Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quos

Your search found 3831 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 834-976:


834. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius ista in lucem uenerint | quam illa alia, quę mihi inuito (ut dixi) necdum satis emendata de manibus exciderunt. Ex libris autem, quos imprimi feceris, aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi satisfecisse putabo, cum impressos intellexero. Interim archetypum meum Tibi habe, Tibi utere.


835. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ibi erit inquit, fletus et stridor dentium; ut discas eos damnandos esse, qui uel per ocium | uel per malitiam | beatitudine fidelibus promissa se fecerint indignos. 25 Quos etiam cum fatuis uirginibus in Euangelio conferre possumus. virginitatem quippe fidei habent, quia sincere credunt, sed pię rectę-que actionis oleum, quo fides ipsa illustratur, non habent. Frustra itaque clamant: Matth


836. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uobis nescio uos . Quid quęso infelicius, quid calamitosius | quam ab illo ignorari, qui solus nouit omnia? Illos autem nescire dicitur Deus, quos a se reiicit | et procul a beatorum repellit consortio. vnde ait: Matth 7 Non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cęlorum, sed qui facit uoluntatem Patris mei, qui in cęlis est, ipse


837. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in nomine meo | dicentes quia ego sum, et multos seducent. Cum hęreticis igitur et bonarum mentium seductoribus perniciosa est conuersatio. Mar14 Si quos ergo diuinitati Christi derogare uideris, eos non Christianos esse existima, sed Antichristos, non minus execrandos illis, qui in domo Caiphę in eum spuere et faciem eius uelare | qui-que caput ipsius et spinis compungere | et harundine ausi sunt uerberare.


838. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In propria ueni et mei me non receperunt. Qua fronte, qua fiducia tunc rogabis, ut ipse te recipiat, quem omnino negare non poteris | abs te receptum non fuisse? Quid de illorum incredulitate dicam, qui ne miraculis quidem mouentur. quos tamen admonens Dominus ait: Jo. 10 Si mihi non uultis credere, operibus credite. quę si ab homine fieri nullo modo possunt, cur non creditis in me aliquid esse supra hominem? Cęci uident, claudi ambulant, leprosi


839. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fatentur, nonne uerius dicerent | non ab hominibus sed per homines facta fuisse, si consyderare uellent, in cuius nomine, quo inuocato facta sint. Quod si hęc miracula, ut debent, facta esse a Deo credunt | et per quos ea ipse fecerit, ueraces et sanctos fuisse non negant, dicant quis unquam illorum | se uel Deum | uel Dei filium esse confessus sit? Et si eum se esse Christus affirmauerit, cur ei non credunt? cur eius uerbis fidem non pręstant? cum etiam ipsi homines, quibus talia agendi


840. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Luc10 Vetus igitur Noua-que Lex duo denarii sunt stabulario dati, id est ecclesię pręsidi, ut his peccatorum nostrorum uulnera curentur. Luc12 Sunt etiam duo gladiii, quos in medium proferentibus apostolis | satis esse dixit Dominus, cum utriusque Testamenti doctrina satis super-que sit aduersus quasque repellendas diaboli insidias | ac prauas ab animo abscindendas cupidines. Vetus tamen Testamentum fuit Agar ancilla in seruitute generans, et


841. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

his plurimi, qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia est : Luc6 Qui audit et non facit, similis est homini ędificanti Illic inquit erit fletus et stridor dentium. ut miserabiliter lugeant qui in conuiuiis immoderate lętati sunt | et esuriendo siccis crepitent dentibus, quos esculentis poculentis-que resperserant crapulando. atque ideo alibi dicitur: Luc6 Veh uobis qui saturati estis, quia esurietis. qui autem gulę atque uentri sese in


844. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non latere. Sciebat enim ille, cui etiam futura pręsentia sunt, quia magis prędicaturi erant, quod multis profuturum esset | et nequaquam ex hac causa silentium imperabat, sed ex ea, qua inanem gloriam non admittebat. Alioquin superuacaneum foret iubere aliquid eis, quos contrarium facturos non ignorabat. In omnibus igitur iustitię pietatis-que operibus quęrendę proprię laudis absit intentio | sed alienę utilitatis causa, ut innotescamus non desit charitas. et id quoties uidebitur


845. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quęso animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita . Quod si hi quibus adhuc clausus erat aditus regni cęlestis, hinc decedere optarunt, nos timebimus, quibus per Christum a maladicto iam liberatis patet paradisus? quos-que corpore isto exutos protinus excipit cęlestis claritatis habitaculum sempiternum? ps115 Ob hoc ergo probatę uitę homines mori non formidant , quia preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius.


846. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui iudicant | et totidem qui iudicantur. quia illi filii lucis sunt tanquam duodecim horę diei. hi uero filii tenebrarum sub eodem nocturnarum horarum numero comprehensi. Quanuis enim non omnes damnandi sunt, minus tamen illis clari, quos perfectionis opera commendant. Sequitur: Marc19 Et omnis, qui reliquerit domum uel fratres uel sorores aut patrem aut matrem aut uxores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et uitam ęternam


847. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cuncta silent. Inter orandum autem in montem ascendere iuberis, ut sicut montium fastigia cęlo proximant, ita tu ad cęlestia contemplanda animo subleueris. Hoc ipsum Marcus quoque testatus est dicens: Mar6 Et cum dimisisset eos, quos uidelicet docuerat, abiit in montem orare. Dominus ergo noster, quod uerbis docuit, hoc exemplo monstrauit, in ipso orationis tempore secedendum esse a turba | et in loco secretiore orandum. Vnde iterum Lucas: Luc5 Ipse


848. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

potest dicere cum Propheta: ps. 118 Portio mea Dominus, cum terrenis opibus inhiet | et non solum his quę possidet non renunciet, sed etiam ea quę nondum adeptus est, cupide affectet. Sunt quos negociari in domo Dei non pudet, immo nec foenerari | ecclesiasticas-que dignitates ambitione atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint, cuncta Ecclesię bona, quę pauperibus


849. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

atque largitionibus comparare. quas cum acquisierint, cuncta Ecclesię bona, quę pauperibus distribuenda erant, in suos usus conuertunt. Hi sunt quos uendentes et ementes de templo suo eiicit Dominus dicens: Matth. 21. Domus mea domus orationis est, uos autem fecistis eam speluncam latronum . Merito igitur talium cathedras euertit | et cum principibus populi sui in cęlestibus


850. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

. Ille homines corporeos, ille incorporeos angelos fecit, utrosque ad fruendam cęlestis regni beatitudinem benignissime constituens. Ex his tamen non parua pars per arbitrii libertatem suo aduersata est creatori. Inter quos angeli cum peccassent, a tanto bono diuina largitate sibi collato excidere. Itaque protinus de cęlo pręcipitati | et intima corruentes irreuocabili damnatione puniti sunt. Homini autem quamdiu in corpore


851. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et fleret. Nouit ergo Dominus eis quos elegit, etiam ante mortem suę dulcedinis mella delibanda porrigere. quę tunc plenis poculis propinaturus est, cum illos omni prorsus terrenę labis fece detersa ad se sursum iusserit uenire | et sanctorum ciues ac suos domesticos fieri beatos in ęternum futuros.


852. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Matth. 4. Poenitentiam inquit agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Sed de poenitentia postea suo loco tractabitur | modo autem quam misericors est Dominus, quam facile iis quos delicti poenitet, ignoscat uideamus. ut et ipsi nobis remissurum delicta confidentius speremus, cum aliis quoque multis eum remisisse ex Euangelio didicerimus. Remisit Mattheo teloneum,


853. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis rursum fieri membrum Ecclesię, a cuius corpore auulsus fueras | et iam cum mortuis computatus. Hęc tecum meditare, hęc mente reuolue. Nunquam ueniam desperabis o peccator, si et istorum quos modo commemorauimus crimina | et Domini erga ipsos benignitatem atque misericordiam recte metitus fueris. Sed fortasse dices: Non solum grauia et horrenda sunt peccata mea, verum etiam plurima uix-que ullo calculi numero comprehensibilia.


854. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ut et misericordię magnitudo magnitudinem | et miserationum multitudo multitudinem tollat delictorum. Postremo ita tibi persuadeas uelim | nullum esse omnino genus, nullum numerum, quin utrunque clementia ignoscat diuina his quos peccasse poenitet | et misericordiam implorare non piget, a peccatis quibus Deus offenditur pro uiribus abstinendo, quibus placeatur , iustitię operibus sese exercendo. Solis impoenitentibus et desperatis non est uenię locus.


855. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia ipse meretur, sed quia benignus est ille, qui eam largitur. Desperauit et Iudas Domini sui proditor. Matth. 17 Peccaui inquit tradens sanguinem iustum. restituit-que argenteos, quos inique acceperat. Sed nec poenitentia illi profuit | nec satisfactio, quia dolore superatus ad laqueum confugit, non ad Dei misericordiam. Dolere quidem debuit de peccato, sed non ita ut spem, quę in Deo est, de manibus dimitteret.


856. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum sanctis mulieribus uirtutum aromata, ut illis ungamus Iesum. Si cum sanctimonię odore ad se uenientes conspexerit, qua pietate est, iocunde gratanter-que suscipiet. In nobis implebitur dictum illud: Beati sunt serui illi, quos cum uenerit Dominus, inuenerit uigilantes. Pręterea quemadmodum ętas uitę nostrę breuis est, ita et incerta. Plurimos frustratur speratę senectutis expectatio. denique quis est qui unum diem, immo, unam horam a mortis


857. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bene agendi tempus perdit, sed etiam ipse ad uitia promptior fit, dum corpori magis quam animo obsequium pręstat. Raro uidebis eos qui somniculosi sunt, a luxuria libidinibus-que abstinere. Cum crapulati fuerint, graui sopore premuntur, quos ronchizantes non facilius excites | quam syluestres ursos | aut uitulos marinos. Putas experrecti ad orationes procumbant | uel ad decantandos psalmos instent? ientacula conquirunt, prandia deinde parari iubent, et cum hesternas perpotationes diu dormiendo uix edormierint, iam


858. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in deliciis corporis dormiendo lasciuiendo-que transigunt. De somniis. Caput VIII De istorum numero etiam illos esse dixerim, quos uanę somniorum suorum imagines quasi futuri diuinę ita delectant , ut quotidie uisa enarrent | et siquando sequatur euentus, uera se uidisse iactitent. ueluti digni quibus cęlestis prouidentię mysteria pandantur. cum magis illis conueniat in Prouerbiis


859. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Demonis enim calliditas quo animo falsum aliquid suadet, eodem et uerum reuelat, utique ut nimium credulos | et iam sibi libere confidentes facilius euertat | atque in foueam alicuius mortiferi erroris pręcipitet incautos. Prudentia igitur opus est ad deuitandos dolos, quos ille ueterator nobis dormientibus per ipsa somniorum phantasmata struere consueuit. Minimum itaque erit ei credendum, qui perpetuus humani generis aduersarius esse noscitur. Quicquid ille quocunque modo suggesserit, nisi uirtute diuina compulsus suggerat,


860. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

interpretationem accipiunt, ut pharao a Iosepho | et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno,


861. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes pręsumptione labantur. Vt autem nobis quoque Spiritu Sancto largiente interpretandi donetur facultas, minus temporis demus somno, ut plus concedamus uirtuti. Id si fecerimus,


862. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

apertos et Iesum stantem a dextris uirtutis Dei, ab eodem iamiam suscipiendus, cuius in diligendis inimicis mansuetudinem fuerat imitatus. Quo autem facilius ad assequendam beatitudinem uoti nostri compotes simus, expediet quidem eos etiam, quos Deo charissimos esse constat, ut pro nobis deprecentur, obsecrare, ut, quod ipsi non meremur, illorum, qui digni sunt, suffragiis obtineamus. Ita fecisse gentiles quasdam in Euangelio Ioannis legimus. Cupiditate enim affecti uidendi Iesum rogauerunt Philippum, Philippus


863. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dedignantur. Neque enim hoc ideo permittit omnium pręscius et semper ubique pręsens Deus, quod indigeat, ut hominum opera orationes-que ad se perferantur, sed ut per angelorum officium suam erga pios promptos-que peccatores beniuolentiam testetur. Amare se plurimum eos ostendit, quos talibus uti concedit ministris. Quibus certe si digni fuerimus, hoc est, si, quemadmodum oportet, orauerimus, pręterita peccata condonabuntur, pręsentia repellentur, futura facile uitari poterunt, ipsa animi uirtus roborabitur, caro


864. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

plus poterit innocentię probe-que factis copulata? Sunt, qui nimis negligenter orant. summis labiis uerba murmurant | nec satis quid dicant attendunt, non dissimiles illis, qui per quietem somniantes loquuntur, quos per Esaiam arguens Dominus ait: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Tales certe si exaudiret, non reprehenderet. Et quoniam inter orandum semetipsos non intelligunt, faciunt ut nec a Deo intelligantur. Qualem igitur


865. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab eo petiit. quo miserante calamitatibus liberatus et in regno fuit receptus. Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis obstinatio sua grauitate hominem in abyssum deprimit ac pessundat, ita poenitentia sua uirtute sursum in sublime usque in


866. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uenundatos non redemisset. Lauantur itaque in sanguine Agni, qui in Christum credentes eius misericordiam poenitendo et sperando implorant | et eodem miserante | bonum quod cupiunt, consequuntur. Neque enim nisi fideles forent, quos peccasse poenitet, per portam, id est, per ipsum qui ait: Ego sum ostium ouium, ciuitatem illam patriam beatorum perpetuam atque perennem ingredi potuissent. Quanta conferat nobis poenitentia diximus, nunc


867. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uestitur, zona pellicea pręcingitur | et in tam uili habitu uilius nutritur | locustas et mel syluestre comedens | et aquam bibens, a uino autem et sicera se abstinens. Si ergo electorum Dei talis in terra uita fuit, nullius pene culpę consciorum, quos labores, quas uigilias, quę ieiunia, quas asperitates | nobis tot criminum inquinatione foedatis non ultro subeundas dixerim, ut mundemur? Veruntamen quorum durioris uitę rigorem sponte susceptum imitari


868. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

defixos repente mors occupet. Vide igitur ne te iuuenilis fallat ętas | ne salubre corpus et robustę uires decipiant. Nulli ętati parcit mors | et sicut senes ita et pueros rapit. quin immo rari admodum sunt, quos ad senectam usque patitur peruenire. Plurimos pręterea eadem dies sanos fortes-que incedere uidit | et exanimes concidere. Nulla uitę securitas est semper inter pericula uersantium. Potes uel morbi ui | uel uenenati cibi haustu | uel serpentis ictu |


869. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

reliquit. et qui satis longum tempus mammonę seruierat, statim fit Dei seruus Christi-que apostolus. Zacheus quoque ętatem in exigendis usuris contriuerat | viso tandem Domino | totum quod foenore quęsitum erat, distribuere pauperibus coepit | et illis quos aliquid defraudauerat satisfacere. eodem itaque die, quo finem criminum fecit, Christum domi suę hospitem meruit habere. Multa id genus exempla tibi de Scripturis possem proponere, si in his recensendis occupari uellem.


870. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

10 Sacerdotes tabernaculum intraturi uinum et quod inebriare potest bibere lege diuina prohibentur. Dei enim ministros maxime sobrios esse conuenit. numeri 6; Ezechi. 44 Illis etiam qui ex uoto Domino consecrabantur, quos nazareos uocabant , pręceptum erat ne uinum gustarent | neque quicquid ab uua fuisset expressum, donec uotum perficerent. Daniel 1 Daniel, Anania, Azaria et Misahel, cum Babylonię captiui essent


871. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non pepones esitauit sed locustas, nec uinum gustauit, sed haustas de Iordane aquas. Non grauabunt nos ieiunia nostra, si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant,


872. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non grauabunt nos ieiunia nostra, si sanctorum parsimoniam cogitabimus, ut saltem imitari eos non pigeat, quos ęquiparare nequimus. Apostoli quoque Domini spicas manibus conterentes esuriem sedant | neque ab ordeaceis abhorrent, quos etiam aliis apponere iubentur, cum turbam saturauit Dominus. Et tunc quidem quinque tantum panes habuerunt, quod nec ipsis qui duodecim erant, sufficere potuisset. vt-que apertius quanta illis cura sibi esset intelligas, cum conscensa naui trans fretum irent, obliti sunt (ut in


873. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

scortando luxuriando-que abligurierat, tunc ad patrem flagitii sui poenitens rediit, cum esurire coepisset. Deus Iudeis placari paratus, per Iohelem clamabat: Conuertimini ad me in toto corde uestro, in ieiunio et fletu et planctu! Et Niniuitis ieiunantibus pepercit, quos-que minatus fuerat se funditus euersurum, seruauit. Danieli ieiunanti et oranti Christi uenturi mysteria reuelantur. Ieiunium ergo peregre proficiscentibus iter prosperum impetrat, contra hostium uim pręualet, demonum


874. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

exigentivm. Caput XXII Gulositatis indicium est | in mensa minus lauti apparatus monachi accumbentis mussitatio. Licentioris igitur gulę sunt, quos non pudet, cęteris in silentio considentibus, corrugare nares, frontem contrahere, os distorquere | et gestu nutu-que ipso uel de cibo | uel de potu conqueri. Hic fastidit legumina, ille minutos pisciculos contemnit, alius olera aspernatur, alii


875. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

medicorum testimonio probare nititur. Eo interdum impatientię quidam procedunt, ut suis prępositis insultent delicatiora exigentes quam quibus illi contenti sunt. Carebit hoc uitio, qui eorum uitam uictum-que persępe considerabit, quos Deo constat placuisse, memoriter-que tenebit, quid illi in solitudine degentes esitarint | quid-ue potarint. quibus (ut Hieronymus ait) coctum aliquid accepisse luxuria uidebatur. qui etiam


876. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in seculo | quam quod concupiscis in monasterio? Si monachi geris indumentum, cur dissimilem habes affectum? Memento quia religionem ingressus es, ut Deo seruias et uentri seruire desinas. Nunc de illis dicam, quos ieiunii grauat obseruatio, qui uel male ieiunant | uel omnino non ieiunant. De vitio male ieivnantivm. Caput XXIII Male ieiunantes arguit Dominus


877. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quanto pręstabilius obseruandis ieiuniis operam dare | et abstinentia superbiam fastum-que contundere | quam crapula inflatum neque bonorum neque malorum quę futura sunt meminisse | et a Deo recedere? Quod crimen illorum fuit, in quos per Amos prophetam exclamat Deus: Vę uobis qui opulenti estis in Syon | et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Quod hic de opulentis in Syon


878. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perseuerare prodest, testis est Chananea mulier, quę repulsa non recessit, despecta sustinuit | et dum suppliciter orando perseuerat, facta est uoti sui compos, dicente Domino: Fiat tibi sicut uis! Testis est Barthimeus cęcus, cuius perseuerans clamor oculos ei quos non habebat impetrauit. Increpabatur ut taceret | tanto ille magis clamabat: Fili Dauid miserere mei. ab hac precatione non cessauit, donec uisum recepit. Testes sunt et apostoli, de quibus est scriptum: Omnes erant perseuerantes unanimiter in oratione cum


879. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

es, si tunc etiam cum irrideris, cum contumelia afficeris, cum iniuriis oneraris, patienter toleres, non irascaris, non turberis | et quasi qui nihil mali passus fueris, uultum non mutes | atque intra te animi quietem conserues, Illorum puerorum more, quos Dominus ad se uenire iussit | et: Mar. 10. Quisquis inquit non receperit regnum Dei ueluti paruulus, non intrabit in illud. Sicut ergo paruulus irę odii-que passionibus caret ex natura,


880. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ex hoc prudentium simplicium-que genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: Hiere. 31. Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum. Homines enim sunt ad quos pertinet prudentia, iumenta ad quos simplicitas. Quod autem hi qui utraque in parte recte uersati fuerint, beatitudinem consequantur, psalmista sub eadem uerborum metaphora testatus est, cum ait: ps. 35.


881. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

genere suam constare uoluit Ecclesiam, cum diceret: Hiere. 31. Seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominum et semine iumentorum. Homines enim sunt ad quos pertinet prudentia, iumenta ad quos simplicitas. Quod autem hi qui utraque in parte recte uersati fuerint, beatitudinem consequantur, psalmista sub eadem uerborum metaphora testatus est, cum ait: ps. 35. Homines et iumenta saluabis Domine,


882. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim si uirtutibus careat, inflat, multum-que doctus et parum sapiens nimium sibi arrogat | interdum etiam ueritati refragari audet, ut se aliquid


883. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent. Porro hi non sola uirtute contenti erant, quę prope uana esset, si nihil eam post mortem sequeretur, sed per ipsa uirtutis opera Deo iungi cupiebant. quod quia pręcipue martyrii patientia pręstare poterat, cędi


884. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicat, quod Christus Dominus exuerit Principatus et Potestates triumphans eas in ligno crucis? Potestas quidem diaboli per crucem Christi ita fracta et triumphata est, ut eos ille dimittere liberos fuerit coactus, quos ei primorum parentum crimine corrupta origo subdiderat. quos-que idem idolorum cultura subuersos iugo perniciosę seruitutis oppresserat. Cessauit itaque mundus demones pro diis habere post Euangelii uulgationem. cessauit et infernus esse fidelium animarum receptaculum, cum


885. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

triumphans eas in ligno crucis? Potestas quidem diaboli per crucem Christi ita fracta et triumphata est, ut eos ille dimittere liberos fuerit coactus, quos ei primorum parentum crimine corrupta origo subdiderat. quos-que idem idolorum cultura subuersos iugo perniciosę seruitutis oppresserat. Cessauit itaque mundus demones pro diis habere post Euangelii uulgationem. cessauit et infernus esse fidelium animarum receptaculum, cum Christus in cruce se confitentibus promittere coepit


886. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Dracones Hi et leones et dracones dicuntur, quia nunc aperte nos inuadunt ut leo , nunc occulte nobis insidiantur | ut dracones. Aspis. / Basyliscus Aspis quoque diabolus est et basiliscus, illis duntaxat quos primo congressu superat. Aspis quippe morsu, basiliscus aspectu statim perimit. viro autem iusto dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem.


887. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

viro autem iusto dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem. Beemoth / Leuiatan Beemoth et Leuiathan in historia Iob legitur, quos elephantum et cętum uocari diximus | alter tamen proprie bestialis interpretatur, alter persequens eos; quasi enim ferocissima bestia nunquam ab hominum persecutione conquiescit. Vulpis Vulpis


888. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

VIII. Hi sunt locustę illę in Apocalypsi, equis similes bellatoribus, quia feroces, et super capita eorum coronę similes auro, quia superbi, facies hominum et capilli mulierum, quia utrique sexui insidiantur, dentes leonum, quia quos uicerint perimunt. loricas ferreas habent, quia in malicia obduruerunt. alis perstrepunt, quia uelociter omnia permeant. caudas scorpionum aculeatas gerunt, quia unus eorum finis est nocendi hominibus. Abadon Et


889. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non ad hominum capturam pertinet uenatio. Ille tamen ex homine in pecudem uertitur, qui peccat, dicente Propheta: Homo cum in honore esset, non intellexit. comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hi etiam Caldei nuncupantur. quos in Abbacuch propheta se suscitaturum minatur Dominus aduersus iustorum contemptores | Ecce inquit ego suscitabo Caldeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrę, ut possideat tabernacula non sua . Caldei quasi demones | uel quasi feroces


890. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicitur: Coram illo procident Aethiopes. horum interpretatio tenebrarum et caliginis est. quam ergo miserum est, quam omni calamitate infelicius | seruire tenebris | et a Deo qui lux est recedere? Demones pręterea sunt Gigantes, quos in Esaia aduersus Babylonem, id est, animam in peccatis confusam a Domino suscitandos legimus. Sunt etiam calumniatores, ut in psalmo: Humiliabit calumniatorem. Vir etiam iniquus | et homo inimicus est demon, ut in psalmo: A uiro iniquo erripies me. et in


891. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

genere usus, in illorum qui conuersi erant cordibus (ut supra est dictum) inserere hereses coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit, eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit. ut quos fidei defendit synceritas, mandatorum saltem transgressio condemnet. Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei


892. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

coepit. ut in quibus idolatria iam defecerat, non deesset mendax de uera religione sententia. atque ita non paucos, quibus in credendo mens leuior erat, subuertit. Quos autem firmos ac stabiles in fide uidit, eos perniciosę uoluptatis illecebris ad peccandum prouocare coepit. ut quos fidei defendit synceritas, mandatorum saltem transgressio condemnet. Nos ergo qui in Christum credimus, qui Dei Filium confitemur, tantę in nos inimici inuidię non ignari, quoties delinquendi


893. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quamobrem: Spiritu, inquit, ambulate, et desyderia carnis non perficietis; hoc est, bonum quod ratio suadet, mali cupiditas ne destruat. Qui enim sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. Quos ergo concupiscentię superant | et quibus caro dominatur, hi non sunt Christi. Neque enim fieri potest, ut aliquis et seruus Christi sit | et uitiorum mancipium. Si spiritu, inquit,


894. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręsunt monasterio. ut non quod ipse deliberat faciat, sed quod illi concesserint. Patientia A Domino discamus et patientiam. Odia Iudeorum ęquo animo tulit. quos uno uerbo omnes perdere poterat | ab his probra , maledicta, uincula, flagella, uerbera, contumelias, alapas | atque sputa sustinuit. Ab his coronari spinis, clauis in cruce configi, felle et aceto potari, lancea confodi et occidi passus est.


895. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

clauicularium, Paulum de persecutore fidei fecit propugnatorem. Mulieri peccatrici peccata dimisit. et: Non ueni inquit uocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. denique pastor bonus animam suam posuit pro ouibus suis. et quos dilexit, usque in finem dilexit eos. Quia nihil prodest diu diligere, nisi semper diligas. et: Sicut inquit dilexit me Pater, ita dilexi uos. et: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Tunc autem et Christum diligimus | et a Deo


896. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pręcepta dedit discipulis in monte, in planitie plebi, ut discas altiores mysteriorum sensus illis qui magis capacis ingenii sunt prędicare. simplices uero simplicibus uitę pręceptis instruere. Ac ne forte precii alicuius gratia id agas, sed affectu salutis eorum quos doces: Gratis accepistis inquit, gratis date. Accipere tamen ab offerentibus quantum uictui necessario satis sit, si indigueris, ne nefas putares ait: Dignus est operarius mercede sua. Mercede uidelicet quę


897. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De consortio fvgiendo. Caput XXV Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri.


898. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

periculum imminet, ubi propius assidetur, frequentius uerba miscentur, ubi ridenti arridetur, ubi crebra congressio mutuę quoque tactionis fecit licentiam? de hoc plenius suo loco disseremus. restat uidendum cum ab his discesserimus, ad quos accedere, cum quibus nos frequentes esse nobis proderit. De consortio habendo. Caput XXVI Si forte ille, quo diu familiater usus es, a uia uirtutis declinauit, retrorsum


899. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ita ergo hominibus utendum est | ut pomis. donec recentia et integra permanent, grata sunt | et gustui seruantur; cum autem corrupta et marcida fuerint, proiiciuntur, quia neque gustum delectare queunt | neque odoratum. Propheta igitur malorum consortio refutato, quos aditurus, cum quibus consessurus sit, continuo declarat dicens: Lauabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine. Quid est istud? nisi quod idem pręcipit et ait: Ps. 17 Cum


900. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Act. XVIII Sic fecit Paulus, tantummodo sabbatis cum Iudeis disputans, cęteris diebus arte scoenofactoria se exercens. Quod si ad uictum labor non suffecerit, aliunde id quo indiges tibi adiicietur. Licet enim et ab illis accipere quos doces, quia dignus est operarius cibo suo, et qui altari seruit, fas est ei uiuere de altari, id est de his quę templo offeruntur. Omnis enim rerum utendarum oblatio pauperum census est, non eorum quibus sua satis sunt. Cum autem omnia


901. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse, iuxta illud: ps. XXV Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo, et illud: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Et quos Deus odit, inquiunt, cur eosdem et nobis odisse non licet? Non omnia seruo conueniunt, quę conueniunt domino. Domini interest imperare, serui obedire. ad dominum pertinet pro scelere punire, ad seruum


902. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meis. Cum itaque non tam pro thesauro quam pro pace esset solicitus, calamitas dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. Esa. 39 Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri


903. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amatoriis obscoenis-que cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret | et per blanditias infusum animam feriat. Odoratus Odoramenta quoque muliebrem mollitiem prę se ferentia fuge | quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. Gustus Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e


904. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dixerant. Talis pacis non pauca exempla in annalibus quoque habentur Machabeorum. prior 6 Antiochus Nam et Antiochus Eupator cum pacem iurasset pręsidio Syon, intra arcem receptus uiolauit iuramenti fidem | et muros quos obsidione capere non poterat, fraude intercepit dirui-que iussit. prior 7 Alchimas Sic et Alchimus pacem Assideis iureiurando firmatam cum dedisset, sexaginta ex eis die uno interimi fecit.


905. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium, quem semper innocentem et in omnes beneficum nouerat, eum (proh nefas) ad necem prodidit | et in manibus querentium sanguinem eius dedit, triginta non amplius argenteorum precio allectus, quos a Iudeis accepit. Non fuit ergo ueritus tam prophano animo, tam mente impia ad talem Dominum accedere | et ei osculum pacis offerre, quem tam paruo iam uendiderat. Sed uide huiusce nefandi flagitii terribilem exitum. conscientia pulsatus ueniam desperauit. quam certe si


906. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 83 Ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon. Hę sunt enim mansiones populi Dei, per quas ad Terram promissionis itur, et gradus per quos psallendo Dei templum ingredimur, et scala Iacob, per quam de terra sublati ascendimus in cęlum, ut iam manifesto inuisibilis Dei fruamur conspectu | et plene uere-que beati simus. Ad Philip. 3


907. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

spes glorię cęlestis merito uirtutum. Memento pręterea ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone, futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis


908. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut in omnibus prudentiam obserues: pręterita recordare, pręsentia dispone, futura cogita. Tunc enim quos in aliquo crimine lapsos fuisse recoles, eorum casus te in uia uitę cautiorem reddet. Quos autem recte incedere conspicies, eorum consyderatio magis et ad amplectendam accendet uirtutem. Futurorum uero memoria et terrebit te minis mortis ęternę ne pecces, et hortabitur uitę perennis pollicitationibus, ut in bonis actibus


909. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ex his Paulus uas electionis appellatus est, portans nomen Domini in gentibus, et ipse in Domino permanens. Cęteri etiam apostoli apostolici-que uiri uasa electa fuere, uasa magnę domus, alii quidem aurea alii uero argentea. Ad quos propheta: Esa. 52 Mundamini inquit qui fertis uasa Domini. neque poterit esse uas Domini qui ab omnibus nequitię sordibus non fuerit emundatus. Etenim peccator quoque uas est, sed in


910. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

faciem. dum-que male affecti animi stimulis agitur et inquietatur, in carne uiua uitium esse dicitur. Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in capite sedes est, prauę cupidinis affectum sequimur. Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea


911. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| ac proinde maiore dignum supplicio poena-que acerbiore mulctandum. Quodcunque autem peccatum leuiorum modum excesserit, mortiferum erit. ideo in Scripturis dicitur peccatum ad mortem; non ad mortem hanc omnibus communem, sed ad illam quę propria damnatorum est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit omni morte magis expauescendo. (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur,


912. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mundus habetur, par uero immundorum dicitur. Animalia quę bina in arcam Noe ingrediuntur, ex immundis sunt, ex mundis quę septena. Numeri ergo ratio nos instruit, ne qua culpa sensus nostros pollui sinamus. quos impar supputatio puros esse debere ostendit. Quinario numero ideo censentur, ut per Legis pręcepta eos dirigas. quinque enim uolumina sunt Mosaicę discipline diuinitus descripte. Et quia quinarius etiam quaternarium continet, per quem Euangelia signantur, quicquid Legi deest,


913. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 504 | Paragraph | SubSect | Section]

Visus Igitur si te uana spectandi uoluptas prouocauerit, qualem ille uoluptatem capiebat cogita, cum Iudeorum cerneret perfidiam | et ob id flere compelleretur | cum-que eosdem contra se insurgere uideret, quos ipse saluare uenerat. Auditus Si tibi aurium delectatio blandiri coeperit, attende quodnam illi delectamentum erat | quotidie ab impiis conuitia audire | se-que probris maledictis-que inimicorum incessanter pertundi. Odoratus.


914. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Ezech. xliiii. Omnis alienigena inquit | incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non introibit in sanctuarium meum. Aliud pręterea incircumcisorum genus est, quos Hieremias notat dicens: Hier. 6 Ecce populus hic incircumcisus auribus et nolunt audire. Aliud etiam de quo Moyses esse se fatebatur, cum se indignum officio sibi delato existimaret | et ut in Exodo


915. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

12 Sint lumbi uestri pręcincti et lucernę ardentes in manibus uestris. et ab Apostolo: Ad Ephe. 6 State accincti lumbos uestros in ueritate. Lumbi ad generandi rationem pertinent. quos pręcingere quid aliud nisi castitati studere est? Hoc quidem pręcipuis, hoc electis Dei Christi-que discipulis iniungitur, non uulgaribus, non terrena temporalia-que appetentibus, sed ad cęlestem gloriam aspirantibus et ęternam.


916. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, quem magis coire quam generare delectat | et mulier ipsa scortum non uxor, quę libidine magis gaudet quam foetu. Porro foedera matrimonii perpetua esse oportet. Quos enim Deus coniunxit, homo non separet. Erunt inquit duo in carne una. Itaque pręuaricatur uir quoties aliam appetit, et mulier quoties alium suspirat. Caro enim, quę una esse debet, in duas distrahitur, cum pellex aut mechus adamatur.


917. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad uomitum canis? et insipientes mulierculas blanditiis donis-que illicis, quasi incantationibus ueneficus? et in omnem impudentiam pręceps ferris , ut obscoenę appetitioni morem geras? An ideo fortasse negligentior es, quia quos foras exigi audis, solo beatitudinis fructu carituros putas? Apoc. XXI At hic idem, cuius iudicia firma rata-que habentur, alibi ait | fornicatorum partem cum ueneficis idolatris-que futuram, in stagno ardenti igne et sulphure, quod


918. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue | centum ex prophetis, quos Iezabel impiissima persequebatur, neci subtrahere, in speluncis abscondere, cum-que fames esset, suis impensis pascere | et tibi molestum erit, si uni sancto aut alteri necessaria obtuleris? quę non illis oblata, sed sibi computat ipse qui facit sanctos, et pro elemosinis tam


919. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt. Longe quidem illis dissimiles, qui ita submisse lente-que inuitant, ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse dicuntur, cognoscere meruerunt Iesum | et caligine oculorum ac mentis detersa resurrectionem eius lęti


920. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benefeceris. Late patens uirtus est charitas | non est contenta unius angustiis in quem beneficia conferat, sed erga omnes effundi gestit, cum omnes ęque diligat. Quanquam illos magis respicit, quos magis miserabiles inopiosos-que uidet. Veruntamen si tibi quoque non ita ampla est res familiaris, tantum indigentibus eroga quantum uictui tuo superesse poterit, ne et ipse egere incipias. Ita enim Apostolus Corinthiis consulens ait:


921. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et in Iob est scriptum: Iob 15 Ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Illi quidem libenter munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis. Vtrunque diuina prouidentia


922. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Iob est scriptum: Iob 15 Ignis deuorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Illi quidem libenter munera accipiunt, quos cupiditas illicit , non quos necessitas constringit. Ioseph. Daniel Neque enim peccauit Ioseph a pharaone accipiens dona | neque Daniel a rege Babylonis. Vtrunque diuina prouidentia contigit, ut populus Israhel prius in Aegyptum confugiens


923. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pecunię auidus fuerat, triginta argenteis illum uendidit, a quo iam tot beneficia acceperat. Neminem itaque uere diligunt hi, quibus habendi cupido dominatur. Siqua enim lucri spes accesserit, continuo grassantur in eos, quos uidebantur diligere. Hiere. 41 Godolias Nam et Godolias Ismahelem domi suę ut amicum excepit conuiuio | et eundem inter epulas iugulauit | nec hospitalem mensam amici cruore


924. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deliciis ad futura transferent supplicia, unde iam neque diuitiis redimi poterit | nec potentia uirium suarum liberari. Ideo illi per prophetam dicitur: Esa. 57 Cum clamaueris liberent te congregati tui. hoc est nummi, quos tam anxie parasti. omnes eos inquit auferet uentus, tollet aura. Et ne poenę causa lateat, Iudicis uox auditur dicentis: Propter iniquitatem auaritię eius iratus sum, et percussi eum. Nec immerito bonorum largitor


925. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęrugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo, ubi nec ęrugo | nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Apostoli Ipsis quos in suum elegit consortium pręcepit, ne aurum uel argentum possiderent | nec pecuniam in zonis | nec peram in uia | nec duas tunicas | neque calciamenta | neque uirgam. Et quisquam opes opibus cumulando ei se placiturum


926. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam hominibus. Quos hominibus placere magis delectat, ab hominibus captant gloriam | et a Deo non accipiunt mercedem. debita-que uirtuti pręmia amittunt, dum quicquid recte laudabiliter-que egerint, uanitati tradunt | et non in eum finem, in quem debent dirigunt.


927. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

offendimus, quoties peccamus, a quo cuncta bona, quę homini dari queunt accepimus, accepturi adhuc meliora, si non ingrati decesserimus. Operęprecium erit huiusce rei proponere aliquot exempla. et primo eorum, quos Dominus gratiam sibi referentes amplexatus est. deinde illorum quibus pro ingratitudine intulit mala. ut cum pręsentia consyderauerimus , de futuris non ambigamus. beatos uidelicet et in cęlo fore, qui sic a Domino diliguntur in terra. e contrario


928. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benedicendę omnes nationes Deo promittente nascuntur. Loth Gen. 19 Gratus fuit Loth. ut enim Deo placeret, domi peregrinos acceptauit. quare meruit fieri hospes angelorum | et superesse Sodomitis inter quos habitabat, igne et sulphure de cęlo pluente ob scelera consumptis. Isaac Gen. 35 Gratus fuit Isaac. qui cum centum octoginta uixisset annos, in his omnibus Domino suo non peccauit. Perquam digne autem Deo


929. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

grati erga Deum fuere omnes illi patriarchę, illi duces, illi sacerdotes, illi iudices, illi reges, illi prophetę, qui in mandatis Dei, in Lege, in omnibus cerimoniis constanter pie-que permansere. Tales autem eligere solitus est Dominus, per quos populum erudiret, a seruitute liberaret, a periculis errueret, uictoria donaret | et de illis quę futura erant admoneret. Quod si benignissimus Dominus fideliter sibi seruientes | beneficiorum-que suorum non oblitos |


930. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Vera fidelium uictoria est | neque deiici aduersis | neque secundis efferri, Deo magis quam hominibus obedire | et carnem spiritui repugnantem in seruitutem redigere. Quę quidem et illi sancti, quos persecutionis non attigit gladius, diligenter obseruarunt. Dum enim uiuerent, non cessabant Christo seruiendo uitę instituta uel ipsi discere | uel alios docere, uigiliis, precationibus, ieiuniis | lectionibus-que uacare,


931. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talium uitam mores-que sequatur oportet, qui cumulatissimam Deo gratiam cupit referre | ac post relatam ab ipso suscipi et immortalitatis gloria in cęlestibus uestiri. Proponamus nunc ingratorum exempla. ut quos pręmia ad uirtutem parum excitant, saltem poena a uitiis auocet. De ingratis ante dilvvivm. Caput IV Adam et Eua Primi parentes nostri donec


932. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Deum ingratitudo est, diuisum fuit Iudeę regnum. decem tribus in Samariam secessere sub rege Hieroboam, duę reliquę sub Roboam Hierosolymis manserunt. In Samaria quidem perseuerauit impietatis crimen | Hierosolymitę magis fideles inuenti sunt. Vitulos ęneos adorabant Samaritę, quos pro diis colendos posuerat Hieroboam primus ex Iudeis Samarię rex. Eam ob rem Abię Hierosolymarum regi, in pręlio succubuerunt; die uno quinquaginta milia eorum desyderata sunt. Ciuitates tres amissę: Bethel Hiesana et Ephron.


933. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tanquam sibi charissimo indulsit. sed tu omnium oblitus | tanquam hosti insidiabaris, tanquam seruum uendebas, tanquam parricidam in manus perdere uolentium dabas. Porro tam cruenti facinoris, postquam ille crucifixus est, iam et ipse conscius, peccasse te fatebaris, argenteos quos acceperas proiiciebas. Poenitebat te quidem commissi sacrilegii, sed uenię spe destitutus | dolore-que superatus laqueo collum tuum confregisti | et pendens diruptis uisceribus | effluentibus-que intestinis infelicem animam emisisti. O dirum et crudele mortis genus,


934. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Paralip. 2.17 Iosaphat Hierosolymarum rex Leuitas misisse dicitur et sacerdotes, ut peragrando urbes Iudeę instruerent populum pręceptis Legis. Mar. 16 Christus ut gentibus Euangelium prędicarent, apostolos, quos ipse instituerat, destinauit. Euntes inquit in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. Veruntamen, qui apostolico isto fungi uoluerit munere, eruditione ac uirtutibus pręstare debet.


935. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quando cum turba fuit loquendum. Hoc illud est quod in psalmo legimus: Ascendunt montes et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Montes erant, quibus dictum est: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei. Campi uero descendentes, ad quos dixit Apostolus: Facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo. Sicut igitur cuique conuenerit, ita doceatur, ut omnes salui fiant. Semper tamen cauendum est, ne


936. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Male enim exponens dicta Scripturarum, periculum est, ne et ipse in errorem incidat | et alios inducat. quod si (ut dicitur) cęcus cęco dux fuerit, ambo in foueam cadent. Hoc Apostolus Galatis, quos ipse docuerat, metuens ait: Ad Gal. 1 Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis | pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. Indocto itaque silere multo satius est


937. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mea in ore tuo; ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes | et ędifices et plantes. Tu quoque si tuis sermonibus auelli uideris uitia | et uirtutes plantari in cordibus eorum quos doces, contactum a Spiritu Sancto os tuum esse scias | et de labiis tuis non tua, sed Dei uerba processisse. Deus est qui aperuit os mutorum | et linguas infantium fecit disertas. 3 Ecce ego mitto angelum meum, qui pręparabit uiam ante faciem meam, ita et uobis dicitur: 2 Parate uiam Domino! In Apocalypsi etiam ecclesiarum pręfecti, quos nos episcopos dicimus, angeli appellantur. Ille autem uerius angelus est, qui sua doctrina ędificat Ecclesiam quam qui ecclesię tantum pręses est | et docendi laborem ocio superatus fugit. Plaudant igitur sibi, qui aurum


943. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uos ergo melius, qui muros Hierusalem ędificatis, qui ad cęlestem patriam exules reuocatis, ut cum illis, immo et super illos regnetis. Vos enim constituet Dominus super familiam suam | et super omnia bona sua. tunc perpetui reges ęterni-que domini eritis omnium illorum, quos uestris prędicationibus uestra-que doctrina conuersos de terra ad cęlum transmigrare contigerit. Et tunc demum Christus uester rex regum et dominus dominantium erit cum vos aliis pręesse iusserit, tribunos uel chiliarchas animarum, quas ei lucrati estis, constituens.


944. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuisti fidelis, super multa te constituam. intra in gaudium domini tui. Talenta quę ad negociandum dantur, scientia spiritalis est. talenta uero quę superlucrantur, opera sunt | tum nostra secundum scientię donum facta, tum eorum quos docendo et exhortando ut eadem facerent alleximus. In Esaia etiam beatos uocat Dominus doctrinę sanctę dispensatores. 32 Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. hoc est


945. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes cęlum | et terra scabellum pedum erat. Lauit discipulorum suorum pedes, cui angeli seruiebant. Cum innocens esset, pro peccatis nostris ab incredulis quos ipse saluare uenerat, comprehendi, ligari, conspui, cędi, occidi uoluit. Atque ita se submisit obtulit-que ultro omnibus impiorum iniuriis, qui mundum pugillo continet, qui terram respicit et facit eam tremere, in quem angeli intueri gaudent, quia uita est omnium quę


946. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

itaque non uirtutis, sed nequitię malignitatis-que erit humilitas, cum quis ea de causa prę se feret humilitatem, siue ut inter sanctos ponendus uideatur, siue ut facilius elemosinam elliciat et lucretur. Tales erant, quos in Euangelio taxauit Dominus dicens: Mat. 23 Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia.


947. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quęris fortasse cur ergo pręcipiat Dominus: Mat. 20 Qui maior est uestrum fiat sicut minor, et qui pręcessor est sicut ministrator? Non hoc dicit ut peccantes non arguas, quos et ipse flagello de tempo expulit, sed ut in laboribus opere-que seruili cum ipsis quibus pręsides communices | et in spiritalibus negociis grauiora onera tuis quam aliorum humeris imponas | necessitatibus-que domesticorum tuorum pro


948. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

offendere | et pati potius iniuriam quam inferre, nihil terrenum appetere, sed cęlestium desyderio semper inhęrere. (!) Quicunque ita se humiliauerit, exaltabitur | et una cum illis, quos in exemplum proposuimus, gaudebit in ęternum gloriosus. In psalmo enim dicitur: ps. 33 Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu saluabit. Et in Euangelio:


949. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In eos qvi sanctitatis ostentatione alios carpvnt. Caput III Sunt qui de morum sanctitate sibi plaudentes aliorum uitam carpunt, ut illis quos improbant, meliores uideantur. Talibus in Esaia minatur Dominus dicens: 65 Qui dicunt Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es , isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens


950. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

propter arrogantię elationem. Superbi ergo conturbantur | quoniam iratus est eis deus. Quemadmodum enim humilibus placatur, ita irascitur superbis. Quos autem Deus abnuit et auersatur, fieri omnino non potest, quin suę imbecillitati relicti conturbentur animis | et insipienter commoueantur curis-que superuacuis incessantur.


951. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac ueluti pecora pręsentia tantum aspiciunt | et futura quę ęterna sunt non recogitant. Quod si quid etiam bene fecerint, suę uirtuti non diuinę gratię tribuunt. Contra quos clamat Esaias dicens: Esa. 10 Nunquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? quasi


952. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ligna fructifera et omnes cedri, bestię et uniuersa pecora, serpentes et uolucres pennatę. Cuncta igitur quę subsistunt, uerbum Dei faciunt, bruta utique ratione carentia, sensibilia atque insensibilia, et nos quos ille intellectu donauit, ueritatis cognitione illuminauit, ęternis bonis dignos reddidit, non faciemus? Creatori, Redemptori, Saluatori nostro non parebimus? Non ille nostra indiget obedientia, sed nos illius indigemus


953. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perdere in gehennam. Quid nocuit sanctis tyrannorum impietas deos eorum contemnentibus? Quibus illi uitam hanc breuem | et caducam abstulerunt, iis Deus dedit stabilem et ęternam. Quos illi suppliciis affecerunt, eos Deus perennis glorię immensi-que gaudii corona insigniuit. Igitur sicut recta honesta-que iubentis pręsidis imperium totis uiribus exequi debemus, ita iniqua turpia-que


954. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bene cędunt, dum ea ferendo superant. Huic simile est quod in Esaia loquitur Dominus et ait: Esa. 1 Si me audieritis, bona terrę comedetis. At uero Apostoli et sancti martyres quos obedientes fuisse negare non possumus, angustias, persecutiones et supplicia passi sunt | quomodo ergo bona terrę comederunt, cum tribulationes in uita tolerarint? Bona igitur terrę illa esse reor, quęcunque nobis materiam


955. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non quod ipsa sapiens esset (sal enim sapientiam designat) sed quod aliis ad cauendum inobedientię uitium sapientiam ministraret, suo casu omnes deterrendo. numeri 16 Pontifici autem et principi dicto audientes non fuere illi, quos ulcisci uolens Dominus ait: Separetur omnis multitudo a tabernaculis Chorę Dathan et Abiron; quoniam uocati a Moyse et Aaron responderunt: Non uenimus. tunc illi uiui terrę hiatu absorpti sunt. deut. 17 In Lege quoque qui


956. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si paulo diligentius conscientiam nostram examinabimus, inueniemus | nihil mali nobis non iure ac merito accidere. Nam licet illum a quo accepimus iniuriam nunquam offenderimus, offendimus tamen Deum in multis | Ideo quicquid etiam ab illis quos non lęsimus patimur, ex iusto Dei iudicio prouenire sciamus | feramus-que molliter ac modeste. iuxta illud Micheę prophetę: vii. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet | et faciat iudicium


957. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed sustinendo. De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est


958. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De patientia ingratitvdinis, percvssionis | et bonorvm ablationis. Caput XV Sed ab illis inquies, quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam


959. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quibus imprimis obsecutus sum, in quos beneficia plurima contuli patior iniuriam, et quos mihi semper amicissimos fore sperabam, eorum odia sustineo | magis-que me angit ipsorum ingratitudo quam offensa. At etiam Christus Dominus tuus quos uenerat saluare, ab iis passus est necem. Christi quoque apostoli, quibus uiam ueritatis monstrabant, ut credendo beatitudinem consequerentur, ab illis ludibria, uerbera, mortem sustinuere. Vis tu non amittere bonum quod feceris?


960. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suppliciis | quorum duritia temporalibus contusa malis mollescere nequiuit. Si aduersa pateris | et Scripturę diuinę fidem pręstas, negare non potes, quod a Domino diligaris. Apoc. 3 Ego quos amo inquit | arguo et castigo. Testimonium igitur diuini erga te amoris habes, quoties aduersis concuteris, quoties calamitatum procellis iactaris. Fruantur suis deliciis luxuriosi, tu uero Domino tuo placere studens asperitatibus te


961. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et paucis et mori uolentibus uicti sunt. quando ne unum quidem ex his qui constanter Christum confitebantur, in suam trahere sententiam totis imperii uiribus potuerunt. Postremo ut omnibus pateret ipsos esse superatos, manus dederunt his quos persequebantur, et abiecto falsorum deorum cultu, pro quo pertinacius quam pro finibus regni stabant, religionem Christi quam delere nitebanutr, susceperunt. Quid est enim aliud in sententiam aduersarii concedere |


962. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

anhelantium uoce Christum inuocari, Christum glorificari audieris. et tunc demum te uictum senties, sed fateri pudebit. Nos enim in isto fidei agone uoti nostri compotes erimus, tu tui nequaquam. qui ideo nos torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro Christo fide, quos ne interficiendo quidem ut tibi assentiamus potes inducere?


963. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erimus, tu tui nequaquam. qui ideo nos torques, ut a Christo auertas | et ad deorum quos palam contemnimus, cultum compellas. Et cum hoc quod maxime cupis perficere in nobis minime ualeas, nonne superatus es nostra constantia, nostra pro Christo fide, quos ne interficiendo quidem ut tibi assentiamus potes inducere? Citius saxa scopulos-que et montes de loco suo mouebis | quam nobis fidem a Christo datam erripies. Non tamen stabilitatis nostrę nobis laudem


964. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in lege dei meditari, Euangelii pręcepta obseruare, amicos inimicos-que diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam euexit, quos persecutionis gladius non attigit. Quotidianum quippe martyrium est | aduersus carnis molestias diaboli-que dolos assidue stare | et non sinere suffodi domum | nec irruentibus uitiis uasa diripi uirtutis.


965. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum


966. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum prospiciendum est saluti aliorum. tunc uero fugiendam, cum magis expedit ut


967. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Vt autem ista quoque minus miremur, Moabitarum impatientia facit. qui regis Idumeorum ossa de tumulo erruta ignominię causa igni cremarunt. Quis erit iracundię finis, si neque morte eorum, quos odio habet satiatur | et in corpora quoque humo obruta desęuit? Merito igitur tantam animorum feritatem etiam in nationes incredulas ultus est Deus | dicente Amos propheta:


968. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

formident, minus mirum est, quod etiam seruos eius quomodo possunt offendant. (!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo famulari uident abstineant, cum indignantur. Quanuis enim eiusdem religionis sint cum his quos infestant, diuersis tamen moribus uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. Reg. quinto 6


969. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) de quibus quia satis paulo ante dictum sit, hoc tantum dicendum restat, quod nec a sanguine eorum, quos Deo famulari uident abstineant, cum indignantur. Quanuis enim eiusdem religionis sint cum his quos infestant, diuersis tamen moribus uiuunt | semper-que melioribus inuident atque aduersantur. Reg. quinto 6 Ioram Hinc est quod Ioram Samarię rex a Syris obsessus, cum fames urbem inuasisset,


970. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corrigitur animus delinquentis. Tristem tantummodo uultum aduersus ęqualium seniorum-que crimina ostendere oportet, ne malefacta eorum mitiore aspectu probare uideamur. ira tamen abstinendum erit, ne magis exasperemus eos, in quos animaduertendi ius non habemus. Illa ira duntaxat nobis concessa est, qua uel subditos corripimus ne delinquant, uel nosmetipsos affligimus, ne malarum cupidinum blandimentis uincamur. Porro ira hęc tantum ab ea quę


971. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Osee 4 Non uisitabo super filias uestras, cum fuerint fornicatę, et super sponsas uestras, cum adulterauerint. Magna ira est inquit Hieronymus cum peccantibus non irascitur Deus. hoc est cum peccantes punire differt. Quos autem ad correctionem affligit, de illis ait: ps. 88 Visitabo in uirga iniquitates eorum | et in flagellis peccata eorum, misericordiam autem meam non auferam ab eis.


972. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel ipse ore Domini laudatus Iob. Ambo enim ob indignationem impatientiam-que mentis | diei in qua nati sunt, maledixisse referuntur. Alter conquestus est quod probra irrisiones-que perferret pro sermonibus Dei, quos in populum uulgabat, alter quod supra modum miseriis calamitatibus-que oppressus esset. Quasi uero non liceat Domino quicquid uult de seruis suis facere? Ion. 4 Ionas Ionas etiam


973. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deu. 33 Moyses diem suum obiturus conuocatis tribubus ne intestatus decederet, singulis benedixit | et quę futura erant simul prophetauit. Quis igitur dubitet, quin illi Spiritu Sancto repleantur, quos benedicere | bene-que omnibus optare plurimum delectat? Salomon.reg. 3. 8 Salomon cui cęlitus infusa sapientia erat, arca in templo collocata uictimis-que immolatis benedixisse


974. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui fecit cęlum | et terram. Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur. Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et Spiritus Sancti. Nihil ei deesse poterit, quem ubique Dei gratia comitabitur.


975. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ignari sumus maledicere minime licet. nisi forte cum hereticos impiis assertionibus Ecclesiam perturbantes apostolica autoritate deuouemus. ad Gal. 5 Hoc egit Paulus, cum Galatis, quos docuerat, a pseudoapostolis timeret. Vtinam inquit abscindantur qui uos conturbant! Act. 8 Maledixit et Petrus Simoni mago, qui Spiritus Sancti donum uenale putauit, pecuniam offerendo, ut miracula faciendi potestatem


976. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominum dentes eorum arma et sagittę, et lingua eorum gladius acutus. et alibi: Ps. 13 Acuerunt inquit linguas suas sicut serpentes; uenenum aspidum sub labiis eorum. Quos etiam damnandos declarat dicens: Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos | cadent super eos carbones; in ignem deiicies eos; in miseriis non subsistent. per carbones et ignem et miserias poenę designantur


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.