Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hactenus

Your search found 813 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 318-332:


318. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad pia donatos transire holocausta bidentes.
Ritibus Anna istis imos ingressa penates,
Laeta quidem reliquas templi quod quiverit inter
Apparere nurus mater fecunda, sed ipso
Fetu laeta magis, nequiit qualem hactenus ulla
Templo offerre nurus. Cupit inde rapacibus agnum
Cernere consumi flammis: fuit hostia caesae
Consumptaeque igni pecudis legale statutum
Munditiae pretium, sobolisque vicaria merces.


319. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hoc scio, saepe solent altos subvertere fasces
Fortunae sortisque vices, non commovet ulla
Isacidas Fortuna tamen, nisi caelite signo
Admoniti pandant quae sunt ventura Prophetae.
Si sacer ignota de Nazareth hactenus omnis
Subticuit Vates, quid eam proferre recentis
Famae posse putas? Non provenit inde quod altas
Afficiat mentes.” “Nil me movet iste,” reponit
Herodes, “somnus. Sed quod mihi saepe


320. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Proposito: sic Thesbites, quem flamma iugalis
Commendat neglecta thori similique praeivit
Virtute Helciades, quorum vestigia pressi.
Sed quod perpetuum voto firmare nitorem
Me doceas, ignota licet foret hactenus altae
Semita virtutis, mentem festina parabo.”
Nilque morata, statim genibus minor ardua dixit
Sic vota: “O cunctarum opifex fortissime rerum,
Summe Pater, cuius placitum non falsa meorum


321. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Occiduo, bisseno astrorum ardore refulgens,
Sessurae quondam caelo diadema puellae
Emineat; mundique iam Regina vocetur,
Virginitatis honor, decus et tutela pudoris.
Huic ego bis duplices ignotos hactenus addam
Assertos gazae, pro frontis honore pyropos;
Huic totidem radiis lucentibus esse smaragdos,
Sardoniches quatuor totidemque adamantia fronti
Lumina inesse volo. Non haec communia dextrae


322. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ne prohibe, ventura Deo germane relinque.
Et quoniam sacro, prout te supremus ibidem
Praemonuit mystes, hodie te stare decebit
Vestibulo dextrâque fidem gemmaque pacisci;
Aureus in nullos qui transiit hactenus orbis
Articulos emptoque rubens amethystus in auro,
Iam tuus est, Iosippe. Thori quod iussa iugalis
Non invita dabit, deero nec fidus ituro
In templum comes. Agnati quoque sanguinis idem


323. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fato
Saucia non audet. Vel quo discrimine vocis
In templo cum thura daret, verbi impote lingua
Zacharias fari vetitus, dat noscere nemo.
Fert tamen hoc rumor: steriles quae vixerat annos
Hactenus Elisabeth, seram et sine prole senectam
Attigit. Ex muto (factum mirabile!) mysta
Nunc utero fecunda tumet; partusque senilis
Forte maritali tecto prodire modestam
Non patitur matrem. Reliquas tamen


324. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

enim templo precibus lacrymisque dicarat)
Per praesentia pacta, per hos ipsos Hymenaeos,
Promissus Iudae pacis quod surgeret author.
Ibant una omnes, sed mox ex omnibus unam
Iosippi Sponsam, quamvis nullo hactenus haustam
Lumine, novisses Mariam: quam frontis et oris
Gratia, simplicitas, maiestas, forma beatis
Proxima spiritibus, ne non discernere posses,
Non fecere parem reliquis, quas protulit orbi


325. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Astraea fuit, Pietas pars altera, quaeque
Fautores pars nacta suos. Sed flectere Numen
Incepit Pietas; iussa est Astraea tribunal
Complere orantique aurem praebere sorori.
Risit ad haec Astraea: prior quaeque hactenus egit
Atque reis poenam scelerum implacata poposcit,
Nunc rea iudicium cur sit subitura, requirit.
Audiit: in culpas hominum nimis impare poena
Grassari immitique nimis mortale furore


326. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

caminis.
Iam satis irarum, Pater, est et stragis abunde,
Iam satis immodicis Astraea furoribus ulta est
Infelix pomum, natorum viscera torsit
Iam satis acceptus fatali stipite fructus.
Hactenus Astraeae longum implacata potestas
Strage hominum grassata ruat! Venientia cedant
Saecla mihi! Neque enim, genitor, mihi peior origo
Nobilitasque minor, nec summis fascibus impar
Condicio. Sine, quos


327. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dicebat genitor, Maria praesente loquentis
Excipiente sonos, nec non meditante daturas
Cognatae sobolis, nati praeconia, voces. 6.
Hactenus optatum quartae nova cornua lunae
Virginis urgebat reditum iustasque monebat
Tempus abisse moras, cognata puerpera postquam
Divinam sobolem missum praecurrere vatem
Enixa, implesset nati rumore


328. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

pudoris
Me flexit non recta fides). Te coniuge felix
Dicebar, cum te Dominam sponsamque recepi,
Invenisse ratus superantem sidera gemmam:
Tanta fuit, quocumque prior tua gratia censu.
Hactenus ut propriae servire ad commoda nuptae
Concessum, te nunc mundi totius amorem,
Prodigium lucemque sequar, dominamque meique
Te Domini matrem, custos sincerus habebo.
Iamque tui pondus ventris demissus


329. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

submittit cura Dynastas. 25.
Incola odoratae locuples et messis et auri,
Memnoniae telluris Arabs radiare stupebat
Axe novum, terris visum non hactenus astrum,
Occiduam radiis quod respiciebat Idumen.
Stella novae lucis nocturno pulchrior ibat
Aethere, quam plenae perdentis cornua lunae
Lampas et ad flammas solis manifesta vibrabat


330. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

futurum
Sidus, Iesseum designans luce monarcham.
Memnonidae aspecta radiante per aëra stella,
Gentilis subito vatis meminere, ferentes
Quem longa Isacidum series suspirat avorum,
Hactenus invisam regem protendere flammam.
Prae reliquis ternos, omni ex Oriente, peritos
Excivit nova stella duces, qui grande laboris
Atque viae pretium duxerunt, sideris huius
Indicio, tanto coram procumbere


331. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgineum extenta palmâ videre puellum. 32.
Acceptis regum donis, Iosippus et uxor
Divinam extollunt curam, quod solis Eoi
Hactenus infidas gentes, cunabula natae
Visere mandasset sobolis donisque levare
Terrenorum inopem matrem prolisque suumque
Custodem pariter, nomen genitoris habentem.
Protinus ad censum legisque tributa


332. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

frugis
Progeniem susceptam utero totamque videbat
Sub tota Cereris forma, sed qualibet aequè
Parte tenebatur totus – mirabile! – natus.
Attonitae similis tacito sic pectore fatur:
Hactenus intacti, qualis mihi contigit uni
Mirabar fortunam uteri, nec hypostasin ultra
Plus posse aeternam iuncta sibi carne, putabam.
Nunc ultra processit amor, mortalibus unus
Qui datus est cunctis natusque


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.