Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1839-1871:


1839. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

cum te ipse non potuerim, tu me in tuam, si potes, sententiam pertrahe." Coepit ille tactaque, ut in principio orationis consueverat, fronte: "Istic", inquit, "haud longum immorabimur, alia nobis hodie praestanda sunt; istud quam brevissime expediam. Vis omnis tuae, quam in politicam attuleras, rationis in eo est constituta quod, cum virtus esset intellectus neque tamen ulla esset ex iis quae recensentur, ut ipse haud inepte probaveras, corruptionem eam alicuius ex iis esse necessum foret. Quod tu commode ad prudentiam retulisti;


1840. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

fraudis genus declinasse defendam; id assero eum eiusmodi dolos sua, non politicae, culpa commisisse. Machiavellum ne memores quidem; nam pseudo-politicus ab omnibus audit neque ulla ex eius sceleribus politicae infamia inuri potest. Ad caput nunc venio. In eo omnis tua ratio versatur quod politica utilitatem tantum propriam respicere videatur. Ex hoc eam a virtute alienam, ex hoc a prudentia secretam, ex hoc Epicuri dogmati conformem esse argumentaris. Hoc itaque expugnato caetera sponte sua corruant est necesse; in quo ego sic


1841. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam sectati sunt solitariam, haud nobis curae futuri sunt ad suas illos regulas relegantibus, quae omnem ipsorum vitam moderentur. Quod si claustris se exserant, ut non


1842. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio congruiter ad patriam prudenter institui debeat. Itaque, ut strictius loquar, non personalem, ut Mazarinius, sed patriam politicam


1843. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat politica, quis in instituenda omni vita modus. Haec omnis oratio eo pertinebit, non ut in universum ostendam quid quisque pro se agere debeat, sed ut demonstrem qui omnis nostrum uniuscuiusque actio congruiter ad patriam prudenter institui debeat. Itaque, ut strictius loquar, non personalem, ut Mazarinius, sed patriam politicam pertractabo. Ac quoniam de iis, qui in hoc versantur saeculo, sermo mihi futurus est, cumque eorum


1844. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

impetu et fortuito casu ad rempublicam feruntur, suis vitiis et vulgi insania defenduntur; nos, qui diverso itinere et proposito laudatissimo accedimus, ratio maturaque consilia defendere non valebunt? Haec igitur expedienda sunt; ac quoniam ad patriam pertinet oratio visque omnis in eo est constituta qui congrue ad illam prudenter actiones nostras moderari valeamus, de ea antea ut videamus moresque gentis eius dispiciamus, plane necessum est. Habet hoc ante omnia singulare pro aliis gens Croatarum ut iis, quas vulgus novitates appellat,


1845. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Haec prima sermonum materies, haec communis popularis odii origo; nunquam facilius in oculos quid incurrit quam vestis aut suppellectilis aut aliae cuiuspiam rei insueta novitas. Illusiones inde, mox cachinni, dein apertum odium: atque id quidem aliquatenus non male, ne omnis per aliena mos patrius intereat; at vero quod suis quibusdam ineptiis ita inhaerent ut cuncta extera pro illis flocci pendeant, immo aperta sua vitia virtutibus praeferant alienis, id vero quis unquam approbarit? Cogor hic in laudes


1846. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

adhibenda; nam "laetitia (ut ait Seneca) iuvenem, frons decet tristis senem." Sen. Phaedr. 453. Haec universim praemissa sint; nos insistentes prioribus ad particularia iam descendamus. Omnis de modo in Croatia vivendi quaestio ad duo potissimum refferri potest; nempe ad publicas cuiusque actiones et ad domestica singulorum negotia remque familiarem. De ista ut ordiar, id antea praemonendum putavi non esse unam tam certam stabilemque agendi regulam sive in


1847. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nostrae et conscientiae potius quam famae prospectum velim. Hic ego, cum in conviviorum memoriam sermo decurrit, non possum non recordari deterrimi illius vitii, quod pravus per omnia usus obtinuit ut nulli inter cenandum nisi de aliorum defectibus sermones sint. Hinc omnis in claros viros invidia, hinc mutuae dissensiones proveniunt. Istud si auferas, nae, dimidium Croatiae miseriarum detraxeris! At nimio plus res inoluit, nec nisi tardissimum acceptura remedium videtur. Nos tamen ne cessemus abolendae pravissimae consuetudinis saltem


1848. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

traducere opinionem. Haec autem in universum sunt praecepta: sermonum causas nulla novitate serere, popularem in verbis factisque esse, cuncta boni subditi in principem officia implere, patrium nullatenus morem fastidire. Haec totius vim continent orationis; illa enim omnis inde processit, in iisque versata est. Restat precari ut eadem benevolentia, qua me dicere permisistis, finientem quoque sustineatis." Assurexerat discessuros nos ilico existimans, cum Amadus: "Ego quoque" (inquit) "munus a te mihi impositum brevissime


1849. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

caris obiectis separationem toleravit, eo maius deinde ex iis sibi redditis solacium persentiscat, id mihi hodierna die usu venire debeo ingenue profiteri; nimirum sextus iam labitur annus quo eversis patriis legibus, invectis peregrinis institutis, inducto exotico idiomate, omnis personae proprietatisque securitas ita evanuit ut tum postremum me vivere, liberum hominem esse, et patriam habere senserim; sextus denique iam labitur annus quo abolito legali supremi comitis magistratu, sublatis liberis comitatuum congregationibus, ruptuque omni, quo


1850. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

nullum aliud medium superesse videtur quam eorum, qui legem implere nolunt, Eliminatio, ad hos autem uti et exteros discernendos Testimoniales illae necessariae videntur. § 7. Omnis etiam Zingarus aut subditelam alicujus dominii assumere aut aliquam professionem amplecti, et in utroque casu necessariis Testimonialibus se providere debet: qui his caruerit, tanquam vagus e Regno eliminetur. Motivum.


1851. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

promotionem oeconomiae publicae efficaciter intendit, disertam quoad modum eam procurandi Jurisdictionibus imponere debeat obligationem. Quod autem hic sit opportunissimus propagandae alicujus culturae modus, et ratio et experientia testatum reddunt. Omnis enim ejusmodi cultura in mechanismo consistit. Hic nonnisi rem oculis spectando et operationem practice tentando debite condisci potest; et ideo omnes hactenus de cultura diversorum productorum, licet vernaculis linguis vulgati, libelli exiguum effectum


1852. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

vastius stagnum de cujus exsiccatione partiales mappae et plana in Arhivo Consilii non extent, et quod complurium etiam communicationis canalium projecta ibidem praesto sint. Verum nullum ex his elaboratis ad generale navigationis planum dirigebatur; omnis operans aut projectans particulare tantum suum objectum respexit, singulus ferme distinctam libellationis scalam adhibuit; unus unius, alter alterius ordinis observationes in medium attulit, ita ut omnia illa elaborata pro usus generalis plani non sufficiant, et


1853. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

§ 135. Mercatoribus Caehas formare non liceat, et si quos hactenus ejusmodi coetus induxerunt, hi aboleantur. Motiva. Omnis certis regulis adstrictus coetus repugnat necessariae commercio, ut efflorescere possit, libertati; opificum caehas eo tantum nomine tantisper tolerandas §-pho projecti hujus 49. proposuimus, quia illae in Germanicis Provinciis adhuc subsistunt; si


1854. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

quod eorum existentia et operationes minus apparentes sint, quam caeharum: itaque hos simpliciter potius cassari expedit. § 136. Mercaturam all ingrosso cum quibusvis commercii articulis omnis seu domesticus, seu exter, modo praescriptis in Codice Cambio Mercantili conditionibus satisfaciat, suscipere et exercere potest. Officinam etiam aperire, aut merces sub tuguriolo exponere, qui vulgo Ständler appellantur, absque ulla seu


1855. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

summa non fuit necessaria lex anterior, quae venditionem juris hujus interdicat, sufficit principium, quod singulus civis omnium civilium beneficiorum particeps sit, per ipsam civitatum constitutionem stabilitum fuisse. Jam per id irritabatur omnis cujuscunque beneficii civilis ad pauca tantum individua restrictio. Jam prohibebatur, ne singulares cives commune ejusmodi, uti jus quaestus est, beneficium exclusive usurpare, et de eo tamquam haereditate sua per


1856. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

libertatem requirit, quae usum jus quaestus vendendi suapte excludit. Per nulla certe regulativa principia id unquam efficietur, ut abusus jus quaestus vendendi desinat esse nocivum promotioni commercii monopolium, ut per illa omne magistratus arbitrium, omnis partialitatum occasio praevertatur; denique ut aliae civitates, in quibus abusus hic necdum invaluit, si sub eadem regulativorum punctorum observatione hunc etiam sibi admitti postulent, a petito suo fundate rejici possint, adeoque nullum prorsus


1857. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

leviori, cui ipse insidet, curriculo devehere potest, mercibus, singulo regnicolae tam in civitatibus, quam et per privatorum bona liber est. Ne tamen sub hoc praetextu suspecti, aut reipsa perniciosi homines per Regnum oberrare possint, omnis, qui quaestum hunc exercere vult, primum de integritate vitae suae testimonium a jurisdictione, in qua degit, excipere, deinde hanc seu Vice-Comiti, seu judici civitatis exhibere, et ab alterutro horum scriptam quaestum hunc exercendi facultatem


1858. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitatis cadunt, et hi sunt e victualibus panis, caro bubula, vervecina, et suilla, nec non sebum. Ex opificiis labor murarius et asciarius, et in casum quo aliquam caeham de pretio artefactorum suorum condixisse eveniat, omnis etiam ejusmodi cujuscunque speciei labor. Horum tamen omnium limitatio nec ad semel, nec periodice suscipiatur; sed prouti alicujus articulorum horum pretium ultra justos limites elevatum fuerit, ita eidem remedium de casu ad casum adferatur. Et


1859. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adhuc epocha versabatur, dum veteres leges et generalem, et periodicam articulorum primae necessitatis limitationem praescripserunt. Quod tertiam necdum attigerit, vel id demonstrat, quod commercium ejus cum iis populis, apud quos limitatio omnis jam exolevit, nullatenus comparari possit, id est, quod in Hungaria necdum tanta, quanta apud populos illos, venditorum concurrentia vigeat. Itaque Hungaria in secunda adhuc epocha versatur, adeoque non interest ejus ut seu generalem et periodicam limitationem


1860. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sortitur. Unica adhuc illa reflexio superest, quod cum saepe aliqua Magistratus Civici membra ipsas illas, quae sub limitationem cadunt, professiones exerceant, evenire posset ut abusibus eorum conniveatur. Verum ad id praecavendum alioquin proponitur, ut omnis limitatio cum interventu electae communitatis et possessionatae nobilitatis, juxta pluralitatem votorum peragatur. Praescripsit lex remedium hoc pro repartitione contributionum, et ab eo tempore aut nullae eatenus querelae oriuntur, aut per unum


1861. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

In moderna enim Europae situatione pecunia pro nervo gerendarum rerum jure optimo reputatur, cum non tantum bella ingentibus sumtibus gerantur, sed et omnium, quae utilia sunt, publicorum institutorum introductio magnam pecuniae vim requirat. Et ideo omnis prosperitatis publicae studiosa legislatio commercium exportationis prae importatione fovet; illi omnes, quos in potestate habet, favores largitur; importationem ad solos necessitatis et primae commoditatis


1862. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ejusmodi non facile increscet, aut si id eveniat, vis illa pecuniae, quam aucta hac ratione domesticarum mercium exportatio Regno invehet, per ipsam sui circulationem facile compensabit illam contributionis partem, quae per favores hos decedet. Nunc omnis officinarius, qui exteras merces saepe cum nationalis industriae detrimento distrahit, jam se notabile publico servitium praestare arbitratur, et ideo pauci adhuc a proportione sunt, qui commercium


1863. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Provinciis factum fuisse videmus. Caeterum provisionem hanc ne quidem mixtum ex importatione et exportatione commercium moratur. Tunc enim id spectari debet, quae commercii species apud talem quaestorem praevaleat, et is secundum hanc tractari; secus posset omnis importationis quaestor paucos aliquot domesticos articulos ad speciem educere, tantum ut immunitates illas sibi vindicare queat. Superest adhuc ea commercii species, dum ipsa Regni producta aut artefacta ex una Regni parte in aliam divenduntur.


1864. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

facere licet. Cum quoad has non eadem ratio subversetur, quominus harum aliqua species inducatur, et redundaturum ex illa emolumentum pro fundo publico convertatur, nihil obstare videtur. Nisus enim fortunam tentandi plerisque hominibus adeo naturalis est ut, si iis omnis hunc domi exercendi occasio impediatur, eam in exteris provinciis quaerant. Necdum vetiti fuere omnes privati fortuiti lusus, et tamen postrema, quae ante paucos annos Viennae aperta fuit, magna ejusmodi lotteria ultra centum mille e Regno


1865. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

proventus dictus pro fundo publico convertatur. Reflexio de testamentis huic quoque Deputationi fundata videtur. Imo cum talia statuta apud clerum et aliquas civitates jam subsistant, ut omnis testator, clericus quidem pro seminario, civis vero pro xenodochio aliquam pro arbitrio suo summam sub nullitate testamenti legare teneatur, nihil obstare videtur, quominus similis lex pro praelatis,


1866. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

utve ejus conflandi projectum elaboret, Consilio Locumtenentiali commisit. Verum lex haec, uti in provocato Elaborato, et §-pho jam ostendimus, nunquam in effectum perducta fuit, et in ipsis, quibus objectum hoc fervidius resumtum est, 1741. comitiis provisio omnis in creato de novo pro eventuali cassa extraneorum beneficiatorum taxae fundo substitit. Interea excitato in vicinis Germanicis Provinciis commercio industria haec sensim in Hungariam etiam penetrare, mercatores frequentius commeare, et aliqui eorum


1867. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

seu illae politicae, seu judiciales sint, cassae huic inferantur: quare singula jurisdictio singulo semestri dictatarum per id tempus mulctarum consignationem, cum exordio vero novi anni ipsas pecunias Consilio Locumtenentiali suo modo transponet. § 4. Omnis testator, aliquam pro arbitrio suo summam, pro cassa hac sub nullitate testamenti legare tenebitur, salva, si quid praeterea etiam pro Cassa Commerciali legare voluerit, libertate. Si quis vero ab intestato decedat, ex acquisitis ejus medium pro cento ad rationem


1868. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

quarta pars denuncianti, aut contrabandam talem apprehendenti, residuum Cassae Commerciali cedat. Confiscatio vero ejusmodi non tantum per tricesimatores regios, sed per quamcunque etiam aliam politicam aut dominalem jurisdictionem peragi possit, domesticis quaestoribus omnis cum Turcicis subditis quaestus societas prohibetur, et utprimum vel id evenerit, quod aliquis domesticus quaestor cum Turcico subdito quaestus societatem habeat, omnes hujus merces, quae sub


1869. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

plectatur. E converso Consilium Locumtenentiale aliquam majoris lotteriae speciem Suae Majestati proponat, et postquam illa ratihabita fuerit, in Regno inducat, emersurum vero inde lucrum Cassae Commerciali inferri procuret. § 5. Omnis qui donationem seu Regiam, seu Palatinalem impetraverit a proportione taxae, quae Aerario Regio cedit, quinque pro centum; qui vero characterem Comitis, Baronis, Consiliarii aut Aulae Familiaris sibi procuraverit, decem pro centum ad eandem cassam dependat. Quotta


1870. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

ex inopino emergere possit, realis quantitati schedarum harum admensus fundus semper praesto esse debet, e quo illae, emergente ejusmodi casu, prompte exsolvantur. Id si praestari non possit, collabetur creditum nationale, idque inevitabilem omnis etiam commercii ruinam post se trahet: et ideo si excussis ultra vires jam praeexstantis capitalis schedis casus ejusmodi emergeret, pro supplendo, qui deficeret, fundo comitia indicere, et hunc tum primum conflare, serotinum foret. Caeterum in


1871. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

posse, quod ille majorem promovendis commercii Hungarici (e cujus flore multiplicia per alios canales in Aerarium Regium emolumenta redundabunt) rationem habiturus sit, quam exigui, et adhuc incerti, quod per augendum schedarum regiarum numerum sperari posset, beneficii. Omnis enim papiracea pecunia pure ex opinione civium valorem accipit. Potest evenire ut, licet schedae regiae jam justam cum massa circulantis pecuniae attingerint proportionem, schedae tamen Statuum, e mero nationali spiritu cursum ideo


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.