Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2213-2227:


2213. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

habeat relate ad rem metallurgicam. Solum quod attinet, id in protenso, per plures latitudinis et longitudinis gradus Regno, varium utique et multiplex esse debet. Non modo septemtrionales Hungariae alpes, sed ipsi etiam, quibus ab oriente versus Transylvaniam cingitur, montes, omnis fere speciei metalla et semimetalla, imo varii etiam generis pretiosos lapides et inexhauribilem salem illum lapideum subministrant, sed densis plerumque sylvis teguntur adeoque necessaria ad culturam minerarum ligna ultro subministrant. Croaticas, quibus ditio Hungarica a meridie terminatur,


2214. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ubi orientalis Hungariae linea in meridiem deflectit nempe ad Semlinum, Danubius, postquam omnia Hungariae, Sclavoniae, Croatiae, Bosniae et Serviae flumina praevie recepisset, versus occidentem in Mare Nigrum procedit; hic centrum Hungarici cum Turcia commercii fuit. Hic omnis pro Hungaria per Danubium navigatio desinebat. Diu quippe viguit praeiudicata illa opinio: quasi seu propter latentes infra Orsovam ad sic dictam Portam ferream scopulos, seu propter frequentes Turcarum vexationes, seu denique propter longinquitatem itineris, rationibus


2215. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Carolostadiensi peculiares per vectigal tricesimale favores sunt concessi. In hac linea primum Vuna ad Jeszenovacz tum Colapis ad Sziszek Savo illabitur. Ac Vuna quidem usque Kostaniczam in Confinito Banali, Colapis usque Carolostadium est navigabilis sicque omnis communicatio Hungariae versus Adriaticum per aquam in his demum duobus locis desinit. §XIX. Qualem ad Dalmatiam Venetam. A meridionali Regiminis Licani puncto usque Obrovacz, ubi Croaticum solum iam mare attingit,


2216. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

machinae totusque usque adeo apparatus bellicus perfici possit; ab eo, quem flos commercii habebat, gradu, ipsum etiam externae securitatis gradum metiendum esse facile adverterunt. Ab eo tempore nullum legislationibus populorum horum momentosius obiectum fuit quam commercium. Huc aula, huc natio omnis sua continuo studia conferebant; in hoc praecellere, huius intuitu quo maiores sibi quisque favores procurare, artificiosis tractatibus, quandoque armis etiam apertoque bello contendebat. § XXIII. Quando id in Hungaria factum. In


2217. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

capitalis oeconomiae, id est fundi publici, ducendorum denique canalium proiecta elaboret et in proxima Diaeta referat, merces nocivas arceat, utiles e converso mercatores protegat, eidem per art. 115, 116 et 122 universim commissum fuit; urgebatur impopulatio Regni per art. 103 ad alliciendos omnis generis mechanicos, idest opifices et manufacturistas, iisdem 15 annorum ab oneribus publicis exemptio concedebatur, et ne per agriculturam ab arte sua avocentur, possessorium fundorum oeconomicorum iis interdicebatur art. 117; e contra, ut pretium elaboratorum suorum tanto facilius obtinere


2218. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ut curas suas ultra usuale oeconomiae systema extendere superfluum putent et apud magistratus exequentes opinio illa: quasi commercialia eiusmodi, aut oeconomiae publicae obiecta, eodem quo reliqua politica negotia zelo promovere, ad partes officii sui non attineret, aut certe, quod eius intuitu omnis eorum obligatio eo restricta sit, ut emanatas hoc in passu altiores ordinationes publicas reddant. Quae quidem opinio in eo fundari videtur, quod pleraque eiusmodi obiecta, hactenus nec in legem relata, nec sibi eadem curandi officium per hanc diserte impositum sit. Et haec est


2219. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

nundinae iam pro primo interni commercii vehiculo considerari possunt. § XLVIII. Per nundinas annuales. Maius adhuc et huic et externo etiam commercio vehiculum praestant nundinae annuales. Ad has non iam victualia, sed alia omnis generis producta, animalia, nec non artefacta conferuntur; neque res penes domesticas merces subsistit. Veniunt insuper e Germanicis provinciis (exoticos enim flos commercii necdum allicuit) mercatores, qui illarum provinciarum artefacta oe devehunt. Harum occasione, cum rerum


2220. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Szirmiensis, quin ipsa etiam Quinque-Ecclesiensis, minori impendio hac via evehi posset. Insulana tamen tota et pars Poseganae hac via per axem educi solet. Reliqua, quae per mare effertur, Hungarica tabacca per Pettovium. Tergestum cursum accipit. Olim tabacca omnis in foliis tantum educebatur; nunc exstat iam Flumine fabrica, in qua folia in pulverem elaborantur sicque praeparata iam tabacca per mare educitur. Budae et Sabariae iam ad formam Hispanicae elaboratur, verum cum hanc utrobique nonnisi singulare individuum efficiat, exigua est adhuc, quam


2221. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Habet e converso alias, quae sufficientibus quidem lignis provisae sunt, sed quarum adeo inordinatus fit usus, ut illic defectus lignorum intra paucum tempus iure praemetui possit. Habet denique vastas plagas; quae omni prorsus ligno sunt destitutae. De primi ordinis locis superflua est omnis cura, donec fortassis eas populatio propius attingat. Nam tum primum operae pretium erit aditum ad eas procurare. Interea complures certae sylvae per indigenas ad hanc classem referuntur, ad quas aditus aut levibus aut capiendo exinde lucro paribus impensis parari, vel vero e quibus ligna


2222. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

adsurgit nihilque Moscovitico concedere videtur. Ars tamen semen illud naturalisandi necdum est inventa; productum enim domi semen post duas tresve seminaturas degenerat. Quare industria illorum incolarum eo dirigenda foret, ut modum semen Moscoviticum naturalisandi invenire contendant, verum omnis haec manipulatio ad privatam industriam refertur; cum nil sit quod eam impediat, nihil etiam est, quod legislationi agendum restet. DE CULTURA CANABUM § CXVII. Status culturae canabum. Has Hungaria quantum


2223. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

redimit et sericum vendit, 132.000 florenorum circulationem produxerit. Verum supervenit non multo post Turcicum bellum planeque illi comitatus Banatici nempe et interioris Sclavoniae, ubi industria haec maxime coeperat efflorere, per caesareo-regias copias ita occupabantur, ut rusticis omnis ferme bombices alendi opportunitas adempta fuerit. Anno 1789. nonnulli comitatus, et quidem tales, qui favorabili pro hoc producto climate gaudent, etiam eos, quos habuerunt practicantes, ultro dimiserunt, e quibus aliqui eam facti sui causam diserte obtendebat, quod institutum hoc in nulla


2224. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

necessaria. Absque varia colorum specie nulla seu lanea, gosypiacea seu sericea fabrica subsistere potest. Ipsa etiam coriacea et loracea fabricata variis coloribus tinguntur, et quo meliorem aliquod fabricatum colorem accipit, eo etiam magis pretium eius accrescit. Iam vero non omnis planta eiusdem qualitatis colorem producit; itaque ut fabricae sensim exsurgant, interest, ut non eae tantum plantae, quae obvios dant colores, sed illae praesertim quae delicatiores colores producunt, excolantur. Plantae, quae obvios colores dant, in diversis Regni partibus sponte


2225. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

sequenti correxit produxitque quinto tandem anno plantam, e qua caeruleus quidem, sed non ita perfectus, uti eum planta haec in calidioribus regionibus dat, color effici potuit: ipsum tamen semen sub climate Hungariae ad maturitatem perduci non posse, agnovit; itaque huius intuitu supervacanea iam omnis industria videtur. § CXXXII. Surrogatum plantae indigo etiam ope chemiae tentatum. Surrogatum plantae indigo, adhibita etiam in subsidium chemia producere, iam plures, ac in particulari medicus Késmárkiensis Feüffer tentarunt.


2226. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Et haec de productis regni vegetabilis. Quod animale regnum concernit: DE CORNUTIS PECORIBUS § CXXXVIII. Species boum Hungaricorum non eget emendatione. De emendanda Hungaricorum specie boum superflua est omnis cura; tam insignem enim vix aliqua Europaea regio producit. Vaccarum, quae in praediis unice procreationis gratia aluntur, eadem est praestantia. Lac, si ad domesticum alimentationis statum ponantur, haud satis abunde praestant. Sed his ii, quorum id interest, Helveticam speciem facile


2227. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

subinde eius pretium illi causae attribuant, quod maior iam delicatioris lanae quantitas producatur, quam fabricae Germanicae nobilioris speciei pannos conficiant. § CXLIX. Gregem Merkopaliensem alio transferri expedire videtur. Omnis itaque legislationis cura iam ad id tantum recidit, ut determinaret: 1) an non ex ratione promovendae in via Carolina vecturisationis gregem Mercopaliensem alio transponi expediat?; 2) an speciem Hispanicarum ovium ultro etiam propagare vel vero plane restringere intersit? Relate ad


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.