Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: omnis

Your search found 2486 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 600-624:


600. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 428 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex Osęe nostri humilitatem nec minus mirabilem pietatem! Qui mortuos faciebat reuiuiscere, passus est a uiuentibus derideri, et dum saluare uel unum hominem pergit, a multis ludibrio haberi sustinuit. Pręterea, licet omnis iniuria molestior sit, quę ab iis infertur, qui nobis cognatione aliqua coniuncti sunt, quam quę ab alienis irrogatur, et hanc tamen nobis in exemplum pati uoluit Dominus noster. Nam in Marco est scriptum, quod Iesus de monte descendens cum apostolis ingressus est domum


601. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

Ideo dico uobis, quia auferetur a uobis regnum et dabitur genti facienti fructum eius, — cognouerant ipsi Iudeorum principes, quod eis talia Iesus exprobraret iniicereque illi manus parabant, sed plebis multitudine deterriti sese continuerunt. Plebs enim omnis eum ueluti prophetam uenerabatur. Ipse uero scelera eorum commemorans damnabat eos ambitionis, simulationis, auaritię, falsitatis, inconstantię, crudelitatis in prophetas et in uiros sanctos. In quo quidem ostendit nihil se timere uim insidiasque illorum, quando,


602. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 454 | Paragraph | SubSect | Section]

Quęstio Hoc loco quęri* potest, unde tunc Petrus tam audax fuerit, qui postea tam timidus fuit, ut uoce ancillę perterritus eum, pro quo modo digladiatus est, negarit? Pręsente enim Domino armatam cohortem non timebat, absente foeminas inermes expauit. Omnis quippe humana uirtus debilis est et imbecilla, nisi pręsentis Domini iuuetur auxilio. Malchus figuram gerit Iudeorum; qui aure dextera carent ad intelligentiam Legis spiritalem, sinistram tantum habent, cum nihil extra historię sensum percipiant. Solis** autem illis


603. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 472 | Paragraph | SubSect | Section]

inimici laqueis impliciti perirent, sed his erruti**** saluarentur. *corr. ex heredicos **corr. ex hic ***corr. ex hic ****corr. ex erruta Omnis — inquit — qui ex ueritate est, audit uocem meam. Ille ex ueritate est, qui in Deum credit, credens audit Christi doctrinam proficitque in credendo et exercetur in operando. Fides enim sine operibus mortua est, et sine fide impossibile est placere


604. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

Cur eum, in quo non inuenis causam, sustines interfici? Ego non inuenio — inquit — in eo causam. Responderunt ei Iudei: Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Quid agitis, immanes belluę et omnis expertes rationis? Debet mori, qui mortuos ad uitam reuocat, qui cęcis uisum, surdis auditum, mutis loquellam et quacunque affectis ęgritudine restituit sanitatem; qui siccis pedibus super aquas ambulat; qui quinque panibus quinque milia hominum satiat; quem natum angeli


605. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 476 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed aliud etiam formidando id egit, ne uidelicet apud Cęsarem accusaretur, si resisteret his, qui Cęsari fauere uidebantur. Iudei enim (ut in Ioannis Euangelio habetur) clamabant dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Cęsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradicit Cęsari. Pilatus autem, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali, in loco, qui dicitur litostrotos, * Hebraice autem Gabatha. Videamus primo Iudeorum in accusando apertum mendacium, deinde Pilati


606. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 490 | Paragraph | SubSect | Section]

exponeres et me tuosque omnes simul affligeres? At quoniam istud, quod ab initio fuit decretum, mutari non potest, da saltem, ut te moriente moriar, quando te patiente nullo modo possum quiescere. Tertia quidem die te surrecturum discipulis etiam tuis non semel dixisti, sed mora omnis mihi nimio plus est molesta. Citius ergo exurge, amor meus, citius ad nos redi, dulcedo mea, ut tuos omnes tua morte moestos tua consoletur suscitatio et tuam miseram matrem tantis liberet animi angustiis. Donec saltem, sicut prędixisti*, eueniat, interim inquietum erit cor


607. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque diis templa posuisse dicitur et mulierum amorem amori, quem Deo debuit, prętulisse? Christum igitur respicit prophetia ista, qui longo tempore post obitum Dauid de semine eius est genitus et in regno firmatus sempiterno. Qui in Euangelio ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Et de quo in Daniele legimus: Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. Ac nequis alienum a Christo deputet, quod legitur: Qui si inique aliquid gesserit,


608. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 552 | Paragraph | SubSect | Section]

populum tuum malignauerunt consilium, et cogitauerunt aduersus sanctos tuos. Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur Israhel ultra; hoc est Christianus, uidens Deum, obliuione deleatur. Sed nequaquam efficere potuerunt, quod statuerant, et omnis conatus eorum uersus est in contrarium. Quanto enim illi increduli magis cędibus grassabantur, tanto credentium numerus magis crescebat. Vnus occidebatur, et plurimi ad Christum conuersi baptismi gratiam sibi postulabant, non interfectorum sanguine territi, sed ad eadem pro


609. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 566 | Paragraph | SubSect | Section]

Marco quoque ait: Eamus in proximos uicos, ut ibi prędicem; ad hoc enim ueni. Et in Ioanne: Descendi de cęlo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius, qui me misit. Et alibi: Ego lux — inquit — in mundum ueni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Ad hęc singula respondendum puto, quod Christus Legem Veterem adimpleuit eo tempore, cum accepit circumcisionem, Nouam autem inchoauit, cum baptizatus est. Prophetas adimpleuit, quando cuncta, quę de illo prędicta fuerant,


610. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam; et inimici hominis, domestici eius. Hoc ita futurum prędixerat Micheas propheta. *corr. ex querere Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam, sed Patris, ut ostendat hominis uoluntatem Dei uoluntati esse postponendam. Atque idem, quę sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas


611. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam, sed Patris, ut ostendat hominis uoluntatem Dei uoluntati esse postponendam. Atque idem, quę sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et quare uenerit, docet: Vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Lux ista illuminat mortales ad agnitionem


612. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et quare uenerit, docet: Vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Lux ista illuminat mortales ad agnitionem ueritatis, fugat autem ignorantię tenebras, ut per uiam uerę religionis incedentes ad beatitudinem perueniant sempiternam. Reliquum est igitur, ut confiteamur omnes aduentus


613. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

fluctus concuti quassarique poterit, euerti non poterit. Denique, quandiu homines super terram stabunt, stabit et Christi cultus in terra. Argumento nobis esse potest ipsa postremi iudicii dies. Dicitur enim in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, non fuisset salua omnis caro, sed propter electos breuiabuntur. Nulli autem est dubium, quin Euangelista fidelis eos, qui in Christo credunt, uocet electos. Qui si usque in finem permansuri sunt, Petri fides Christique, Dei et Domini nostri, religio in finem usque perseuerabit. Et tunc


614. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

erant, illi in Belzebub facta dixerunt. Quę — inquit — nemo alius fecit. Nam alii talia se facere non per se, sed per eum fatebantur, non ab ipsis, sed per ipsos ab eo facta. Quę quidem si non uidissent Iudei, peccatum non haberent; non, quod omnis peccati expertes essent — nemo enim sine peccato — sed *corr. ex progenię h oc peccatum non haberent, cuius nunc arguuntur. Etenim ignorantia excusasset errorem, cum se hominem odisse dicere potuissent, si in illo diuinitatis


615. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

eius fuit, iuxta illud Apostoli: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltauit illum, et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ui in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Non credit hoc Iudeorum perfidia, sed tunc demum confiteri cogentur, cum nihil omnino proderit confiteri ad inferos damnatis. Quanto igitur satius eis foret nunc errorem suum agnoscere


616. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 615 | Paragraph | SubSect | Section]

in baratrum Tartari delapsus ignis compescuit, leonum infernalium furorem frenauit, donec de tenebrosa abyssi aluo sanctos suos educeret ad lucem, reserans omnibus in se credentibus ianuam regni cęlestis, quam nemo alius claudere, nemo potuit aperire, pręter ipsum, cui data est omnis potestas in cęlo et in terra et in omnibus abyssis, qui uiuos simul iudicaturus est et mortuos atque (nullo)* de cęlo uenit in terram, de terra in infernum et rursum rediit in cęlum, ut se mundi totius Dominum ac Regem probaret. Et quoniam, quicquid Pater facit,


617. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

reliqui erunt, sed, etiam apostoli ipsi et quicunque ex Iudeis crediderunt. Hoc et Paulus ad Romanos scribens testatur et ait: Cęcitas ex parte contigit in Israhel, ex parte, dicit, non ex toto; donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israhel saluus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Syon, qui erripiat et auertat impietatem a Iacob. Hoc legitur in Esaia iuxta sensum, alio tamen textu uerborum secundum Hieronymi translationem. Apostolus autem usus est Septuaginta interpretum translatione de


618. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

aduesperascit, appropinquat uitę finis, et iam dies, quo in terra morati sumus, inclinatur ad occasum. Si tu nobiscum manseris, uesper nostrum illuminabitur, quia lux es, et dies, qui ad finem properat, per te incipiet esse perpetuus et ęternus. Dixisti enim: Omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Si sic orauerimus et toto cordis fidelis affectu precati fuerimus, illud nobis Domino miserante continget: Beati mortui, qui in Domino moriuntur! Et: Preciosa** in conspectu Domini mors


619. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

in Galileam profecti fuerant. Quod autem dubitarint, nobiscum dispensabatur, ut sublata tandem omnium discipulorum dubitatio nostram de resurrectionis Dominicę ueritate fidem magis ac magis confirmaret. Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Perinde ac si dicat: Nihil dubitetis me ipsum esse, qui fui crucifixus, mortuus et sepultus. Data est enim mihi potestas in terra, ut cum corpore incorruptibili et immortali resurgam; potestas in cęlo, ut cum eodem corpore super cęlum


620. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

et mortis conditione superata Saluator noster cum homine assumpto ascenderit in cęlum et ad dexteram Dei sederit, quomodo Deus illum exaltarit donans ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris. Igitur de ascensione eius Marcus ita scribit: Assumptus est in cęlum, et sedet a dextris Dei. Hoc idem paulo plenius refert Lucas in Euangelio, sed multo copiosius in


621. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

cum illo ingressus est. Cuncta angelorum collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit illum et ad dexteram suam collocauit, ut in eo glorię throno sedeat, a quo nunquam discedit. Hoc enim Dei proprium, illud homini concessum. Deus autem et homo unus Christus. Omnis itaque exaltatio eius in tempore facta ad eam naturam pertinet, quam pro nobis assumpsit. Sine tempore autem exaltatio respicit diuinitatem, qua ęqualis est Patri Filius. Igitur, secundum quod uerbum caro factum est, exaltauit eum Deus, suscitans a mortuis —


622. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

uadat. Quod si de cęlo mitti dicitur, si Esaias quoque ait: Donec effundatur super nos Spiritus de excelso, quomodo nescimus, unde ueniat? Hoc ita soluendum reor: De baptismi sacramento interrogatus Dominus ista respondit. Nam idem subiunxit: Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu. Cum enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et quoniam inuisibilis Spiritus, iniuisibilis est eius operatio nec corporis sensibus percipi potest. Ideo nescire


623. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et quoniam inuisibilis Spiritus, iniuisibilis est eius operatio nec corporis sensibus percipi potest. Ideo nescire dicimur, unde ueniat aut quo uadat. Sic est omnis — inquit — qui natus est ex Spiritu. Quia, licet uisibili aquę *corr. ex ignoraret elemento abluatur homo, inuisibiliter tamen Spiritum Sanctum recipit, tametsi ipsum e cęlo uenire non dubitet. Omne enim


624. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 692 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsis de cęlo fuit missus. Porro in eo quoque Dominus noster Spiritus Sancti uirtutem declarat, quod ait: Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem; ut uidelicet Scripturas quoque diuinas, in quibus omnis ueritas est, secundum Spiritum uiuificantem intelligant, non secundum litteram occidentem. Sed ne persona Spiritus Sancti de tribus pręstantior uideatur, ueritatem hanc a tota Trinitate descendere significauit dicens: Non enim loquetur a semetipso, sed quęcunque


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.