Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 479-501:


479. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Diti.
Corpora strata iacent campo; seruauit ad urbem
Paucos uersa fuga et uelox ad tuta recursus.
Exultat uictrix legio ditata rapina
Armorum, pecudum, peregrinę uestis et ęris
2.200   Atque omnis generis uictus. Agit ipse Tonanti Dauid
Summas Iesseides grates et numen adorat
Illi uni acceptum referens quod uicerit hostes.
Regalisque memor pacti truncare peremptis


480. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipse suam cognato ut sanguine dextram
Crudelis magis anne ingratę mentis in illum,
Cuius erat sanus cantu, certamine tutus, nota
2.310   Non satis est certum. Semper tamen irritus omnis
Contra fata labor fuit et conatus inanis.
Ipse igitur magni Dauidem rector Olympi
Omnibus ereptum seruabat ubique periclis,
Vt manibus ueri iampridem facta prophetę
2.315   Vnctio per tuta


481. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quum fugeret trepidum Dauida recepit. Davidem amici adeunt
Hoc ubi uulgatum, fraterno mota periclo
Fratrum fida manus Bethlema sede relicta
Accurrunt et uterque parens, simul et domus omnis.
3.355   Tum quicunque fuit Iesseę stirpis amicus
Aut Saulo infensus uel rebus pressus egenis
Siue alieno etiam contracto debitor ęre,
Omnes uno animo rupem gratanter Odolam
Conscendunt


482. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Poscere compulerint, quę tunc donata recepi
3.520   Quęque reposta meę menti, non eximet ulla
Obliuio, nec longa situ squalente uetustas
Obducet meque immemorem nulla arguet ętas.
Tu maneas mecum! Longe timor omnis abesto,
Nil dubites! Aut nostra manus te proteget, aut hanc
3.525   Si quisquam uitam mihi tollet, tollet et idem,
Abiathare, tuam. Sors ambos una manebit."
Ille igitur moestos ex hoc lenire dolores


483. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Succedens uidit dapibus conuiuia largis
Feruere et impletis undantia uina lagenis
Afferri pariter positis longo ordine mensis.
Atria tota strepunt istis famulantibus, illis
5.10   Nunc hoc, nunc illud poscentibus, omnis et ipsa
Plebs recubans uario tempus sermone trahebat.
Risusque et cantus creberque per ora susurrus
Fertur et elatę rumpunt laquearia uoces. Comparatio


484. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

referre.
Id simulare leuis fuit error, nec tamen ullum
Desęuire nefas aduersus corpora gentis
5.295   Infidę, mandante deo disperdere cunctos,
Quorum Iudeę promissa noualia plebi
Essent atque omnis possessio debita terrę. Achis Maochi filius
Inde Maochides Dauidem dicere semper
Vera ratus populoque putans abducere prędas
5.300   Illum sępe suo uastareque Saulica regna


485. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

afflata deo, cuius tu spernere iussa
Ausus es, indulgens genti inconcessa prophanę
Amalechitarum. Sed nequaquam tibi parcent
Arma Palestinę, quę iam fugis, impia gentis.
5.450   Succumbes uictus tecumque exercitus omnis
Hostis in arbitrium superatus protinus ibit.
Tu quoque cum natis Stygias demissus ad umbras,
Terrentem tristes animas Plutona uidebis.
Id patiere, prius quam crastina transeat hora
5.455  


486. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Mane
Postera lux radiis nocturnas dispulit umbras,
Coeperat et uolucrum uibratus gutture cantus
6.155   Audiri montisque procul splendescere culmen,
Quando Palestinus surgens exercitus omnis,
Pręsidio tantum super oppida capta relicto,
Nota retro petiit Gelboę culmina rupis
Iudeas lecturus opes atque arma iacentum.
6.160   Illic uisa trium natorum corpora primum


487. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prędas, Sicelechum uertit in ignes
Atque Palestinos fines populatus abiuit
Meque hic ęgrotum properando sponte reliquit.
Iamque fame infelix, et non langore peribam
Corporis ęgroti. Vestro nunc spiritus omnis
6.255   Stat meus auxilio, uestro nunc munere uiuo.
Tertia nanque dies teritur mihi sedibus istis
Quęrenti frustra pariter potumque cibumque.
Qui sim, iam nostis. Seu me seruare uelitis,


488. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uota.
Atque ubi peruentum est propius Besora fluenta,
Bis centena cohors, illis quę fessa resedit
In ripis, uisum surgens Dauida salutat
Seque illi penitus coniungit. Cętera turba,
6.300   Non omnis, sed uexat amor quos ęris habendi.
Reclamant. "Dabimus nihil his" dixere "bonorum,
Quę uehimus! Quoniam quos nunc absentia pugnę
Fecerat exortes, nostrę quoque iura rapinę
Nequaquam cędi decet


489. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Supremasque minas. At te doluisse uetusti
Annales memorant. Sed forsan plebe dolente
7.370   Tu tristem lęto fingebas corde dolorem.
Nil iuuit finxisse tamen. Dauida parabat
Israhelitarum gens omnis condere regem.
Vnum omnes legere sibi primique cohortis Bannaas et Rechab perimunt Isbosethum
Isbosethanę ductores, Rhemmone nati,
7.375   Fugerunt Gethaim, Bannaas atque Rechabus.


490. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Discedens, alacri petit arua hostilia cursu Rabbam obsedit
Gentis Amonitę, populatur feruidus agros,
Vastat rura, casas igni succendit et urbem
Obsedit Rabbam, regni caput. Omnis in illa
Vis fuerat congesta simul rerumque uirumque,
9.175   Quod cuiuis urbi quauis ab gente tuendę
Esse satis poterat. Sed donec bella Ioabus
Dura gerit, Solymis agit ocia mollia Dauid,


491. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Ęgrotare puer desperatusque iacere
Coepit. Pro pueri uotis precibusque salute
Solicitare deum Dauid ieiunus et idem
Cum gemitu profusus humi lamenta ciere.
9.380   Circa illum famuli atque uxores et domus omnis,
Hortantes, saltem de terra surgat et adsit
Iam tandem mensę fratrum procerumque suorum.
Ille sed immotus perstat, solamina nulla
Admittens languenti animo mentisque dolori.
9.385  


492. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tumebat
Intus mens odii. Mitis tamen extima uultus Comparatio
Signa benigna dabat. Veluti quum pruna caminis
In mediis obducta latet, restincta putatur
10.120   Ignea uis omnis penitus solique iacere
Creduntur cineres, donec superaddita ligna
Concepto incipiant alte fumare calore
Et cęlata diu mittant incendia flammas.
Sic indignati fratris grauis ira latebat,


493. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Constitit esse ipsos, Ionadabus dixerat ante
Quos esse incolumes, pręsagę lumine mentis
10.210   Nondum uisa sciens. Postquam uenere, peremptum
Lugentes fratrem moestis clamoribus ędes
Implerunt. Magnos agit omnis curia fletus,
Atria lamentis resonant. Rex ipse dolorem
Vincere conatus siccis perstabat ocellis.
10.215   Mox uictus lachrymis profusis ora rigauit
Ipse etiam natique dedit pro morte querelas.


494. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Versantes conferre manum coepere furendo:
Ictibus alterius contusus concidit alter.
Orba illo infelix curas solabar aniles
Huius, quem uiuum seruarunt fata, salute.
10.240   At tamen ecce omnis generis cognatio nostri
(Me miseram!) insurgens, tristes nunc suscitat iras
Atque hunc ad mortem pro fratris morte reposcit,
Nequa mihi restent miserę solatia matri,
Nequis sit reliquus, mea qui post


495. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Inquinasse fuit fraterno sanguine dextram,
Per mea festinat comprendere uiscera regnum.
10.450   Cędamus tanto sceleri tantoque furori,
Cędendi dum tempus adest." Abiere uolentes
Cum Dauide simul domus omnis, omnia plebis
Agmina: Celethi legiones atque Philethi
Sexcentique uiri Getha procul urbe profecti,
10.455   Inde reuertentes, comites Dauidis ut essent
Et bello socii. Dux horum fortis Etheus


496. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Sacra tribus. Porro turba comitatus ab omni,
Montis oliueti cliuum quum scandere Dauid
Coepisset, nudis pedibus calcabat arenas,
Ora rigans lachrymis, nigro uelamine tectus.
10.510   Hoc imitata phalanx omnis tristisque gemensque
Terga sequebatur regis. Mox forte relatum
Accepit Dauid, uafrum nimis Achitophelem
In castris residere feri ducis Absalonis
Sublatisque alte palmis orauit et inquit:


497. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad Absalonem
Absalona petens inquit: "Bis milia dena
Lectorum iuuenum sumens, tua certa uoluntas
11.125  Affuerit si forte mihi, regalia castra
Hac nocte inuadam. Populus conterritus omnis
Terga dabit, solus nostris circumdatus armis
Corruet ille senex, cuius, ne sceptra capessas,
Obstat uita tibi. Sublato salua redibit
11.130  Turba uirum. Cuncti pariter tua signa sequentur


498. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

metuque
Et nec adhuc parci sibi poscunt, nuncius illis Dauid omnibus pepercit, qui Absalonem secuti fuerant
11.415  Aduenit regis Sadochus et Abiatharus.
Hi dixere simul: "Vobis timor omnis abesto!
Omnibus offensam Dauid dimittit et addit:
'Omnes ecce sumus coniuncto sanguine fratres
Fraternoque libens omnes amplector amore. Amasas
11.420   Non Amasas


499. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]


Illis sancte actę perstant rata pręmia uitę,
Cęlestis domini nutu firmata perenni,
Quę superant linguę fatus quorumque decorem
13.200   Vis nulla humanę potis est comprendere mentis.
Illuc fida cohors omnis compellitur. At non
Est eadem cunctis merces. Vt lumina cęli
Diuerso fulgore nitent, sic pręmia iustos
Non ęquata manent, quoniam maiora merentur
13.205   Quos mage commendat uitę superata cupido


500. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Leuitę
14.135   Belligerique uiri lętas ad sydera uoces
Iactarunt pariter: "Salomon regnator in omnes
Aspirante deo uiuat feliciter annos!"
Ille hinc principibus Solymas comitatus abibat,
Omnis post illum populi pia cantica coetus
14.140   Vocibus elatis ędunt et cymbala pulsant.
Pars bifores calamos buccis spirantibus inflant
Et pars fila lyrę plectro radente cientes
In uarios rumpunt sonitus,


501. Marulić, Marko. Dauidias, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

humano pollutam sanguine dextram.
14.355  Fac opus eximium, tanto fac numine dignum,
Hic ubi parua sedet moles altaris in aruo
Arreunę, dudum quod nostro est ęre paratum.
Ecce ego materiam summis de montibus omnis
Collegi generis, cariem spernentia ligna:
14.360  Ęrias cedros, hebeni noua robora fusci
Fraxineasque trabes, ingentia marmora, multas
Saxorum moles, auri argentique talenta
Et ferri


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Dauidias, versio electronica (), 6765 versus, verborum 45407, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [marulmardauid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.