Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facta

Your search found 1684 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 14-45:


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

terra uero Getarum, que nunc Seruia seu Rasia nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium.


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

agere, si se eius ditioni adhuc pacifice subiugarent. Tunc Spalatenses, inter se facto consilio, miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

simili exemplo susceptus fecit eis libertatis priuilegium. Et sic in Hungariam est regressus anno Domini M.C.III. Qualiter Manases uoluit prodere ciuitatem 1Defuncto autem bone memorie Crescentio archiepiscopo electio facta est ad instantiam laycorum in quendam clericum de curia Colomanni regis, qui erat gratiosus aput eum, nomine Manasses. Qui consecratus a summo ponitifice in ciuitate manebat et sepius in Hungariam proficiscendo regis curiam frequentabat. 2Dederant autem Spalatenses regi


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

strenuitatis uir, Adrianus nomine, Latinus gente, patria Triuisanus, erat comes rectorque fidelissimus ciuitatis. Hic magis suorum ciuium saluti et libertati consulens quam proprie dignitati, tante fraudis nequitiam ciuibus patefecit et mox ad solum patrie fugiens repedauit. Spalatenses uero facta sotietate cum Tragurinis et aliis Dalmatinis ponentes usquequaque custodias sibi tacite precauerunt. 5Indicta igitur solempnitate consecrationis cuiusdam oratorii, quod erat in rupibus montis Kyrieleyson appellati, cuncti se ciuitatem simulauerunt exire, experiri uolentes


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat . Et cum datam aquam ex uoto bibisset, ita quasi miraculose contigit, ac si uenenum pro aqua illa bibisset, statim se iecit in lectum, a quo numquam surrexit, sed paulo post uita decessit. 13Spalatenses autem facta inquisitione de interfectoribus archiepiscopi, aliquos inuenerunt, quos statim patibulis suspenderunt. Sed Deus omnipotens non diu permisit tam nefarium scelus sine manifesta ultione manere, nam quotquot in effusionem innocentis sanguinis impias extenderunt manus, post modicum tempus alii


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

reuersi sunt. De rebus itaque illis quedam ecclesie date sunt, de aliis fecit communitas uoluntatem suam. De Petro et altero Petro archiepiscopis 1Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum, electio facta est de quodam Petro Hungaro, filio Chitilen, qui erat nobili genere ortus. Cum ergo consecrationis munus fuisset adeptus, primo pontificatus sui anno conuocauit uniuersos episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inungi. Inuitatus autem Bernardus a rege in Hungariam est profectus. Ibique cum aliis prelatis ecclesiarum regni Hungarie qui ad solempnitatem iocunditatis regie confluxerant, regis filium coronauit multisque a rege honoratus muneribus ad ecclesiam suam reuersus est. 6Eo tempore facta est dissensio inter Henricum regem et Andream ducem, fratrem eius fugatusque est bis Andreas ad maritimas regiones, cui Bernardus archiepiscopus satis bene et honeste obsecutus est. Post hec eo in Hungariam regresso maior cepit inter fratres discordiarum tumultus insurgere. Omnes enim regni


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

8His diebus aduenerunt decem galee Gagetanorum ad Dalmatie partes. Tunc Bernardus archiepiscopus Spalatensis accedens ad eos, locutus est cum eis, ut darent auxilium Iaderensibus contra Venetos, qui presidium insidebant. Cum ergo Gagetani archiepiscopo acquiescerent, facta pactione de stipendio percipiendo abiit archiepiscopus Vranam, et accepit quandam argenti quantitatem, quam rex aput templarios deposuerat; et soluto stipendio coadunauerunt se Iaderenses cum Gagetanis et abeuntes ceperunt pugnare fortiter cum Venetis, qui erant in castro. Et tandem Veneti


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ita gestis, quedam controuersia cepit inter Bernardum archiepiscopum et eius canonicos agitari. Erat enim archiepiscopus astutus et callidus, canonici uero simplices et incauti. Cepit itaque uerbis blandis eos circumuenire, suadens ut refutarent priuilegia iurium suorum, que olim facta fuerunt in Romana curia sub archiepiscopo Petro dicens ea falsa fore et friuola. Et tunc fere omnes resignauerunt. Erat enim eis largus in mensa, in munusculis liberalis et se familiarem ipsis plurimum exhibebat. Sed Andreas primicerius, Cataldus et quidam alii duo resignationi huiusmodi


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

archiepiscopo tunc absente. Regressus uero archiepiscopus indigne tulit promotionem Cataldi; numquam uero confirmationem archidiaconatus sui ab eo potuit optinere. Erat autem Cataldus iam etate grandeuus, nec toto peracto biennio mortis debitum soluit. XXVII. De uictoria facta de Cetinensibus 1Per idem ferme tempus Spalatenses eiecerunt Domaldum de comitatu et fecerunt sibi comitem quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum. 2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eis posse descendere, unde ascenderant, quia ita erat locus conclusus, ut nulla daretur tuta uia cedentibus. Erat autem uir ille, sub quo militabant equites comitis, monoculus quidem, sed ualde strenuus multumque exercitatus in armis. Is ergo, ut uidit agmen suum aliquantisper musitando cunctari, facta corona stetit in medio et dixit: Quid cunctamini, uiri prudentes? Ecce uictoria nobis in manibus est, si preliari uolumus, si uero declinare intendimus, spes nulla uiuendi. Deliberate igitur, quid consultius est, ignominiose mori an uincere gloriose? Maior nobis armorum copia, melior


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et uniuersus clerus in summa concordia elegerunt Thomam canonicum in archidiaconum suum tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter canonicos, ex qua posset refragrandi materiam finaliter inuenire, assensum prebuit et dans suam benedictionem ei archidiaconatum


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aures susurrationibus inclinabat. Et sic in archidiaconi periculum facti sunt cum archipresbytero concordes ad inuicem, qui prius numquam poterant concordare. Tunc ceperunt palam aggredi archidiaconum et post appellationem a se factam interdicti et excommunicationis in eum iacula intorquere. Et facta conspiratione, ad nihil aliud nisi ad ipsius perpetuam deiectionem laborare ceperunt. Ut autem in eum popularem concitarent tumultum, fecerunt omnes ecclesias claudi et ab omnibus cessare diuinis. In tantum enim scandali huius excreuerat malum, ut intra ecclesiam et extra ecclesiam non solum


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

suam de laqueo eruere, in quem ipse inciderat, dum aliis prepararet. Sui uero complices, ut erant in peruersitatis proposito indurati, ceperunt contra archiepiscopum tumultuari consensum adhibere negantes. Contra quos cardinalis multum aspera uerba intorquens uix eorum sedauit tumultum. Tandem facta promissione altrinsecus, quod ad omnia starent auditoris precepta, presul cum suo agmine merentibus animis et obducta facie sese hospitio receperunt. Et non expectantes arbitrium cardinalis unus post unum, quasi de naufragio, iter arripiunt ad propria redeundi. Tunc uenerabilis Otto, absoluto


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia nullum caput, nec regimen inter ciues uidebant. Cum autem in ciuitate auditum fuit, quod filii Vitalis cum sotietate hominum externorum aduenissent, et quod ad talia facinora perpetranda sui cordis relaxarent habenas, mox inimici eorum pauefacti totam concitauerunt ciuitatem contra eos. Unde facta coadunatione totius communitatis miserunt ad eos, ut statim recederent, unde uenerant, alioquin impetus uniuersi populi in ipsorum mortem fureret incunctanter. Tunc consilio suorum fautorum exierunt et usque ad monasterium sancti Stephani secesserunt ibique occassione quadam biduo comorandi


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eundem Garganum adeuntes, ceperunt alloqui ipsum, exponentes ei suum propositum, quod de ipso habebant et querentes, an uellet ad unum annum uenire pro eorum regimine ciuitatis. Quibus ipse benigne respondit, quod deliberaret primo cum propinquis et amicis et tunc demum certum quid responderet. Facta autem deliberatione per aliquot dies, reuersus ad eos acquieuit uoluntati eorum. Et pacti sunt cum eo in quingentis libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

est. 4Altera autem die misit et fecit inspici plura hospitia, ubi uideretur commodius sui regiminis officium exercere. Et tandem placuit habere domum comitis Grubesce pro publico palatio et pro hospitio suo. Tertia uero die fecit coadunari uniuersum populum ciuitatis et facta curia primo expediuerunt se nuntii exponentes sue legationis processum et exitum ostendentes. Deinde nuntii Anconitanorum Matheus de Girardo et Albertus legationem ciuium suorum, que erat pro Gargano, coram populo multis laudibus perorarunt. Post hec autem surgens Garganus, ut erat eloquens


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eo tempore contigit, ut duo implacabiles hostes Spalatensium uiuendi finem facerent, uidelicet Tollen de Chulmia et alter Tollen Politianus, qui nunquam poterant cum Spalatensibus pacem habere. 7Per idem tempus, anno domini millesimo CCXXXVIIII die tertio intrante mense Iunio, facta est eclipsis solis mirabilis et terribilis. Totus enim sol obscuratus est et tota serenitas aeris obtenebrata est. Et quasi noctis tempore stelle apparuerunt in celo et quedam maior stella micabat iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mensura excrescere, mentis aciem undique circumferebat, dando operam solerti studio seruare habita et lucrari habenda, expendenda pro utilitate expendere et tenenda ex discretione tenere. De rebus propriis satis erat curialis et largus sed de communibus multum tenax et parcus. 2Facta est autem tunc collatio inter ciues, et peracta taxatione omnium bonorum mobilium et immobilium. Soluit unusquisque de centenario tria fuitque summa totius collecte quasi quatuor milium ypperperorum. Ex hac pecunie collatione expedita sunt debita communitatis, et redempta fuerunt uasa aurea


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

diuino pugnandi materiam adinuenit. 2Nactus uero occassionem congruam contra ipsos ex eo, quod quidam Tollen, nepos Malducis, predam fecerat in campo Spalatensi, palam arma parari constituit. Et cum pecuniam pro ipsa preda soluere pacti fuissent eamque soluere denegarent, tunc facta est Spalatensibus iusta occassio insurgendi unanimiter contra eos. Tunc potestas, ut erat sagax homo, cepit dissimulare aliquandiu, temptans si foret possibile insidiose inuadere castrum. Sed positarum insidiarum conatus frustra processit, nam castrensium uigiles presenserunt; ceperunt ergo


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Inde autem uersus Hungariam proficiscentes obuia queque uastabant. Eo autem tempore, anno uidelicet incarnationis millesimo CCXLI sexto die intrante Octobri, die dominica, iterum factus est solis defectus totusque aer obscuratus est, fuit orror magnus in omnibus, uelud in ea ecclipsi, que facta est tertio anno precedente, ut supra tetigimus. 2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

alii in uxorum et filiorum ruentes amplexus diris eiulatibus complangentes dicebant: Ve miseris, quid profuit tanto fugiendi labore quassari? Quid contulit tanta terrarum spatia percurrisse, si persecutorum gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari? Tunc oppressio magna facta est ad omnes ianuas ciuitatis fugientium intra muros. Relinquebant equos et animalia, uestes et utensilia, ipsos etiam filios non prestolantes mortis urgente stimulo ad tutiora currebant. At uero Spalatenses magnam eis humanitatis gratiam exhibentes recipiebant hospitio et eorum inopiam,


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopum quendam iuuenem, qui erat de parentella Domaldi comitis, nomine Sarracenum. 2In illis diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in auro et argento locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Mundana pompositate largus et curialis benignum se omnibus et affabilem exhibebat. Totus enim extolli fauoribus et efferri hauris popularibus cupiebat. Regressus autem Zagrabiam misit ad Romanam sedem pro sue postulationis expetendo assensu. Sed tunc temporis mortuo bene memorie Gregorio papa, facta est dissensio inter cardinales ita, ut subrogatio summi pontificis foret ferme biennio protellata. Sic ergo causa electionis ipsius episcopi toto illo tempore indeterminata permansit. XLI. De seditione apud S. Stephanum 1Interim autem Garganus


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

manus totam eius tunicam lacerarunt. Mox in monachorum cellulas irrumpentes diripiebant sarcinulas, uasa frangebant, scrutantes, si dictum possent inuenire Leonardum, ut eum cederent uel forsan morte punirent. Erant tamen nonnulli ciues, quibus tanti facinoris temeritas displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare. 5Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus gloriantes, coadunati sunt in palatio publico et facta contione sapiens potestas


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare. 5Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus gloriantes, coadunati sunt in palatio publico et facta contione sapiens potestas proloquens iactabat se dicens: Viri prudentes, hodie opus ualde laudabile a nobis patratum est, quod ad statum ciuitatis et honoris nostri cumulum non est dubium prouenire. Sed quia rectore puero puerili consilio ciuitas agebatur, non erat, qui condoleret


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

maris procellosis fluctibus concitati, quod non prius ad tranquillitatem reducitur, nisi missis desuper imbribus quadam uiolentia comprimatur. Sed Spalatenses peccatum peccato addentes grauamen sue parti non modicum ex subsequenti facinore induxerunt. De seditione, que facta est per laycos in processu electionis archiepiscopi 1His namque temporibus predictus Zagrabiensis episcopus missa relatione ad Romanam sedem nitebatur obtinere sue postulationis assensum cum quibusdam conditionibus, quas admittere noluit dominus Innocentius, nuper ad


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et consiliis quorundam iuuenum usus nolebat declinare ad mitia, sed ingentia minabatur. 2Unde factum est, ut Spalatenses, preparata expeditione, exirent in multitudine classium, quas habebant, et uenerunt adnauigantes insule uersus Tragurium, non quidem pugnandi proposito, sed facta ostentatione animos hostium deterrere uolebant. Sed Tragurini uisa parte Spalatini exercitus, metu, quem habebant, paulatim exsufflato, ceperunt animis incalescere arbitrantes pulcrius mori per uulnera quam uite ignominiam sustinere. Et nullo premisso deliberationis tractatu subito ad mare


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regiminis uice cuidam cognato suo, nomine Ricardo, qui erat Calaber natione. Reliquit etiam pro ciuitatis tutela unum de filiis suis cum optima equitum turma. 10Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem narrauerunt ei cuncta, que facta fuerant per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem suum, nomine Dionisium, uirum potentem, qui erat banus totius Sclauonie et Dalmatie, misit eum cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum B. Quinqueecclesiensi episcopo et cum quodam comite Michaele et cum multis aliis Hungarie proceribus imperans eis districte, quatenus in Dalmatiam uenientes, quantumcumque possent, rigidam de Spalatensibus exercerent uindictam. Alium exercitum misit ad ulciscendum bani Bosenensis ob temeraria facta. 11Spalatenses etiam miserunt legatos ad regem excusantes se et factum, quanta uerborum lepiditate poterant, palliantes. Sed rex dolorem sui cordis callida responsione dissimulans finxit se non multum curare de talibus, remisit eos ad propria. Et quia ecclesia pastore


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod factum fuerat, non deberet admitti, hoc electores in petitione adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine pontificalis officii mitteret secundum sue arbitrium uoluntatis. Sicque factum est, ut cassata postulatione predicta, mitteret Apulum quemdam de partibus Beneuentanis, Rogerium nomine, ex oppido, quod Turris


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

satagebant. Sed ipsa nichil ad rationabilem nostrorum excusationem flectens sui animi rigorem uenit et posuit se in Clisie castro. Inuentus autem ibi est Rogerius archiepiscopus, qui ascendens ad eam nitebatur pro se et pro ciuitate pacem et gratiam impetrare. Sed ipsa ex uerbis eius seuior facta ad ipsius et ciuitatis odium multo fortius inflammabatur, suspicans de ipso, quod esset omnium incentor malorum, et nisi amicorum subsidio recessisset de castro, paratum iam sibi regina periculum imminebat. Destinabant ad eam Spalatenses cotidie uiros religiosos, et nuntios mittentes exenia


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.