Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 102-106:


102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

clamoribus atque ululatibus omnia compleuerant. Itaque cuneo facto hostes, prius edito magno clamore, sperantes praedam recuperare posse nostros aggrediuntur. Nostri uero equites, conuersis equis, magno impetu proelium ineunt. Obtruncatis multis ex hostibus, caeteros in fugam uertunt. Itaque omnis praeda ad naues reducitur. Equites interfectorum hostium capita imperatori offerunt, singulos aureos in singula capita accepturi. Nam imperator promiserat unicuique interfecti hostis caput deferenti aureum se soluturum, quod semper postea seruatum est.


103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae. Hic per quaestores ex instituto omnis praeda diuisa est; deinde facta licitatione captiui uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum promontorium Rechaiensius,


104. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Itaque equites ac pedites expositi cursim omnia peragrant. Praedam ingentem hominum ac pecorum agunt, quam absque mora ad naues adducunt. Assumpta ergo imperator in naues praeda, ad insulam inhabitatam, cui Caprariae nomen est, uenit. Ibi, ex instituto iam more, praeda omnis per quaestores nouos diuisa, deinde posita hasta captiui uenditi, et pecunia distributa est. Nam mos erat imperatori nouae praedae nouos quaestores designare. Dum haec aguntur, nuntiatum est legatum Pontificis cum classe adesse. Igitur imperator


105. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae capiuntur, adolescens quidam, Dalmata natione et lingua, urso mirae magnitudinis occurrit, dumque eum uenabulo transfigere studet, ursus uitato ictu adolescentem occupat atque


106. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in Cilicia Trachea nihil quod agi posset reliquum esset (nam omnis Cilicia maritima usque ad Taurum montem in Caramani ditionem uenerat) ne tempus amitteret, Lyciam, quoniam ea regio adhuc intacta erat, petere statuit. Caeterum,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.