Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quos

Your search found 3831 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 817-823:


817. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Christianorum desiderata sunt, rex Istrię interfectus, rex Delmatię graui saucius uulnere fugaque elapsus Salonas est delatus. Vrbem moeror inuasit et cęde suorum audita lugentium atque ululantium clamor perstrepere cępit. E contrario aduersariorum uis atque potentia eorum quos subegerant suffragiis in dies augebatur. Cumque multitudo ordinem non caperet, fratres diuisis exercitibus alius alio mouit. Totila cum suis in Istriam profectus Aquileiam uastauit, oppida euertit, Italiamque est ingressus anno Christianę salutis 547. Vastatis demum Italię


818. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Cęsar intellexisset quod Gothorum dux copias diuisisset dimisissetque a se partem alteram cum Seuiolado filio atque ita esse, ut ferebatur, per exploratores certior factus, coacto repente exercitu Stroilum inuasurus abiit. Nec minus prompte atque impigre Stroilus cum his quos secum habebat processit obuiam. Erat enim et ipse animo inuictus ac manu supra quam credi potest strenuus. Postquam in procinctu stetere acies, manus conserunt; acriter utrinque insistitur, arma miscent, nusquam cęditur. Stroilus in medios armatorum globos irruens egregieque


819. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

se impetraturum ratus legationem misit; nec spe frustratus, quod cupierat, obtinuit. Neque enim lingua tantum cum illis communicabat, uerum etiam religione. Et quo certior atque diuturnior pax haberetur, factus est Barri tributarius. Et ille tandem bello rapinisque abstinens his quos subegerat felicius pręesse cupiens cuncta, quę armis uastata erant, nouis cultoribus replenda curauit uectigalium remissione inuitando immunitateque et libertate. Interea Bladino rege Rex IIII uita defuncto regni gubernacula filius


820. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

10 Budimerus Et quoniam litteris etiam non parum instructus erat, cum philosophis aliisque incredulis contendere ausus, nonnullos ex iis in Christum credere compulit. Inde Cassariam accedens gratanter est susceptus ibique regni sedem posuit, fidelis inter fideles quos iam Constantius conuersos baptizauerat. Erat tunc summus ecclesię Romanę pontifex Stephanus, qui cum mirifica Constantii opera audisset, uidere illum cupiens, ut ad se ueniret, per litteras petiit. Vir igitur sanctissimus Constantius, cum interim ex pontificis autoritate


821. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

usque Dyrrachium protenditur, hanc in partes duas diuiserunt, quas dirimebat ripa Drini fluminis, occidentem uersus usque ad Beriam montem et tractus perpetuus Bosnam prouinciam scindens usque ad montem Lippam. His ita separatis alibi banni, Bannus quos Latini tribunos uocant, alibi sublimioris potestatis duces pręfecti sunt, prout cuiusque regionis exigere uidebatur conditio; sub his creati sunt centuriones, ita dicti a militum numero quibus pręerant; singuli banni septem centurionibus imperabant, maior natu ex


822. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

pręerat a rege defecit. Rex autem Radoslauus desertores suos persecutus facile in potestatem redegit ultro se dedentes, ne regi quoque aduersari uiderentur dum filium eius detestantur. Bannus ipse fuga elapsus est, eis qui regi se tradiderant crimen remissum ueniaque data. Quos autem cęperat Seislauus, illos in seruitutem redegit pręfectis copiarum suarum oblatos; patri quoque iratus, quod rebellantibus pepercisset, seditionibus animum intendere coepit. Plurimi militum centurionumque terrore compulsi illum sequebantur. Quorum opera usus patrem


823. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

XXIV rex Croatięque dominatus est. Ea enim gens parum ciuilis animi semper metu magis quam benignitate ad obsequendum mouebatur, bonis itaque dominis molesta, improbis autem et arrogantibus mitis erat. Porro Radoslauus regno exutus Lastum cum paucis quos secum habebat confugit. Vbi cum filium sibi adhuc infensum aduentare audisset, uehementer animo angi coepit, comitum magis quam suum dolens periculum; cum quibus inde raptim recedens ad mare usque sese fuga proripuit. Sed tunc etiam tergo instare hostem cernentes cum equis in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.