Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: eodem Your search found 2040 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 11-33:11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ipsum confluebant. Tunc Salonitani ciues, quia equinomius erat beato Domnio pontifici, abeuntes rapuerunt corpus beati Domnionis, et cum magna reuerentia locauerunt Salone. Qua de re, propter nominis consonantiam, multotiens uocabulum Domnionis pro nomine Domnii et e conuerso confuse describitur. Eodem tempore beatus Anastasius Aquilegensis aput Salonam martirium pro Christi nomine suscepit.
IV. De constructione edificii, quod Spalatum nuncupatur
12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] liburnis ceperunt per Dalmatie litora discurrentes hostibus insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt.
13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] consecrans eam in magna deuotione et tripudio omnium, qui conuenerant, ad honorem Dei et gloriose Virginis Marie. Clerum autem ibi statuit, qui diuini cultus obsequia diebus singulis exerceret.
XII. De translatione sanctorum Domnii et Anastasii
14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] terram locumque discooperientes arcam, que primo apparuit, leuauerunt et metuentes, ne forte impedirentur a Sclauis, cum celeritate magna Spalatum detulerunt. Quam aperientes non corpus beati Domnii, sed corpus beati Anastasii martiris inuenerunt. Protinus ergo die sequenti reuertentes Salonam de eodem loco sarcofagum beati Domnii effoderunt et cum summa festinatione Spalatum transferentes deuotione nimia amborum martirum pignora pretiosa locauerunt in prenominata Dei Genitricis ecclesia, ubi dante Domino usque hodie requiescunt. XIII. Cathalogus archiepiscoporum
15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Mucimiri, filii eius, regum. Paulus archiepiscopus, etiam natione Spalatensis, fuit anno Domini millesimo quintodecimo, tempore Basiliii et Constantini imperatorum Constantinopolitanorum et Cresimiri, eorum patricii et regis Chroatorum. Pater uero eiusdem archiepiscopi uocabatur Prestantius, qui eodem tempore primarius erat, hoc est rector, ciuitatis Spalatine.
16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] et alia quedam, que omnia perfecit opere sculptorio artis ingenio Anthiocene.
17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] nomenque fuit Gregorius octauus.
18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] esset senex, quadam ualitudine comprehensus, quasi amens effectus erat. Insulani uero eius amentiam non ferentes, expulerunt eum et accedentes ad ecclesiam Spalatensem elegerunt Lucarum, filium Duimi Cicle, archidiaconum eiusdem ecclesie. Qui presentatus Raynerio archiepiscopo consecratus est ab eodem.
19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] destructoque totius munitionis illius edificio, Iaderam intrauerunt. Et tunc ruinas domorum suarum, ut poterant, instaurantes, habitauerunt in eis. Miserunt autem Venetias et fecerunt pacem cum ipsis, iurantes eis subiectionem perpetuam et fidelitatis constantiam obseruare.
20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] nepotibus largitus est emitque eis magnum domicilium et turrim iuxta portam orientalem Perusine ciuitatis satisque ditauit eos in uita sua. Fecit autem quandam compilationem contra hereticos, composuit etiam librum sermonum. Iste extraxit corpus beati Anastasii ab altari ueteri et collocauit in eodem loco in altari nouo anno Domini millesimo CCIX-o.
21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] debuit circumspectione ad eorum examinationem processit, nimisque festinanter manum eis imposuit, non sibi cessit impune. Nam delatus apud summum ponitificem, canonica fuit animaduersione punitus. Fecit autem Gruptium, filium Prodani, archidiaconum ecclesie Spalatine, archipresbyterum uero fecit eodem nomine Gruptium, nepotem Firme. Hi ambo manebant in eius obsequio, sequentes eum quocumque pergebat. Sed in controuersia illa priuilegiorum recessit ab eo archidiaconus et cum capitulo stetit, quam ob rem non equis eum oculis archiepiscopus aspiciebat, sed mutuis se odiis insectabantur.
22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Spalatenses uero dederunt ei usque Diracchium duarum galearum conductum. Non potuit rex tantum habere nauigium, quod sufficeret ad passagium omnibus cruce signatis, quam ob rem necessitate compulsi alii redierunt ad propria, alii uero expectauerunt usque ad annum sequentem.
23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] orribilis in die Natiuitatis Domini circa horam tertiam, per Liguriam, Emiliam et per marchiam Veneticam, ita ut multa edificia ad terram ruerent, ciuitas uero Brixiana ex magna parte sui prostrata est multaque hominum multitudo et maxime hereticorum oppressa est et extincta.
24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria redeundi. Tunc uenerabilis Otto, absoluto prius ad cautellam archidiacono et eodem in plenitudine sui offitii restituto, precepit archiepiscopo, ut eum quasi sotium et filium paterna charitate pertractet, nec umquam aduersus eum patiatur tam praua imperitorum machinamenta uigere. Guncellus autem demisso uultu in terra respondit se uelle omnia deuote et efficaciter
25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis.
26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc illucque clamando discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris luna tricesima. Et quamuis solis iste defectus per totam aparuisset Europam, in Asia tamen et Africa non dicebatur fuisse. Eodem anno uisa est stella crinita, id est cometa, que imminebat septentrionali regioni, quasi supra regnum Hungarie, et mansit diebus multis satisque magne rei portendi uidebatur presagium. His etenim diebus crebrescebat iam per aures hominum tristis rumor, quod pestifera Tartarorum gens fines iam
27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ut nemo assumeretur pro comite, sed per potestates de cetero ciuitas regeretur, nec prima potestas ante recederet, nisi cum altera aduenisset. Factam autem electionem suscepit Garganus auctumque est ei salarium in tanta quantitate pecunie, quod accedebat ad summam mille librarum nostre monete. Eodem modo electus in tertio anno suscepit regimen, sed quasi inuitus, habuitque salarium mille trecentarum librarum, sotietatis tamen numerum ampliauit.
28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] uniuersos, quos in campo reperire poterant, sub gladio trucidantes, non parcebant muliebribus uel pueris, senibus uel debilibus, ipsis etiam lepre morbo tabentibus ferro uitam eripere barbarica feritate gaudebant. Tunc quedam turma illorum menibus appropinquans tota ciuitate undique perlustrata eodem die recessit. Spalatenses autem ceperunt fabricare machinas et eas per oportuna erigere loca. Ecce autem paucis diebus elapsis uenit Caydanus cum aliquota parte sui exercitus, quia non erant herbe pro toto equitatu sufficientes, erat enim principium Martii asperis frigoribus inhorrescens.
29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] non dormit neque dormitat, qui custodit Israhel. Impie namque contra legem Dei agere impune non cedit. Unde quasi miraculose actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter
30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] istis inter Spalatenses et Tragurienses bellum ex ea causa emersit quod Tragurienses occasione cuiusdam priuilegii, quod Bela Tragurii positus super quibusdam regalibus terris eis concessit, uolebant manus extendere ad quasdam patrimoniales terras Spalatensium, que includebantur intra metas eodem priuilegio comprehensas. Itaque Bernardus potestas armatis lignis a Spalato exiuit cepitque ex Traguriensibus quasi homines quinquaginta, quos Spaletum adductos ergastulis mancipauit.
31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit, reliqui tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum
32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]
33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] dumtaxat laycis et eosdem astringens uinculo iuramenti, quod de cetero tale quid facere nullatenus attemptarent. Verumtamen eundem archiepiscopum, quamdiu hic stetit et quotiens ad ipsum in Hungariam est profectus, debita semper ueneratione tractabat ipsum ad se crebro uenire faciens et cum eodem amicabiliter colloquia faciebat. Demoratus est autem Bela rex apud sanctum Petrum multis diebus. A ciuibus autem nostris pluribus est honoratus delitiis, quos regratians affatim eosque cum plenitudine sue gratie relinquens ad Hungariam reuersus est. IL. De aduentu
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.