim


2721. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

solet, exierit, dubitari non potest quin minor invidiae locus sit futurus ubi eius fomentum subtrahetur. Ceterum id inter praecipua utilissimaque vitae praecepta referri potest, nimirum ne unquam inveteratas popularium nostrorum opiniones oppugnemus nisi coram iis quos aut ex integro instituendos accepimus, aut quibus nos oraculi loco esse prorsus tenemus; quippe tum primum se contemni Croatae existimant cum eorum opiniones, quas illi fide firmius tenent, pro frivolis (ut sunt) exploduntur. Expertus


2722. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

necdum nupti, aut ducendis uxoribus proximi sunt. Solet id etiam invidiam non raro parere si stricto et aperto amore aliqui se complectantur, ut adsint proinde ilico qui nihil antiquius habeant quam eiusmodi amicitiam perturbare. Itaque amicitia ipsa pro virili tegenda est et quos maxime diligimus, iis in extrinsecis his minimum deferre oportet; prudens enim amicus de eo non succensebit, aliorum autem machinationes sic facillime eludentur. Hic ego non repetam ea, quae sive ex dictis facile possunt consectari sive ex iis, quae tum diximus, cum de


2723. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

oggeri potest, multum ad dicendum nos intrudamus. Postquam vero maiorum nobis munerum potestas facta fuerit, tum quoque consultius erit per alium id, quod intendimus, proponere, nos autem defensoris potius quam consultoris gerere vices instructis iam ad succurrendum omnibus quos nobis aliquo nomine obstrictos tenemus. Haec de modo in Croatia vivendi, qua potui brevitate, in medium attuli; ex quibus id universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio, malaque


2724. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

universim colligas tria potissimum esse quae in Croatia sint exstirpanda: ebrietas, absentum inter cenandum calumniatio, malaque iuventutis disciplina. Dein id quoque inde consequitur communem, quidquid effici velis, praestandi modum esse eos, quos nomine aliquo tibi obnoxios habeas, in eandem traducere opinionem. Haec autem in universum sunt praecepta: sermonum causas nulla novitate serere, popularem in verbis factisque esse, cuncta boni subditi in principem officia implere, patrium nullatenus morem fastidire.


2725. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

iis, qui industriam omnem in explendo munere Suo ad publicam impenderint satisfactionem, praeter stipendia distinctas etiam laboribus suis commensuratas remunerationes peculiaremque Suam Caesareo-Regiam gratiam spopondit ac, ut vos in omnem fortunae casum tutos praestet, iis, quos vires in docendo destituerint, congruam ad dies vitae sustentationem clementer addixit. Agnoscitis jam procul dubio, clarissimi viri, quot nominibus Augusta Sibi vos obstrinxerit, videtis, quanta vobis incitamenta ad explendas quam


2726. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

clarissimi viri, in sua quisque scientia, studium operamque vestram conferre debetis. Tradite discipulis vestris genuina, amputatis quibusvis formalitatibus, scientiarum fundamenta, et hoc sufficiet iis, qui ad operosa Reipublicae seu sacrae seu profanae munia destinantur. Quos vero propitia natura ea dotavit ingenii felicitate, ut iis ad interiorem doctrinarum recessum penetrare sit animus, hi, reserata modo praevio per vos porta, ulteriorem etiam cursum facile continuabunt. Vos vero, amoeniorum litterarum Magistri, id continuo vobiscum


2727. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

constituere possit, quod enatas inter officiales horum et venditores quaestiones dirimat. Motivum. E peracta per Comitatum Bihariensem sub 3. Martii 1788. inquisitione evenit, quod officiales Abaldi in contractibus, quos cum cultoribus tabacae ineunt, triplex, pro triplici tabacae classe, pretium defigant. Verum dum contribuens tabacam advehit, optimam etiam speciem ad ultimam classem collocare soleant, donec muneribus placati eam naturali suae classi restituant. Oppressioni huic


2728. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis in rebus, tum praecipue in commercio praecipuum nervum constituit: deinde promptitudinem transportus, quam sibi per continuam singulis annis producti hujus promotionem propriam reddidit; porro certos jam et stabiles venditores, quos sibi per id ipsum, quod illud quot annis coemat, paravit; denique nullis casibus obnoxiam distractionem, cum haec in domestica consumtione fundetur; quae omnia relate ad privatos, qui tabacam ad exteros deportant, quaestores, aliter se habent. Itaque justitia ipsa


2729. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quam debilis adhuc sit in Hungaria opificiorum status, §-pho 42 , quam exiguas vero numeret fabricas, §§-is 44. 48. et 50. Elaborati status actualis ostendimus. Interest proinde, ut quos jam antea favores lex ipsis addixerat, porro etiam confirmentur. Quamprimum autem libertates hae singulari manufacturistae conceduntur, naturale est ut quoad fabricantes seu majores, seu minores, quoad totum eorum personale, et concernentia aedificia extendatur,


2730. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

sit. Articulus XXIV. De inductione exoticarum mercium. § 68. Inductio ab exotico talium articulorum non prohibeatur, quos Hungaria majori cum emolumento inde, quam a Haereditariis Provinciis, habere, aut pro quibus surrogatum in suis naturae productis suppeditare potest. Motiva. Cum et hoc et quae postea subjicientur principia cum vigentis


2731. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Provinciarum diminuant, quam ut stabilito favorabili pro Hungaria vectigali activum ejus plus nimio increscat. Ostendimus enim jam eodem §-pho quod quo minus futurum est Hungaricum commercii activum, eo minus per politicos, quos ibi indicavimus, canales in Germanicas Provincias refluxurum sit. Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim


2732. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim quod cursum circulantis pecuniae non solum commercium regat, sed quod ille plures alios canales habeat, per quos non tantum profluens e commercio beneficium absorberi, sed longe major adhuc pecuniae vis effluere potest. Quinam hi relate ad Hungariam canales sint, in toties provocato Elaborato § 88. in specifico ostendimus; ostendimus etiam quod levissimo calculo


2733. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis Hungariae Comitiis relatus in legem referatur, pro basi


2734. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitatis, adeoque ratio conservationis confiniariorum noxium hunc toti Monarchiae favorem non deposcit. Quodsi autem in uno commoditatis articulo favor hic iis concedatur, tunc ex identitate rationis omnium etiam reliquorum commoditatis articulorum, quos ab exotico leviori pretio habere possunt, inductio iisdem concedi deberet. Articulus XXV. De inductione Haereditariarum mercium.


2735. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in re generale fortasse illud principium posset adoptari ut, cum Hungaria naturae productis, Germanicae vero Provinciae artefactis praevaleant, in vectigali Hungarico tales Germanicis artefactis favores concedantur, qui aequipolleant illis, quos Germanicum vectigal Hungaricis productis est concessurum. In particulari quoad importationem exoticam: 1-mo. Possent fortasse seu prohibitiones, seu gravia illa, quibus exotica artefacta modo subjacent,


2736. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de his vix dubitari potest, quod prae militaribus viis, utpote quae transennis et transportando bellico commeatui per intervalla tantum deserviunt, perfici et conservari debeant. Dantur tamen adjacentes Germanicis Provinciis comitatus, quos nullos capitalium illorum ductuum contingit, sed qui potissimum cum aliquo adjacentis Germanicae Provinciae emporio commercium exercent. Respectu horum, ut ducens ad tale emporium via, etiamsi nullus in illa postalis cursus existat, pro principali


2737. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1240 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

e proventu tamen suo facile possit sustineri. Tibiscanus ad Szolnok, Muranus et Dravanus pons jam alioquin sub administratione Camerali constituuntur; agitur itaque de Savano tantum et Colapiano, quos Civitates Zagrabiensis et Carlostadiensis haud diu amplius sustinere poterunt, et si quem fortasse adhuc alium in fluviis his pontem commercii cursus successive requirat. Verum donec horum seu sumtuosior reparatio, seu etiam nova constructio necessaria sit, fundus


2738. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

danda ipsis practica inviatione, pro rectificandis, quae hi proposuerant, sumtuum schematibus, e Departamento Hydraulico individua adeo frequenter exmitti, ut ea amplius non suffecerint. Ut difficultati huic subveniat, Augustus Josephus II. prouti singulo e decem, in quos Hungariam diviserat, districtui unum commissarium praefecerat, ita in singulo etiam districtu unum dirigentem geometram, majori tantisper salario provisum constituit, hancque hydraulicorum laborum graduationem defixit, ut hi dirigentes


2739. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

opinionis non subsistat, sed in ordinandis etiam et inspiciendis laboribus jurisdictionem in Regno contra constitutionalem ejus independentiam exerceat; Consilium vero et comitatus simplices tantum canales efficiantur, per quos ordinationes exteri illius offici in effectum deducantur, sicut id sub Josepho II. quoad directionem tricesimarum evenisse praesentis projecti §-pho 60. jam ostendimus, et prouti id quoad rem rationariam perinde introductum fuisse constat.


2740. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

Et cum omnes hi labores ad semel suscipi non possint, ipsum etiam qua serie peragendorum horum laborum ordinem determinabit. In determinandis laboribus semper ad id reflectet: an procuranda per eos utilitas publica necessariis in eos expensis correspondeat? Eorum vero, quos omnino suscipiendos esse determinaverit, accurata, quoad res admittit, laboratorum et sumtuum schemata elaborabit. Motiva. Generale navigationis planum eo dirigi debet ut maxima, quoad fieri potest, Regni pars beneficii


2741. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

alicubi saxa disrumpere? vel vero per ducendum oblique novum canalem illa evitare expediat? quam procul singulum hoc flumen adversam navigationem recipiat, adeoque quam procul semitae attractoriae debeant instaurari? His stabilitis discuti debet, quos ex influentibus in haec flumina majoribus tantisper fluviis, veluti Vuna, Dravo, Vago, Samusio, Marusio ita aptare operae pretium sit, ut illi collaterales si non


2742. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

ut exmittenda Deputatio inter hos ipsos novam iterum seriem specifice elaboret, v. g. an prius transsectionem aliquam fieri vel superfluum ramum occludi intersit? Si ejusdem speciei labor in pluribus ejusdem fluvii locis occurrat, quem praeprimis suscipere expediat? quos e collateralibus fluviis praeferenter regulare? quos canales per vastiora stagna praeprimis efformari, publica utilitas exigat. Si omnia haec rite determinentur, nulli inposterum labores praepostere suscipientur, neque


2743. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

elaboret, v. g. an prius transsectionem aliquam fieri vel superfluum ramum occludi intersit? Si ejusdem speciei labor in pluribus ejusdem fluvii locis occurrat, quem praeprimis suscipere expediat? quos e collateralibus fluviis praeferenter regulare? quos canales per vastiora stagna praeprimis efformari, publica utilitas exigat. Si omnia haec rite determinentur, nulli inposterum labores praepostere suscipientur, neque plures quam perfici possint ad semel inchoabuntur. Unus labor alteri non


2744. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare ut eadem Deputatio sumtuum etiam schemata elaboret, prorsus necessum est. Nihil quidem ejusmodi schematibus incertius esse satis constat. Cum tamen Deputatio illa, parte ex una e viris localium pretiorum probe gnaris, parte vero ex alia ex hydraula laborum, quos opera ejusmodi requirunt, aprime perito constituta sit, sperare licet, quod schemata haec adminus proxime ad realitatem perduci possint. § 129. Praeter indicatos superius pro conservando actuali


2745. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ulla ad hoc reflexione interea etiam et instaurari et conservari debent; saepe enim talis est emporiorum situatio, ut merces ex uno ad aliud per continentem promovere longe lucrosius sit, quam beneficio navigationis. Et tales sunt omnes tres illi ductus, quos pro capitalibus superius declaravimus, nempe Vienna et Posonio ad Littorale; hinc in Galliciam, item Vienna et Posonio per Budam in Transilvaniam. Has itaque uti et illas, quae e talibus emporialibus locis,


2746. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

si fundus commercialis suffecerit, pecunias, seu etiam per concedendas primas secundetur. § 135. Mercatoribus Caehas formare non liceat, et si quos hactenus ejusmodi coetus induxerunt, hi aboleantur. Motiva. Omnis certis regulis adstrictus coetus repugnat necessariae commercio, ut efflorescere possit, libertati; opificum caehas eo tantum nomine tantisper tolerandas


2747. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illi remedium hoc in potestate habeant, et tamen his praevalere non possint, sed ad eos supprimendos legis auxilium implorent, patet evidenter quod majores quaestores aut deterioris qualitatis merces habeant, aut illas altiori distrahant, aut forte iis, quos minuti manipulant, articulis nec provisi sint; in his enim solis ferme casibus hi emtores invenire possunt, adeoque apparet quod majores quaestores id tantum quaerant, ut suppressis per legis dispositionem minoribus horum


2748. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

labor. Horum tamen omnium limitatio nec ad semel, nec periodice suscipiatur; sed prouti alicujus articulorum horum pretium ultra justos limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et primum quidem tententur omnes alii, per quos pretium ejusmodi restringi possit, politici modi; si nullum jam aliud medium supersit, tum demum ad limitationem descendatur. Hanc ubi casus fert, singula jurisdictio in gremio sui peragat; magistratus tamen civitatum ad actum hunc et Electam


2749. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in prima adhuc epocha versabatur, dum veteres leges et generalem, et periodicam articulorum primae necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit, nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam


2750. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hoc jus domino competeret, tunc posset singulus dominus terrestris statuere ut coloni sui nihil eorum, quibus ipsi egent, ab alio quam a se comparare, neque quidquam ex iis, quae dominus pro se comparare vult, alteri vendere ausint: posset singulus iis, quos a colonis suis consumi observaret, seu productis, seu artefactis se providere, coëmtos autem a colonis suis fructus ipsis illis, quibus hi eos antea vendebant, quaestoribus distrahere, sicque totum sensim internum commercium unice dominis terrestribus in


2751. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quodsi vero plura magna negotia collabantur, id et propter exemplum, et propter eorum, qui aliquam in negotio tali partem habuerunt, ruinam, noxios ipsi commercio effectus producit. Sufficit itaque, si lex se permissive habeat, ne pauci forte illi, quos genius suus reipsa ad id formavit, metu inurendae conditioni suae alicujus maculae ab instituto hoc retrahantur. § 146. Favores Articulo 17. §-pho 1. majoribus


2752. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sumtibus gerantur, sed et omnium, quae utilia sunt, publicorum institutorum introductio magnam pecuniae vim requirat. Et ideo omnis prosperitatis publicae studiosa legislatio commercium exportationis prae importatione fovet; illi omnes, quos in potestate habet, favores largitur; importationem ad solos necessitatis et primae commoditatis Articulos, quoad fieri potest, restringit, et horum etiam pretium per animatam mercatorum concurrentiam diminuere studet.


2753. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quaeri debeat? Nam prout praeliminares illae quaestiones superatae fuerint, ita determinati etiam fundi proponi et stabiliri poterunt. Quoad spontanea oblata, praevie iterum decidi deberet: an Diaeta dependendum per omnes etiam reliquos, quos illa repraesentat Regni Status fundum obligative stabilire possit? vel vero, an in Diaeta projectum tantum ejusmodi fundi elaborari et hoc totius per respectivos comitatus congregandae nationis assensui substerni debeat? In utroque casu ea


2754. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

partim per ipsam etiam elucubrati novi fundi, de quibus Legislatio proprio arbitrio disponere potest. Antequam Deputatio de eo arbitretur, quosnam ex his in hypothesi separandae commercialis et eventualis cassae ad unam, quos vero fundos ad aliam applicare intersit, tam modernas, quam futuras singulae hujus cassae necessitates paucis exponendas esse existimavit. Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 88. quod Hungaria nullum praeter taxam


2755. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

utilibus exportationis quaestoribus capitalia. Omnia quidem haec nec ad semel, aut intra exiguos annos perfici, neque sumtus hi quotannis fieri debebunt. Quodsi tamen hae necessitatum Fundi Commercialis rubricae, cum tribus, quos supra indicavimus, necessitatum eventualium titulis conferantur, facile apparebit commercialem, ut intentus scopus etiamsi serius obtineatur, longe majori atque eventualem cassam fundo opus habere. Et ideo Deputatio


2756. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Pestino usque Szolnokinum communicationis inter Tibiscum et Danubium canali; quodsi enim id successerit, eadem ratione successive omnes hydraulicos labores perfici posse arbitratur. Modalitatem autem in eo concentrat: 1. Calculentur necessarii ad opus hoc sumtus, quos ille idealiter in sex millionibus assumit. — 2. Summa haec dividatur inter dominos terrestres vel a ratione possessorii sui, vel a proportione contributionis, quam rustici sui dependunt. — 3. Obvenientem sibi quottam quisque statim in parata deponere teneatur,


2757. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Non adversatur Regni constitutioni; haec enim spontanea oblata non excludit, et ideo complura horum cum antiquioribus, tum recentioribus etiam temporibus exempla prostant. 7. Nullum regio alicui proventui, quos intactos conservare interest, praejudicium adfert. 8. Contribuenti plebi nullo novo oneri cedit. Denique 9. Justificat ancipitem hactenus praestandorum per hanc gratuitorum laboratorum usum. Utprimum enim ipsae privilegiatae


2758. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

cassa publica omnibus commercialibus necessitatibus sufficiat. Circa ipsum tantum Projecti hujus calculum Deputatio pauca aliqua observanda existimavit. Nimirum, verum quidem est, quod ultra assumtos per projectantem fundos accedet eorum fundorum proventus, quos e projectatis per Deputationem hanc §-pho 40. Legislatio stabiliet, et qui idealiter forte in 100 000 assumi possunt. Verum etiam est, quod praecipuam erogationis Cassae Commercialis rubricam labores hydraulici et viarum


2759. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

cum extraordinaria ejusmodi calamitas, benignitate Numinis, nonnisi raro et per longiora intervalla evenire soleat, cassa totam illam summam, pro qua hactenus schedas erogavit, lucri faciet. Vel denique in optimo casu schedae hae non tantum per decem, intra quos ex iis 4 milliones conflabuntur, sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis, intra decennium septem milliones erogare poterit, et adhuc pro subsequis annis, donec schedae hae decurrerint, annuus


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.