Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eodem

Your search found 2040 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 368-374:


368. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

autem caelare non potest, quia sermonis eius finis, cum semper falsum concludat, quantum ipse a ueritate deuiet, ostendit. Denique ubi cum aliquo erudito ecclesiae praeside disputatione contendens uictus discesserit, ueretur iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum


369. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

compagum satis esset, unde rudentes, unde uela essent comparanda. Denique, priusquam opus coeptum esset, perquisiuit, quis bonus gubernator, qui nautae praestantissimi haberentur. Cunque omnia didicisset--- uide hominis insaniam!--- nihil horum egit, quae proposuerat. Atque eodem ocio, quo talia tractabat, inutiliter consenuit. Neque peculium suum, ut promittere solebat, auxit, sed imminuit. Tales profecto et illi sunt, qui iuxta Euangelium relinquere omnia et Christo seruire saepe decernunt, nunquam incipiunt. Quicquid


370. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim foras mittit timorem. Quid uereris, o homo, ne tibi uictus aut uestitus deficiat, si Deo seruieris, et non uereris, si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui uolucres quoque pascit et terrae flosculos uariis uestit coloribus, et in mundo, qui, nisi ab eodem sustentaretur, statim rueret, confidis? Quaerite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis. Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi ait: Tollite iugum meum super uos! Iugum enim meum suaue est, et onus meum


371. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

animo se inopem factum. Nec tamen excitari ad agendum aliquid poterat, quo sibi uictum compararet. Somniauit se thesaurum reperisse, quem auide sinu collectum pressis, ut sibi uidebatur, manibus astringebat. Mox autem, cum euigilasset, excusso sinu nihil inuenit. Iterum et tertio eodem uisu ludificatus Deum suppliciter petiit, ut tandem aliquando uero somnio inopiae suae subueniret. Responsum accipit: si uoti compos fieri uellet, uero labore exerceretur meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere, industrii uigilando, atque ideo quidem alterum nihil facere


372. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ALIIS NON IVDICANDIS Parabola XXXI Rusticus omnium insulsissimus asellum cum oue in pascuis relictum cum non inuenisset, ab ouicula putauit deglutitum et in furorem uersus fuste protinus arrepto male acceptam delumbauit atque abiit. Postea, ne saltem pellem humano usui aptam perderet, eodem loci rediens asellum, qui dudum aberrauerat, iuxta pascentem reperit et mirabundus ac stupens: Ecce mihi, inquit, castigata ouis asellum, quem comederat, uiuum euomuit. O ridiculum et plus quam rusticanae fatuitatis hominem! Quis unquam audiuit iumentum aliquod ouino ore uel


373. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

boni prudentisque textoris laudem reportauit. Haec parabola admonet saepe contingere, ut religiosae uitae propositum mutent, qui, dum proficere immodestius affectant, supra uires sese laboribus grauant. Ediuerso autem moderate laborantium temperies constans ac firma permanet, et cum semper eodem uitae tenore cucurrerit, ad capienda usque beatitudinis praemia feliciter accedit. Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Nam et in agone non qui celerius, sed qui perseuerantius currunt, metam citius attingunt et adepti uictoriam coronantur.


374. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Haec parabola innuit ridiculos esse, qui suos uita decedentes nimis immoderate deplorant, cum ipsi incessanter post illos gradu inreuocabili properent, cum omni spe citius fato compellente eos, quos lugent, assequantur, cum denique, si paria utrorunque merita sunt, eodem loci quam celerrime conueniant. Praeter haec, si beatos uocat apostolus eos, qui in Domino moriuntur, nonne pios bonosque lugere beatudinem illis inuidere est? Infideles autem et iniquos deflere quidem, non quod moriantur, debemus, sed quod in peccato moriantur. Scriptum est


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.