Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: facta

Your search found 1684 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 417-442:


417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteros principes nobilitatemque anteuenit. Locum ita uocant Pesto urbi proximum, quae quidem urbs e regione Budae in ripa Danubii sita est, ibique impedimenta imagine quadam ualli ex carris caeteroque uehiculorum genere facta, ut fert Iazigum consuetudo, communiuit. Intra paucos dies nobilitas uariis sententiis ac studiis, prout quisque aut per se animatus erat, aut ab alio persuasus, eodem conuenit. Regnum Hungarorum, quod Danubius, amnium


418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris gentibus, quae mediterraneas Illyrici regiones incolunt, Latini appellantur, non quia Dalmatae Romano pontifici parent, sed quia lingua, habitu et literis Latinis utuntur. Atque ex parua quoque re efficaci coniectura facta ex hoc etiam Sclauenos a Gothis prodidisse multi arbitrantur, eo quod nostro quoque tempore Rhacusanę matronae, cum ancillis Sclauenae nationis aliqua ex causa forte succensent, eas per contumeliam Gothas appellant.


419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

reges intercedere necessitudinem, Hungarosque in Polonia itemque Polonos in Hungaria uicissim regnasse. Nec prudentem uirum fefellisset opinio, ni in comitiis de rege Boemorum Vuladislauo, Alberti fratre germano, uiro magna moderati regis fama, mentio fuisset facta. Plerumque enim ignauia modestiae faciem, quoniam utraque quieti dedita est, assumit. In quem sane, uiuente adhuc Matthia, tanquam in regni successorem quorundam Hungarorum optimatum oculi semper fuerunt coniecti. Igitur Alberthus literis Stephani accęptis rem primo ad


420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidem eorum fauore posse fieri sperabat, uxorem duceret, totum thesaurum regnante Matthia ab se qualicunque modo congestum in communem regni usum uersuram, rata et omnem rerum iacturam priuata uita leuiorem fore, nec difficulter pecunię detrimenta resartum iri, si uoti compos facta esset. Principes qui Vuladislauum in Hungaria regnare optabant, quamquam Beatricem ne in regno quidem priuatam agere e republica existimarent, nedum reginam esse uolebant - tantum odii siue reginae ipsius, siue regis


421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

enim regnum eo tempore intestino bello, ut demonstratum est, ardebat, quae quidem res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret. Maximiliani ad suos milites oratio. Comparatis igitur rebus omnibus ad mouendum bellum necessariis, priusquam exercitum in Austriam induceret, quo


422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis abirent. Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur. Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci


423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem ingreditur, aedemque Deiparae Virginis, sepulcrum diui Stephani Hungarorum regis inuisurus, petit. Vbi forte conspectis Matthiae Coruini insignibus supra tumulum eius de more parieti recens affixis, una cum hac inscriptione: Marmore Matthias hoc Coruinus situs est: quem facta Deum ostendunt, fata fuisse hominem, fleuisse dicitur, siue mutabilem animo reputans fortunam, uariosque mortalium casus, siue gaudio redditae hostibus uicis, ipsiusque fortunae regressus. Stephanus Bather ubi accepit Albam amissam esse, periculo simul


424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

ripis eius imminentes gignendis uuis huberrimi, caeterisque uarii generis arboribus felicissimi, nec ulla ex parte maritimae cedentes amenitati. Et quoniam de abbatia diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam


425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est,


426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Hungaris obstantibus nequicquam tentasset, seque hostium iam includi circumfusa multitudine cerneret, paulatim retro cedere, pugnam tamen non omittendo, coepit, atque aliquot strenui militis magis quam periti ducis operibus aeditis, eruptione egregie facta, qua nondum Hungarorum cornua prorsus coïerant, in proximum castellum, quod praesidio tenebat, cum paucis euadit, quingentis fere militibus in proelio amissis, caeteris uero in effusam compulsis fugam. Hungari profligatis Polonis, parua suorum caede ― uix enim ad quadraginta


427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthus, ubi uidit effugium inde non patere, nec reparandi belli spem ullam esse, se obsesso, suisque fugatis, atque hinc inde dilapsis, tantum uitam sibi et his, qui cum ipso erant, ab Hungaris paciscitur. Nam de fratris lenitate, utpote satis sibi perspecta, nihil uerebatur. Itaque deditione facta in manus hostium deuenit. Neque enim in certam perniciem, famae iactura aut effugiendae captiuitatis causa, ruere honestum uisum est, quum proprium excelsi et Christiani animi sit non ultro sibi mortem inferre quo quidem nihil neque sceleratius, neque humilius fieri potest ― sed


428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem hic absoluuntur. Iam regno externis hostibus uacuo optimates, de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex pace inconsulto senatu temere facta, Polono hoste magna gloria finibus Hungaricis submoto. Statuto igitur die pro se quisque magno apparatu atque ingenti comitum clientiumque turba frequentes Budam conueniunt. Nec Boëmiae proceres, quo regi gratificarentur (nempe in ditione Vuladislaui tunc erant), huic abfuere


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

regem nostrum et Posonio in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

iussu affixus est. Eadem nimirum seueritate Turcarum reges in suos, qua domini in seruos, imperium exercent. Caeterum quoniam de Turcis, quae quidem gens partim in Asia, partim in Europa latissimum nostra tempestate obtinet imperium, in pluribus huius operis locis mentio non modo facta est, sed etiam facienda, haud alienum uidetur eius gentis primordia et mores, atque quonam modo tantum imperium sit adepta, commemorare. Turcarum origo et progressus in Asia sub


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens, in foueam uirgultis tectam, quae forte ad feras capiendas facta erat, incidit, collapsusque una cum equo ab insequentibus hostibus exanimis opprimitur. Turcae qui paulo ante prope desperauerant salutem, laeti tanta uictoria sub occasum solis se in castra recipiunt, atque adorata luna ut his mos est, priusquam cibum caperent, inferias regi


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum regem, in Circumpadanam Italiam accire. Etenim Turcae, quamquam Venetos contemptui habebant,


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum cum donis regiae Venetaeque item fortunae congruentibus legato Andraea Zancano, uiro magis stolida facundia quam literis insigni, placuit Turcaico ritu ab eo querere, utrum in pace a parente eius facta, deinde ab ipso renouata permaneret, et quid tanti maritimi apparatus sibi peterent, quandoquidem esset foederi adscriptum inter Venetos et Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

coorto ab stationibus auersi, partim hostium telis ac impetu e propugnaculis magna ex parte dirutis submoti, in media urbe consilii inopes, stupentibus similes, ita tamen armis instructi consistunt, ut ni animus, cui coecus timor uim omnem penitus extinxerat, ad repugnandum defuisset, procul dubio facta ualida impressione eiecissent hostem ex urbe, propterea quod Turcae occupatis insperato muris fraudem ueriti haud quaquam eodem impetu, quo muros coeperant, in aequum ad hosteis decurrerunt, uerum mox animaduerso Christianorum pauore ad caedem uersi nullum trucidandi modum adhibuere, armatis


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, si ex hoc matrimonio filius susceptus esset, totum regnum Neapolitanum illi cederet. Sin autem rex Hispanus nihil liberorum ex hoc connubio relinquens decessisset, ad regnum ipsum nihil obstante priore foedere Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

et reliqui Belgae, qui nepoti Maximiliani tunc parebant, Britannusque rex ab hac coniuratione aduersus Gallos inita abfuere, quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus mobili ingenio et seditiosum,


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam cum adiacentibus regionibus illius cultui attribuerat, acciri iussit. Qui nondum parentis morte palam facta Constantinopolim quum accessisset, praesentia sua Turcas in officio continuit; non tamen ausus est aedes regias (ita eum mater admonuerat) ingredi, prius quam per speciem inferias dandi corpus paternum extinctum uidisset. Verebatur enim circumspecta foemina, Salomonis mater, utpote cui satis


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

ad quosdam amicos scriptis cognitum est, interfectus, Damascus a Turcis recoepta, Alaudolaeque iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae predicabant Iamberdinum in hac pugna cecidisse, non desunt tamen, qui affirment illum


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestatis, cuius sane auctoritate apud me nihil antiquius est, sed dolore amissi Tauruni haec de Romano pontifice liberius forsan, quam par esset, dixi. Ego enim ita opinor rem Christianam huius urbis amissione multo grauiorem fecisse iacturam, quam quae olim facta est Constantinopoli euersa, propterea quod harum altera urbs, antequam ab hoste caperetur, a Romana iam societate per summum scelus ultro defecerat, altera regi socio, et in Romanam Ecclesiam optime animato, non sine Italiae periculo, Hungarorum maxime negligentia et hostili fraude


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

151 152 * facto Kg: facta M * mercaturae KZg: mercatores M 153


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.