Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2386-2415:


2386. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui calcant, quadrupedantum,
Ferro ut duritie certet, nec nomina in uno,
Qui faciundo operi praeerant, vel nunc quoque possis
Litterulis inscripta loco spectare Latinis.
Addictus fuit hic Epidauro ager omnis, et aptus
Sufficere ad victum populo opportuna colenti.
Verùm ea, ab illius quae deinde emersa ruinis Rhacusa hodierna.


2387. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

longis aetatibus agro,
Nec nisi ab hinc seclis sibi quatuor aere paravit
Sic modico, ut tenuis pretio modo villa, domusque,
Quam tunc totus ager venum majore daretur.
Quippe ferunt, populi cum grex numerarier omnis
Desierat, tribus emptum obolis caput omne repertum.
Praedia tum in proceres aequis divisa viritim
Partibus, addictusque solo, ceu servus, agrestis,
Cui tamen exigua, ut coleret, data jugera terrae.


2388. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hos apud, ut facile liceat positusque locorum,
Ingeniumque mihi, et mores describere gentis.
A Boreae campum claudentes parte nivalis
Procero montes surgunt sic vertice, rarò
Nube absque ut caput, atque omnis caliginis expers
Aspicias; quique est aliis longe altior unus Snjesgniza videlicet, quia snjegh nivem latine sonat.


2389. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est quoque, qui verò, mox dicam, nunc juvat ipsam
Descripsisse loci faciem. Sub montibus altis
Pars terrae, pelago vicinior, intervallo
Longo hinc, atque illinc formam flexi exhibet arcus,
Cultu evicta omnis non deside. Prosilit aspro
E latere antiquae rupis fons, illicò magnus,
Impete praecipiti labens, lapsuque fragorem
Torrenti horrendum similis ciet; utque cadentes
E sublimi undas non protinus accipit


2390. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Seraphin. Razius, et P. Sebastianus Dolci, quos, si lubet, consule.
Cultus perveteres causae, te quisque docebit,
Non ego, cui exhausta est omnis jam vena canendo. De Juncheta illyrice Scjumet. IV.


2391. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

leviorque aliis ac purior, hinc est
Utilis haud minus aegrotis, quam commoda sanis:
Urbs amat, agrestesque etiam non illius undae
Nescivere decus portantes mane puellae,
Nec vacuus mercede labor. Prope germinat omnis
Vite locus, pomisque arbos, cerasisque rubescit
Grandibus, egregiique saporis sunt quoque mora
Sanguinea: et cucumis seritur felicius illic,
Diversumque olus, et radicum non genus


2392. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ad socios, teque Evohe dicere cantu.
* Haud ita nunc, nam multi altum ut coepere per aequor
Longinquas tentare vias, fortunaque crevit,
Lecta manus juvenum, vestesque induta colore
Uno, eodemque omnis volat haec ad festa, tonansque
Ignivomae strepitu balistae haud pulveris ullum
Luce modum hac pyrii scit, laetitiaeque tenere.


2393. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic quoque, opesque mari referebat navita ab alto.
Hîc ego saepe moram autumni per tempora traxi,
Arrisitque locus; naturae ad munera sed nil
Addidit ars. Quod si pedibus mare propter obiri
Hic omnis posset sinus, et vestigia ferri
Longius, alliceret plures, blandeque teneret;
Nec me vicini stringentem littoris oras
Vano exerceret cessantem cymbula motu.
Editiore jugo scatet


2394. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

petens, Barsecinemque propinquam
Hinc parta simili contentus merce recedat.
Namque olearum ingens hic, continuataque sylva
A Malpho incipiens est tractus scilicet omnis:
Rarus honos nunc Baccho, habuit sua tempora Bacchus.
Hîc et succosi fructus, et copia: credam,
Irriguis large quia circumspergitur undis
Ille locus, cui sex saltem, septemve


2395. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sit mense calor, de corpore veste
Detracta, impositaque humeris arcemus acuta
Palmite vitigenae radiorum spicula frondis:
Tum laeti agrestum cantantes carmina ritu
Tendimus, et sensim sine sensu absolvitur omnis
Semita, mox paulum in molli consedimus herba.
Blanda loci facies, nulla hîc inculta videri
Gleba erat, acclinique jugo revolutus aquarum
Rivulus in virides hortos manabat, et idem


2396. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

capris
Vidissem absimiles, nec bina assurgere fronti
Cornua, pro Faunis agrestibus, ac Satyriscis
Accepsem facile: tantum instar in artubus horum est.
Hinc abeo, et geminis, ad quos locus attinet omnis, Hi sunt de familia dicta de Zuzzeris, qui in excolendis oleis peculiarem curam adhibentes multum olei, et praestantioris generis habent.


2397. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Longior, horridiorque, novas quem dicere terras
Coepimus, ex quo abiit vetus incola: non ego multis
Haec peragam, longoque morer sermone legentes.
Montosa haec omnis regio plerumque, et in Arctos
Quà flectit, gelidis magis est objecta pruinis.
Rara Ceres seritur, veniunt felicius illic Hordea apud nos in terris solutioribus melius, quam in spissis


2398. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

assiduò spargens bella impia Mavors.
Huc qua Virgo die terris post fata relictis
Sidereas invecta domos radiantis Olympi,
Multus ab urbe venit festa ad ruralia civis,
Mercatusque haud vile genus celebratur, et omnis
Indulget genio pagus, dum laeta resultat
Pulveris ad pyrii strepitus in collibus Echo.
Mos etiam dulces tunc est agitare choreas
Fistulae ad agrestis sonitum, cantusque ciere;


2399. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non contemnendus, eòque,
Finitimis quoties accessus liber ab oris,
Mercatus causa Turcae sine fine feruntur.
Corrupto at coeli tractu cum tabida pestis
Se in terris aperit Bosnensibus, hic locus omnis
Castrorum in morem vallis cingentibus horret
Ordine tergemino fixis: vigilantia fines
Assiduo obtutu servat noctesque, diesque:
Nec cessatur, ab ima omnis ni stirpe revulsa
Saeva lues


2400. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Se in terris aperit Bosnensibus, hic locus omnis
Castrorum in morem vallis cingentibus horret
Ordine tergemino fixis: vigilantia fines
Assiduo obtutu servat noctesque, diesque:
Nec cessatur, ab ima omnis ni stirpe revulsa
Saeva lues jam nulla sui vestigia liquat.
Hîc mediocrem etiam, et sementi rusticus aptum
Campum habet, hîc scabro de pumice prosilit unda,
Optima potu, ipsoque placens vel nomine


2401. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut cuique libido,
Lemniscos, strophia, et nummos: hanc quatuor aevo
Florenti juvenes pendentem hinc inde duabus
A trabibus portant alacres: nova nupta marito
Tum primum sociata venit: turba omnis euntem
Ad sponsi sedes pyrii inter murmura crebra
Pulveris, et citharae sonitus ac carmina laeta
Prosequitur. Postquam intulerunt in limina gressum,
Hîc omnes laute coenant: nunc accipe, quales


2402. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Inspecta haec cupido pariter: vasti aequoris exin
Prospectum petii, capiendis multa ubi sardis
Navigia insomnem tacitae per tempora noctis
Dant operam. Late piceo sub lumine ponti
Ardebat pars illa omnis, quà rauca propinquae
Saxa sonant Melitae, multorumque ossibus alba.
Divisis sorte ante locis hoc retia tractu
In fluctus dat quisque suos, neque finibus ulli
Praescriptis exire licet; lex provida, ne


2403. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inter, sic cavit: ab alto
Saepe mari attollens se vasto corpore delphin,
Dum pavidum insequitur pecus, insidiosa subire
Retia, et includi centum fugientia cogit
Agmina, praeda ingens te scilicet haec manet omnis.
Verùm triste malum delphin quoque, nam mare pisces
Id linquunt penitus, quo saevum id degere monstrum
Noverunt, capiuntque fugam. Quid, si ipse feratur
In lina adsiliens mago impete? Proh! dolor,


2404. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt.
(Illyricè appellant Kuti) qui se intima terrae
In spatia insinuat: numquam hîc iratior undas
Neptunus saevo potuit miscere tridente.
Ergo omnis locus, anfractu qua littora longo
Se sinuant, conchis insternitur, omnigenaeque
Nullum hoc fertilius possis mare visere testae.
Longe hîc dissimilem celant noto ostrea succum,


2405. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

assiduò quernis haerentia ramis
Incola divellat, cymbasque huc vectet onustas,
Hoc manet immortale genus, nam multa quotannis
Milia ramorum jussi demittere fundo,
Queis nova adhaerescat soboles, dum grandior omnis
Interea, quae sola sapit, concedit in escam.
Huc, quoties ad nos illustrior advenit hospes,
Adduci a Patribus solet, ut jucundius ipsum
Oblectentque virum, contentusque urbe recedat.


2406. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

rursumque precantur,
Ut posito sit terra levis: tum in cespite molli,
Inque sepulcreto comedunt, potantque, placentae
Parte sacerdoti missa, Bacchique lagena.
Hi dum abeunt, mystã aggredior: dic quaeso, quid omnis
Illa manus? Tantumne sui, an se miscuit illis
Unà externo aliquis de sanguine? Quid sibi in ipso
Tot, tantique volunt ululatus limine tecti?
Qui subeunt onus? Atque hujus da caetera pompae.


2407. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

17 Vulgo Capo Cumano, o Ponta di Loviscte vocantur. (17) Comenium caput appellant: hîc ultima nostrae,
Quae mihi jam descripta omnis, pars desinit orae. (18) 18 Tota in longitudinem extenditur spatio centum viginti milliariorum circiter, si littorum curvitatem sequaris: minori autem, si recta linea, et ad graduum ac meridiani


2408. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

se subdere sceptris
Quaerit; at armato compressa licentia tandem est
Milite, et insano qui primi arsere tumultu
Eliso meritas solventur gutture poenas.
Arx quoque, cui sontes fidebant,diruta, et omnis
Perfidiae fomes summotus, causaque culpae.
Tum reliqui posuere animos, victique timore
Ocyus a laeso veniam oravere Senatu:
Pol! meriti, ut Patres graviori pondere deinceps


2409. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]


Sponte sua veniens nam terram oleaster inumbrat
Plurimus: innumeris hinc patrum industria colles
Palladis arboribus texit, sequiturque nepotes
Cura eadem; pars multa soli sed et illius expers
Culturae tamen omnis adhuc: minus insula sic est
Dives opum. Haec subita navim jactante procella
Tuta aperit nautis haud unius ostia portus, Horum nomina sunt Portus dictus


2410. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | Section]

longè itur, et ille
Seligitur sinus. In celerem introgressa phaselum
Corpora prima virùm juvenum fortissima remis
Brachia propellunt, post hunc longo ordine multae
Procedunt cymbae pariter, quò retia, et omnis
Est illata prius piscatibus apta supellex,
Adque esum pariter spectantia, visque Lyaei
Plurima; doliolum neque verò deficit albi Hoc est vinum illud, quod vulgo


2411. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Vide Ign. Georg. §. IX. in Notit. Melit. Illyr.
Juxta habet: hic varia scopulus circumundique mole est
Sic omnis praestructus, ut area nulla supersit
Ulterius, nequeasque extra haec defigere gressum:
Praesidiumque loci geminae hinc, atque inde minantes
In coelum assurgunt turres, tormentaque belli


2412. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

cum magistro classis conquesti sunt, qui suis ob hoc facinus iratissimus, et gravissima comminatus supplicia et homines abductos, et bona reddi jussit; quae deerant, se rediturum postea promittens. 11
Queis direpta omnis fuit insula, nec tremor ingens 12 Anni 1667. die sexta Aprilis. 12
Terrae olim, unus homo turrim evanescere fecit.
Quam melius Patres, quorum


2413. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mala; externis nam vectus ab oris
Corruptor morum, semperque superflua quaerens
Luxus adest, sequitur vitiorum foeda caterva,
Illyriaeque solo fixis radicibus altè
Invasere animos, virtus prisca exulat omnis.
Parcior in superos cultus, majoribus aevo
Debitus haud defertur honos, corruptaque morum
Integritas, labefacta fides, rectumque, pudorque.
Ipse amor in patriam languet, concordia penè


2414. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]


Parcior in superos cultus, majoribus aevo
Debitus haud defertur honos, corruptaque morum
Integritas, labefacta fides, rectumque, pudorque.
Ipse amor in patriam languet, concordia penè
Deficit omnis, amorque laboris pulsus, et illa
Aurea simplicitas parvo contenta recessit.
O si hic virtutum redeat chorus! Has ego quanta,
Ne fugiant iterum, cura retinere laborem,
Pectoribusque meae penitus defigere


2415. Ferić Gvozdenica,... . Periegesis orae Rhacusanae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

In Jupana. Quadrupedis dicti Italicè il caicale descriptio. CXXXIV Omnis penè insula oleis consita. CXXXV De Ecclesia S. Spiritus, quae et arx. ibid. De Monachis S.


Bibliographia locorum inventorum

Ferić Gvozdenica, Đuro (1739–1820) [1803], Periegesis orae Rhacusanae, versio electronica (, Dubrovnik), 3368 versus, verborum 28363 [genre: poesis - epica; poesis - praefatio; prosa - index] [word count] [fericdperiegesis].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.