Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facta

Your search found 1684 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 370-403:


370. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

hic labor noster meretur, id totum tecum, cui plurimum debeo, cupio communicare. Huiusce autem uoti qua ratione compos effici queam, accipe. Ista, quę ego dudum conscripsi Tibique dedicaui, Tu in multas paginas diffundenda impressoribus trade, ut, cum plurium exemplariorum copia facta fuerit, illi, qui legerint, non mea magis quam Tua opera excitentur ad eas capessendas uirtutes, quibus uera beatitudo comparatur. Ego igitur seminaui, tu occabis, tu runcabis. Ego plantaui, tu arbustabis, tu pedabis, ut et seges ipsa lętior proueniat et uiuiferi palmites per


371. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 419 | Paragraph | SubSect | Section]

peperit filium suum primogenitum, et reclinauit eum in pręsepio, quia non erat eis :*corr. ex ei locus in diuersorio. Pannis uilibus inuoluitur, cui cęlum sedes est, in pręsepio, cui terra scabellum pedum eius est, et per quem facta sunt omnia, non fuit illi in diuersorio locus. Nemo paupertatem humilitatemque professus iactanter superbiat, quod multa reliquerit, quod honorabilior cęteris fuerit. Nihil erat isto opulentius, nihil honorabilius, qui, ut nos ditaret et extolleret, tam egenum, tam infimum,


372. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

sanauit ac dimisit et ad illos ait: Cuius uestrum asinus uel bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati. Ac si diceret: Si casu aliquo oppresso iumento auxilium est exibendum, ut liberetur, multo magis homini succurri oportet, propter quem facta sunt iumenta, ut seruiant ei. Ista de sabbato. Sed pręter hęc opera Domini nostri admiranda, ne illi laudi essent, nolebant Deo tribuere, sed Sathanę. Videamus igitur, quoties ei demonium inesse dixerint, quoties in Belzebub ipsum eiicere demonia. Nam si


373. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

demonium habes. Abraham mortuus est et prophetę, et tu dicis: Siquis sermonem meum seruauerit, non gustabit mortem in ęternum. Nunquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Semper inuidus inuenire conatur, ut eius, quem odit, uel recte dicta peruertat uel facta laudabilia malignis rumoribus infamet. Christum igitur Dominum, cum uera doceret, demonium habere dixerunt, cum miracula operaretur, in principe demonum ea ipsum operarari contendebant. Sed, qui erat Dei sapientia et Dei uirtus, non inuocatione, non ope demonum indigebat,


374. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

qui tantę potentię erat, poterat impios detractores repente perdere, sed nostrę infirmitati maluit consulere, ut discamus pati potius iniuriam quam referre. Pręterea, cum multa uera salutiferaque admonuisset, dissensio — ut Ioannes ait — facta est inter Iudeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Demonium habet et insanit. Quid eum auditis? Alii dicebant: Hęc uerba non sunt demonium habentis; nunquid demonium potest cęcorum oculos aperire? Nihil hic respondit Saluator noster, ut


375. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

eum. Quem eum? Qui in se credentes saluare uenerat, qui uiam uitę mortalibus monstrabat, qui peccata dimittebat. Quem eum? Qui morbo affectos curabat, mortuos ad uitam reuocabat, demoniis imperabat. Tam ergo cęca inuidia est, ut nec Deum timeat nec hominum bene facta penset. Odit amandos, odiendos amat. Peruerso ducitur iudicio, dum neminem sibi pręferri patitur. Iesus ergo iam non in* palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit — inquit — in regionem iuxta desertum, in ciuitatem, quę dicitur Effren, et


376. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

cum se peccatricem agnosceret, tunc lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore est exosculata. Deinde impetrata uenia ueluti referendę gratię loco unxisse tantum pedes dicitur et capillis tersisse; ex hac uero consuetudine iam confidentior facta etiam caput eius perfudisse. Et sane oportuit eam a pedibus ad caput peruenire, quę prioris uitę calcata nequitia ad perfectorum fastigium sese errigebat. Vnguentum igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non


377. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 433 | Paragraph | SubSect | Section]

peruenire, quę prioris uitę calcata nequitia ad perfectorum fastigium sese errigebat. Vnguentum igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non tam unguenta redolere, sed, quod multo suauius est, sanctitatem coepit facta Christi discipula, quę serua fuerat diaboli. Et, si tanta peccatrix, dum eam poenitet, ad tantam euecta est gratiam, nemo de Dei miseratione desperet. Iudas uero apostolus cognomento Schariotes: Quare — inquit — hoc unguentum non ueniit


378. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus, patiantur, declarat dicens, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent. Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut


379. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo, quod Ioannes iuxta uulgarem locutionem diem uocauit solis ortum. Alii uero Euangelistę secundum Iudeorum ritum a uespera ad uesperam diem dixerunt. Licet igitur diuersum aliquid sonent uerba, idem tamen tempus designant. In uespera itaque quintę ferię coena hęc facta est, et in eadem hora Christus captus. In uespera uero sextę ferię crucifixus, ut et typicum et uerum agnum uno die immolatum fuisse sciamus, alterum in initio, alterum in fine. Vel fortasse uerior est Burgensis sententia, qui huius quęstionis nodum ita soluit, ut dicat


380. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

autem expressit et finem. Ante primum enim galli cantum coepta est trina negatio, ante secundum peracta. Discreuit ergo Marcus ipsas negationes. Alii non diuidendo tres totas in prima incluserunt, ueluti unum corpus efficientes trinę ipsius negationis. Vnde tunc quoque, cum facta est, totam explicant ante galli cantum, licet et post *corr. ex ante primam gallus cantauerit et iterum post **corr. ex ante secundam et tertiam, sicut Marcus affirmat. Et cum Petrus dixisset ne in mortem quidem


381. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 493 | Paragraph | SubSect | Section]

auxilio. Quidam — inquit — illic stantes et audientes dicebant: Heliam uocat iste; cum tamen Heli Hebreum uocabulum sit et Deum signet, sicut etiam Euangelista interpretatur. Vbi discimus proprium inuidorum esse omnia dicta atque facta eorum, quos odere, ad deteriorem partem trahere et, quod alii laude dignum putant, praua uerborum fuligine denigrare. Non est hoc loco prętereunda Ioannis quoque narratio. Ait enim: Postea sciens Iesus, quod omnia consummata sunt, ut consummaretur


382. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetę: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Montem enim Pharan et ipsam Bethlem iis, qui Hierosolymis habitant, uergi ad austrum aiunt*. Ad Salomonem promissio Videtur postremo promissio facta etiam fuisse ad Salomonem, eo quod secundo Paralipomenon libro Deum ei loquentem audimus: Suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum Dauid, patri tuo, dicens: Non auferetur de stirpe tua uir, qui non sit princeps in Israhel. Christus autem de stirpe


383. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 556 | Paragraph | SubSect | Section]

nomen nouum, quod os Domini nominabit.* Et iterum in psalmis legimus: Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lętantem. Gentilitas enim, quę nullum uerę uirtutis fructum proferre poterat, erroribus uani ritus implicita, in Christum credendo facta est hortus bonorum omnium et in Ecclesia, quę est domus Dei, parere coepit liberos ueluti mater foecunda. Ad quam Esaias ait: Lauda sterilis, quę non paris; decanta laudem, et hinni, quę non pariebas, quoniam plures filii desertę, magis quam eius, quę habet


384. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

Marco et in Luca legitur, quod Iesus assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem duxitque illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos. Quomodo transfiguratus? Resplenduit — inquit — facies eius sicut sol, uestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Apparuit circa eum Moyses et Helias... Apostolos uero lucida operuit* nubes. Audierunt uocem Patris de nube dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.** Ipsum


385. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

quod uendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calciamentis; hoc est uili triginta argenteorum precio. Aeque autem paruo, uel etiam minori, fratres Iosephum uendiderunt Ismahelitis, cum ipse se ab illis adorandum prędixisset. De eadem Iudę proditione, multo antequam facta sit, in psalmis conquestus est Dominus dicens: Etenim homo pacis meę, in quo speraui, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationem. Idem dixit in Euangelio: Cui ego panem intinctum dedero, ipse est. Sanctus etiam Spiritus in illum


386. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 578 | Paragraph | SubSect | Section]

fient. Quanuis igitur toti terrę gentes dominentur Machumetanę, semper extabit hęc uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Et hanc unam, quam orbi imperans Romanorum potentia delere nequiuit, nec Turcarum quidem uis delebit. Plus multo uirium habet unica Christi pro Petro facta oratio quam omnium hominum in aduersum tendentium conatus. Bono animo estote, fideles, nec uos terreat, quod inimici uestri terram occupent, uos seruitute premant, spolient, trucident. Non sunt condignę passiones huius temporis ad futuram gloriam, quę reuelabitur in uobis.


387. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

et me et Patrem meum. Monstrare autem uolens et hoc ante in Veteri Testamento fuisse prędictum subiunxit: Sed ut adimpleatur sermo, qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. Opera quippe ipsa diuinę uirtutis erant, illi in Belzebub facta dixerunt. Quę — inquit — nemo alius fecit. Nam alii talia se facere non per se, sed per eum fatebantur, non ab ipsis, sed per ipsos ab eo facta. Quę quidem si non uidissent Iudei, peccatum non haberent; non, quod omnis peccati expertes essent


388. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

est: Quia odio habuerunt me gratis. Opera quippe ipsa diuinę uirtutis erant, illi in Belzebub facta dixerunt. Quę — inquit — nemo alius fecit. Nam alii talia se facere non per se, sed per eum fatebantur, non ab ipsis, sed per ipsos ab eo facta. Quę quidem si non uidissent Iudei, peccatum non haberent; non, quod omnis peccati expertes essent — nemo enim sine peccato — sed *corr. ex progenię h oc peccatum non haberent, cuius nunc arguuntur. Etenim ignorantia excusasset


389. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

et apparuerunt multis. Deinde latronum crura frangunt, ut citius animas exalent. Iesu autem (crura)* — ut Ioannes refert — eo quod iam mortuus esset, non fregerunt crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Facta autem sunt heç — inquit — ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt, in quem transfixerunt. Primum Scripturę dictum in Exodo habetur, ubi de agno in Paschate immolando lex est, alterum in Zacharia


390. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelio dicitur: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. Resurrectio enim Filii gloria fuit Dei Patris. Homines quippe resurgentis Christi miraculo commoti crediderunt et glorificauerunt Deum, et per apostolorum prędicationem clara facta est in unitate substantię ueritas Trinitatis. Tunc etiam clarificabat Deum Dei Verbum, cum dicta factaque ad Patrem referret ac diceret: Quę a Patre audiui, hęc loquor. Et: Pater in me manens, hic facit opera, quia ego in Patre, et Pater in me est.


391. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 617 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum reliqua animantia conderet, cum terrę germina educeret, cum ea, quę futura erant, prophetarum cordibus insinuaret et cum lapsam hominis naturam errigeret angelicamque damnaret, cum uiam uitę doceret et credentibus cęlestis regni ianuam aperiret. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc ergo psalterium, hęc cythara, id est, hoc Dei uerbum, caro sacrum est, et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Quo autem plenius atque distinctius et resurgentis


392. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

publice potestas. Generosissimus potentissimusque omnium est ille, qui piscatorum pedes lauit. Dum hęc aguntur, interim — ut Euangelista ait — quidam de custodibus uenerunt in ciuitatem et nunciauerunt principibus sacerdotum omnia, quę facta fuerant. Referunt utique custodes terram tremuisse, angelos apparuisse, Iesum a monumento uiuum surrexisse, ipsos metu stupefactos ueluti mortuos cecidisse. Adorare debuerunt principes Iesum tam mirabiliter resurgentem, quem mortuum contempserant. Sed obduratus


393. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

quam alię* angebatur. Ideo autem de illa septem demonia eiecta fuisse ait, ut nemo de Dei misericordia desperet. Hęc enim, quę nequioris uitę merito demoniorum domicilium erat, ad poenitentiam conuersa prima uidit domini resurgentis gloriam, et quę mancipium fuerat diaboli, facta est apostola Christi. Infelix Iuda, si poenitens non *corr. ex alie desperasset, rursum procul dubio in apostolorum numerum Domino miserante fuisset restitutus. Desperando in mortem corruit, qui sperando, sicuti de scelere dolebat,


394. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus. Et Ioannes in Apocalypsi uidit librum signatum, quem nemo poterat aperire neque soluere. Vidit et templum apertum in cęlo, in quod nemo ualebat introire. Sunt enim quędam aperta et oculis mortalium patentia Dei opera, sed in ea intrare, ut cognoscamus, quare facta sint, nostra non ualet fragilitas. Diuina contemplanti in Prouerbiis dicitur: Mel inuenisti; comede, quod sufficit tibi, ne forte satiatus euomas illud. Et iterum: Sicut — inquit — qui mel multum comedit, non est ei bonum, sic qui


395. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

illud, quod ait: Ego et Pater unum sumus, aliter erit exponendum. Ascendo ad Patrem meum, cuius ego per naturam Filius sum, et Patrem uestrum, cuius uos filii estis per gratiam, Deum meum, cuius ego Verbum sum, per quod facta sunt omnia, Deum uestrum, a quo et uos per me facti estis et ad beatitudinem cęlestem destinati. Ad eum ascendo humanitate uelatus, a quo nunquam separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non idem cum illo persona, sed idem substantia.


396. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 637 | Paragraph | SubSect | Section]

separor diuinitate unitus, maiestate ęquatus, non idem cum illo persona, sed idem substantia. Sequitur: Venit Maria Magdalene nuncians discipulis: Quia uidi Dominum, et hęc dixit mihi. Venit non tardius fortasse illis, quę prius recesserant, tanto leuior facta ad cursum, quanto ardentioris amoris acta stimulis lętitięque recentioris. Discipuli uero audientes, quod Iesus uiueret — ut Marcus ait — non crediderunt. Sed certe pro nobis dispensabatur, ut apostoli non crederent, nisi uiso Domino. Nam si


397. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 639 | Paragraph | SubSect | Section]

ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem dispensans, ne ambigui uacillent. Ideo infertur: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas


398. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit itaque ab eis, quęnam essent illa, quę ipsi nuper facta dicerent. Et ipsi dixerunt: De Iesu Nazareno, qui fuit uir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. Prophetam


399. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

temporaliter regnaturum sperauerunt. Resurrecturum autem et in cęlum, ut illic perenniter regnet, ascensurum ne cogitabant quidem, nisi cum in eam cogitationem mulierum relatione impelli coepissent. Vnde aiunt: Et nunc super hęc omnia tertia dies est hodie, quod hęc facta sunt. Sed et mulieres quędam ex nostris terruerunt nos, quę ante lucem fuerunt ad monumentum. Et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionem angelorum uidisse, qui dicunt eum uiuere. Cum dicant et


400. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

Manducauit autem Dominus post resurrectionem non necessitate, sed dispensatione, non ut se pasceret, sed ut suos in credendo magis firmos redderet. Neque enim cibo potuue opus erit post resurrectionem. Mortalia corpora his indigent, ne fame sitique concidant ac dissoluantur. Facta autem immortalia mortalis naturę alimenta non requirent neque ui ulla corrumpi poterunt. Sentient tamen et mali poenam, quam merentur, et boni gaudium, quod Domino largiente percipient. Mysterium autem piscis assi et faui mellis ad passionem et resurrectionem Domini


401. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

si tamen fidem operibus probamus. Mortua est enim sine operibus fides. Multa — inquit — et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quę non sunt scripta in libro hoc. De signis reor dici, quę post resurrectionem facta fuere, et quidem coram discipulis, ut illos in fide magis redderet stabiles, per quos nostrę saluti consuleret. Sequitur enim: Hęc autem scripta sunt, ut credatis, quia Iesus est Filius Dei, et ut credentes uitam habeatis in nomine eius. Ipsemet enim alibi


402. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 674 | Paragraph | SubSect | Section]

bibit; ęgrotos Petri umbra sanauit. Nemo dicat Christianos illos non c redere, in quibus talia signa sequi non uidet. Omnes in Christo unum corpus sumus. Quicquid membra egerunt, ad totum corpus pertinet. Nostrę religionis signa sunt, quę per Christi discipulos facta sunt. Non aliud credimus quam quod illi crediderunt. Signa ergo, quę illi fecerunt, nostrę fidei sunt. Si nostrę fidei sunt, nostra sunt. Si nostra sunt, quomodo nos credere non testantur? Omnes, qui credimus, unum sumus in Domino. Quod unius est, omnium est. Ac nequis


403. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

collegia tunc exultarunt. Deus Pater ineffabili lętitia excepit illum et ad dexteram suam collocauit, ut in eo glorię throno sedeat, a quo nunquam discedit. Hoc enim Dei proprium, illud homini concessum. Deus autem et homo unus Christus. Omnis itaque exaltatio eius in tempore facta ad eam naturam pertinet, quam pro nobis assumpsit. Sine tempore autem exaltatio respicit diuinitatem, qua ęqualis est Patri Filius. Igitur, secundum quod uerbum caro factum est, exaltauit eum Deus, suscitans a mortuis — ut Apostolus ait — et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.