Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: eodem

Your search found 2040 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 612-622:


612. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 243 | Paragraph | Section]

in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent.


613. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

utendum dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se


614. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 249 | Paragraph | Section]

nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post


615. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section]

cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae


616. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 252 | Paragraph | Section]

superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam calamitates invexit; quales eodem spatio temporis nulla umquam contigerunt. nam neque tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve neces audivit quisquam, vel belli


617. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

alia his similia. Nec paucas item figuras theatrales ab eo usurpatas invenias, ut paria paribus relata, adnominationes, oppositiones: quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus, Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc


618. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 258 | Paragraph | Section]

ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu lugebant; adeo ut magis ex earum rerum aspectu, quam


619. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 260 | Paragraph | Section]

in naves ingrederentur persuaserant, eiectis, abierunt; atque in Iunonis templum delati, cum ex supplicibus circiter triginta, ut iudicium subirent, persuasissent, omnes morte damnarunt. quae cum ceteri supplices vidissent, qui persuasi non fuerant, in eodem se fano mutuo interemerunt; quidam se ex arboribus laqueis suspenderunt: omnes, ut cuique licuit, sibi mortem consciverunt. Corcyrensesque septem intra dies, quibus Eurymedon cum sexaginta navibus est commoratus, quos ex suis inimicos


620. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

est enuntiata; et, quod ad compositionem partium, et figurarum non cohaerentium et coactarum mutationes spectat, minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item


621. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section]

minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus,


622. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 272 | Paragraph | Section]

νικωμένου, τὰ ξύμπαντα τούτου ἑνὸς ἂν πωλοῖτο. Hoc est; Nam qui rem intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia . Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.