Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 502-508:


502. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

charior erat. Pro illius gloria si milies mori posset, milies mori uellet. Rex igitur tantam erga se fidem, tam singularem beniuolentiam remunerare uolens, primum ei post se dignitatis locum tribuit, caeteris ipsum praeferens, a quo plus quam a caeteris diligi se intellexit. Talis est omnis, qui mandatum illud implet: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis uiribus tuis, et proximum tuum sicut teipsum! Qui multum dilexerit, multum diligetur. Nihil prodest turrim aedificare uirtutum, si fundamentum non posueris dilectionis. Quicquid


503. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE AVARITIAE VITIO Parabola XXVII Quidam domi suae largo igne delectatus ligna lignis cumulando magnum conflauit incendium, ita ut domus quoque flammis repente crescentibus correpta conflagraret. Quo incendio ipse etiam circumdatus nec effugere ualens periit. Talis est omnis auarus, qui cumulandarum opum nulla congestione satiatus, quantum potest, aceruo addere non cessat. Caeterum, dum foenore, rapinis fraudibusque minus abstinet (caeca enim auaritia est, in omnia illicita impetu ruit) poenam, quae talibus debetur, elabi nullo modo potest. Et cuncta, quae


504. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Responsum accipit: si uoti compos fieri uellet, uero labore exerceretur meminissetque ociosi esse somniando rem quaerere, industrii uigilando, atque ideo quidem alterum nihil facere lucri, alterum multum. Haec parabola satis aperte ociosorum arguit stulticiam. Quibus cum omnis labor molestus sit, mirantur, quod uitae necessariis indigeant. Sed sicut hi, nullo negocio intenti, frustra aliquid adipisci sperant, ita et illi profecto, quibus religiosae uitae fatigationes fastidio sunt, inaniter se beatitudinem consecuturos confidunt, licet iis, quae lege uetita sunt,


505. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

castigatione domandum, ne rectae recalcitret rationi, sed pareat uel inuitum. DE BONORVM MALORVMQUE HOMINVM VITA Parabola XXXIII Est mons quidam asper sane et arduus adituque difficilis. Caeterum in summo patet planities omnis generis fructibus exhuberans aquisque irriguis amoenissima et in qua nihil omnino, quod animum oblectare possit, desyderatur. Plerique tanti fruendi boni spe illecti magno labore per inuias rupes callesque arctos et senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti compotes efficiantur,


506. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fructuum prouentus appareat. Nam etsi multa suis promittere cultoribus uideantur, nihil praestant. Fruges quippe fere omnes messis tempore immodicus exurit aestus, arescunt siccitate herbae, poma uentorum turbine agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita auidos agricolas in fine spes omnis frustratur. Multi tamen ipsa foliorum luxuria florumque decore capti malunt ibi inutiliter desidere quam ascendendi montis laborem subire. Contempto itaque bono illo, quo nullum malus, quod ab his, qui iam iuga tenent, feliciter possidetur, mansione uanitatis plena contenti sunt. Hi pecudum


507. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

innocentiam aliorum laedunt. Nidulos aucupantur, quos inanis gloriae cupiditas tenet, dum honores ambiunt et caeteris praeesse affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, teneri non potest, cito elabitur et moerorem suis relinquit amatoribus sempiternum. Mox enim illi priuati omnibus ad inferna rapiuntur et a feris ignem spirantibus mordentur. Leones quippe demones sunt, qui superbos infestant. Lupi, qui uoracium


508. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dilaceranturque, eiulatus atque moeror simul audiuntur. Nullus loci secessus, nullus angulus aut metu aut poena uacat. Totum antrum illud, quam longe lateque diffunditur, semper lugentium, plangentium atque lamentantium personat clamoribus. Quacunque te uerteris, nihil non triste occurrit. Deest omnis aeris temperies omnisque tranquillitas. Assidui uentorum turbines tempestatumque procellae saeuiunt. Et cum nusquam pedibus insisti possit, ubi poena non sit, grando quoque igni mixta de altissima fornice praecipiti impetu in terram ruens nudos miserorum uertices et uerbere perfringit et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.