Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hactenus

Your search found 813 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 477-548:


477. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

nihil ego eam esse quam quaedam praecepta puto, quae doceant qui in hac aut illa particulari circumstantia prudenter sit agendum. Itaque nihil nisi prudentiam quae doceatur esse. At cum infinita sit singularium differentia, idcirco studium hoc compleri nunquam potest; hactenus vix superficialiter aliqui id tradidere; si enim perficeretur, nihil esset quam prudentia per praecepta practice tradita, quod propter negotiorum multiplicem diversitatem in universum praestari non potest; in parte id aliqui tentavere.


478. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Iam ad ultimam privatarum cuiusque rerum partem transeamus quam de possesione rebusque inanimis futuram diximus. De aedibus id ei primum, qui populariter velit vivere, est fugiendum ne ad exteram magnificentiam apparatae patrii moris contemptum praeferant. Atque id quidem hactenus prorsus oportuit; nunc, ubi peregrina iam apud complures ornamenta conspici coeptavere, vereor ne re in plures (ut fieri assolet) sensim diffusa non modo supervacuum, sed etiam subrusticum consilium istud evadat. Utcunque sit, nos mores hominum condicionemque temporis


479. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Academiae publico, sive domi etiam privata singulorum professorum descriptio haec suscipi ac continuari per discipulos valeat, salva semper manente destinatae praelectioni horae integritate. 9. Ex eodem motivo cum pro infima grammatices classe nulla amplius exstarent hactenus praelegi solitorum libellorum exemplaria parte ab una, parte vero ab altera existens hic typographus Trattnerianus eiusmodi mancos quidem, sed qui suppleri facile possint, haberet libros, ut ad usum iuventutis supradictae classis nullo negotio accommodari quirent,


480. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vitae institutum dirigat; videtur autem ad militiam et opificia commodissime dirigi posse. Si tyrones potissimum ex inquilinis lecti fuerint, conservabitur populatio familiarum sessionatarum; si ad opificia et artes applicentur, removebitur unum e praecipuis, quod hactenus fabricarum et manufacturarum progressum morabatur, impedimentis. Ac primum quidem potest lex positive ordinare. Alterum, ne libertas populi in deligendo subsistentiae suae statu nimium constringatur, nonnisi prudentiae et zelo Magistratuum civitatensium, quorum


481. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adhuc esse pro Hungaria hoc institutum eventus ipse comprobavit: nulla enim earum ad solidam consistentiam potuit pervenire. Deputatio haec ita existimavit, quod ante omnia populus, per locales Jurisdictiones, sub inviatione dirigentis Dicasterii, ad novas etiam hactenus industriae species formari debeat, hoc autem facto, quod societates agrariae suapte emergent: itaque in casu impediti aliis agendis Magistratus per ejusmodi Curatores oeconomiae publicae melius prospici demisse arbitrabatur.


482. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem hic sit opportunissimus propagandae alicujus culturae modus, et ratio et experientia testatum reddunt. Omnis enim ejusmodi cultura in mechanismo consistit. Hic nonnisi rem oculis spectando et operationem practice tentando debite condisci potest; et ideo omnes hactenus de cultura diversorum productorum, licet vernaculis linguis vulgati, libelli exiguum effectum produxerunt. Nec sufficit ut unum tantum aliudve individuum in Comitatu utilem ejusmodi manipulationem teneat. Quo Patria reale inde


483. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possit, summa rei in eo vertitur, ut plebs ad colenda nova etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria sibi compararunt, pastores facto ipso jam comprobarunt. Ut plures notabile hoc servitium Patriae suae praestare, sicque officium etiam boni civis explere possint, e re videtur, ut studium oeconomiae practicae ad classem ordinariorum studii


484. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

nec studium hoc, nec practicum ejusdem exercitium statui ecclesiastico adversatur; imo spectatis genuinis Christianismi principiis eidem admodum homogeneum videtur. § 21. Ad detegenda, quae hactenus aut ignota sunt, aut quorum usus necdum constat, naturae producta, ac praesertim herbas tinctorias, evocentur sumtibus fundi literarii aliquot historiae naturalis apprime gnari viri, qui eadem per totum Regnum investigent; hi ubi talia detexerint, quae immediato


485. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

deservire possunt, relationem Consilio statim praestent. Istud vero notitiam hanc cum inviatione circa modum praeparationis (si id natura articuli talis exegerit) continuo publicam reddat. Motiva. Quod Hungaria plura, quam quae hactenus nota sunt, utilia naturae producta possideat, palam notum est, quod haec detegere intersit, nemo infitiari potest: quod autem id non secus, quam per exmittendos ex professo hunc in finem viros in historia naturali practice


486. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

Europaeis provinciis optimo cum successu instituta est, verum institutum hoc et magnum frumenti pretium et adeo auctam populationem supponit, ut quisque hospes animalia sua in sicco pabulo tenere, id est toto anno in stabulo alere possit; in Hungaria hactenus quidem duae hae circumstantiae nuspiam se evolverunt; cum tamen populatio Regni praesertim in vicinia Germanicarum provinciarum notabile jam capiat incrementum, provisionem hanc tempestive faciendam esse Deputatio existimabat.


487. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

Motivum. Aliqua, quae hoc et subsequis aliquot §§-is adferuntur, in generalitate §-phi 12. continentur quidem, propter nexum tamen cum iis, quae sub generalitatem illam non cadunt, specifice exprimenda videbantur. Hactenus inplantatio salicum, ut in Elaborato Status actualis §-pho 31. ostensum est, comitatibus et civitatibus via politica promiscue imponebatur. Deputatio comitatus illos, qui lignorum defectum non patiuntur, a labore hoc relevandos existimavit. Quinam


488. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

§-pho dictum est, quaestio: an non illi ad metalla referantur? Et tunc quidem affirmative decisa fuit: verum Augustus Josephus II. melius de re informatus contrariam et naturae rei conformem sub 26. Maji 1788. edidit resolutionem : – nulli enim hactenus naturalistae incidit ut fossile hoc ad categoriam metallorum collocet; quare ne quaestio haec ultro fluctuet, lege decidenda videbatur. Articulus X. De promovenda


489. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

conducere, eidemque moderatam e cassa domestica remunerationem tamdiu dependere, donec illud plebem in modo fermentationis tabacae et classificationis foliorum subinstruxerit. Qua occasione ut plebs ad vitandos reliquos etiam, qui hactenus irrepserunt, culturae defectus disponatur, localis magistratus omnem conatum impendet. Caeterum Americanae et Levantinae seu Turcicae tabacae seminis libera ab omni portorio inductio perinde admittatur, et primo, qui semina


490. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

locales jurisdictiones, praesertim vero civitatum oppidorumque magistratus eum sibi probe perspectum habeant, cum secus in earum promotionem efficaciter cooperari vix possint. Et tamen apparuit e §-pho 42. et 43. Elaborati status actualis quam inadaequatae hactenus de iis relationes submissae fuerint. Ut obligatio haec legalis evadat, Deputatio legem hanc perferendam esse demisse existimavit. Articulus XVII. De regulandis


491. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

magistri nullos sodales habere possent. Quod proponenda regulationis puncta attinet, horum pleraque jam via politica non obstantibus vetustiorum caeharum privilegiis praescripta et forte ideo tantum effectui plene mancipata non sunt, quia necdum hactenus in legem abiverunt. Praecipuum autem videtur illud, ne hi coetus sibi ipsi relicti tam facile in excessus prolabi possint, sed habeant sibi praepositum commissarium qui eos et dirigat et observet. Ideo hic via etiam politica jam praescriptus fuit.


492. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

quae Hungaricis, si in Germanicas Provincias inducantur, productis in Germanico vectigali constituta fuerint. Motivum. Et hanc provisionem ratio reciproci, adeoque commune totius Monarchiae bonum, exigere videtur. Hactenus etiam exiguum tantum inter respectiva vectigalia hoc in genere discrimen intercessit. Imo inductio vini Austriaci majori tantisper, quam Hungarici, portorio subjacebat, et ideo provisio haec vix aliquam subitura videtur reflexionem.


493. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id ex ejusdem Elaborati §-pho 57. et 59. apparuit. Nihil itaque obstat quominus legislatio Hungarica idem constituat quoad Germanicas merces quod hae Provinciae respectu Hungaricarum induxerunt, nisi hae etiam malint imposita hactenus Hungaricis naturae productis onera remittere quam reciprocum in suis productis experiri. Ac provinciales quidem hae impositiones potissimum ad vinum et frumentum referuntur, proque his sustinendis


494. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquum littorale dispositio haec extra casum versatur. Verum Flumen, Buccari, et Portus Regius pro liberis portubus declarati adeoque per lineam tricesimalem a reliquo Provinciali Croatico praeclusi sunt, et in his plane locis exigua etiam illa, quae hactenus viget, piscatura exercetur. Interest itaque ut libertas illa, quae in reliquis per lineam tricesimalem non praeclusis sed piscatoribus ferme destitutis locis suapte viget, ad hos etiam portus extendatur. §


495. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1214 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

etiam ab exoticis mercibus seu in limitanea, seu in mediterranea, ubi ejus interest, tricesimali statione deponere. Motiva. Libertate hac quoad haereditarias merces quaestores hactenus etiam gaudebant, quoad exoticos articulos etiam Germani quaestores per concernens vectigal ad capitales et respective depositoriales stationes restringuntur, adeoque hac in re aequalis est Hungari et


496. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

portoria, nisi subversante reali commercii Hungarici utilitate, mutentur. Ut autem utilitas haec tuto eruatur, politicum Regni Dicasterium, cui locales circumstantiae optime notae sunt, audire, fundatisque ejus reflexionibus deferre convenit. Quodsi id hactenus praestitum fuisset, e continuis quae superioribus annis vigebant portoriorum mutationibus forte vix vigesima earum pars locum habuisset. Nunc proponebantur mutationes hae per homines aut intrinsecarum Regni circumstantiarum minus gnaros, aut subordinandi


497. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

perducere interest, a contractualibus ejusmodi mercibus vetus tantum portorium exigatur. Motiva. Alterum, quod in frequentibus his portoriorum mutationibus mercatores adeoque ipsum etiam commercium afflixit, illud fuit: quod hactenus nimium breve, post quod nova ejusmodi ordinatio obligare debeat, tempus praefigi consueverit; si exigua tantum portorii mutatio intercedat, id quidem rationibus mercatorum parum officere potest. Verum minutae ejusmodi mutationes plerumque non ex solidis


498. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

loco laborem impendere liceat. Vias autem tales quae unice in beneficium adjacentis alicujus Germanicae Provinciae, Regno vero in detrimentum cederent, contigui comitatus per sui gremium continuare non obligantur. Motiva. Hactenus nulla quoad objectum viarum legis provisio exstitit, et ideo negotium hoc per administrationem publicam tantum pro re nata curabatur. Expedit itaque ut legislatio circa hoc quoque objectum aliqua principia defigat, juxta quae opus hoc per totum Regnum


499. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vias ita corrumpunt, ut constitutae jam sub transportu merces pro stipulato termino ad locum destinationis suae pertingere non possint; id quod mercatoris creditum uno ictu prosternere potest. Et ideo viarum reparatio, quamquam nulla adhuc lex obligatoria exstiterit, hactenus etiam sponte curabatur. Verum cum nulla jurisdictio omnes, quas curare sua interest, vias simul perficere potuerit, circa ipsum laboris hujus ordinem magna hactenus in Regno varietas viguit. Urgebantur potissimum postales viae,


500. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest. Et ideo viarum reparatio, quamquam nulla adhuc lex obligatoria exstiterit, hactenus etiam sponte curabatur. Verum cum nulla jurisdictio omnes, quas curare sua interest, vias simul perficere potuerit, circa ipsum laboris hujus ordinem magna hactenus in Regno varietas viguit. Urgebantur potissimum postales viae, tamquam commeatui publico deservientes; status militaris quandoque pervicit ut aliquae suscipiendis tantum per intervalla transennis deserviturae viae, cum neglectu


501. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

capere debet. Norma etiam constructionis viarum non eadem ubique esse potest, adeoque ad potestatem executivam pertinet hanc etiam auditis localibus jurisdictionibus determinare. Caeterum omnia quidem haec ad usque etiam eodem tramite procedebant, cum tamen id nulla hactenus lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur. § 99. Omnes hae viae interea, donec fundus publicus constabilitus fuerit, gratuitis, uti


502. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

lege constitutum fuerit, rationibus publici conducere videtur, ut id quoque in legem diserte referatur. § 99. Omnes hae viae interea, donec fundus publicus constabilitus fuerit, gratuitis, uti hactenus usus invaluit, laboratoribus perficiantur. Ne tamen id in sensibile plebis aggravium vergat, una domus non plures quam 24 manuales, aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret, comitatus partem ejus


503. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Labor etiam viarum tempore messis, falcaturae, et vindemiae nonnisi in extrema forte necessitate suscipiatur. Motiva. Gratuiti pro viis publicis laboratores hactenus usu tantum invaluerunt. Nemo piorum patriae civium est, qui non ardenter optaret, ut plebs onere hoc nunc statim sublevari possit. Verum cum indispensabilis haec status necessitas ante constabiliendum fundum publicum nulla alia ratione expleri


504. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut plebs onere hoc nunc statim sublevari possit. Verum cum indispensabilis haec status necessitas ante constabiliendum fundum publicum nulla alia ratione expleri possit, nihil reliqui videtur, quam ut certi oneri huic limites per legem defigantur. Hactenus enim illud arbitrarie, adeoque diversimode imponebatur. Proposita clavis pro domibus populosis sat moderata esse videbatur; si enim duos manuales mittat spatio duarum, si duos jugales spatio unius hebdomadae totum laborem absolvet. Verum domus


505. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Motiva. Quod privilegium telonii sit partim lucrosum, partim vero onerosum paulo ante ostendimus; ut justa inter lucrum et onus proportio defigatur, res ipsa exposcit. Hactenus lex quottam oneris eo tantum definivit, ut teloniatus pontes, accessum item et recessum reparare teneatur, quin vel spatium, quod sub categoriam accessus et recessus cadere debeat, per


506. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Viae Carolinae distincta est hoc in genere ratio; in hac enim vecturae de statione ad stationem plerumque conducuntur, adeoque quaestiones etiam inter mercatores et vectores de statione ad stationem exoriri solent. Circa modum has decidendi varius quidem hactenus usus viguit, fluctuatque in praesens etiam hoc objectum. Cum tamen Flumine et Buccari tribunalia mercantilia jam subsistant, illiusque etiam Carlostadii proximius inducendi spes adsit, stabilitis vero semel foris


507. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

Pettovienses. Caeterum transportus mercium natura sua sub categoriam objectorum commercialium cadit, adeoque exoriturae circa id quaestiones fora mercantilia, postquam in Regno erecta fuerint, suapte respicient. Ad evitandam tamen cum vigentibus hactenus jurisdictionis principiis collisionem, interest ut coetus ejusmodi vectorum et sponte, et diserte foro mercantili se subjiciat. Et ne coetus hic in monopolium degenerare possit, interest commercii ut stante etiam hoc coetu singulo mercatori


508. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Reliqua Regni producta et artefacta, si domesticis navibus e Littorali exportata fuerint, iterum dimidium tantum ejus portorii persolvant, cui subjacerent si exteris navibus educerentur. Motiva. Hactenus per concessos certis exoticis articulis, si hi per portus Tergestinum aut Fluminensem, seu deinde domesticis, seu exteris navibus invecti fuerint, favores, commercii tantum cursus ad Littorale Hungaricum et Germanicum sensim derivari


509. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1266 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Hungaricos invehantur; cum enim importatio exotica nonnisi ante octo annos reserata sit, naturale est ut haec cum progressu temporis suapte accrescat. Deinde favor hic domesticam navigationem eo facilius provehet, quo pauciores adhuc exterae naves portubus Hungaricis hactenus insueverunt. Quod exportationem attinet: cum Hungaria totum, sub cujus abundantia fatiscit, Frumentum per alios passus educere non possit, transportus autem ad Littorale voluminosi hujus a proportione pretii sui


510. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ejusmodi promovere saepe interest. Augustus Josephus II, ut navigationem per Mare Nigrum aperiat, pro singula exportandi hac via frumenti metreta duorum grossorum primam constituerat. Eductioni per Littorale nulla hactenus prima proposita fuit; indubie quia hanc sibi viam commercium suapte jam aperuerat. Erant tamen casus quo exportationem alicujus articuli hac quoque via per primas ejusmodi promovere expedivisset, et si Fundus Commercialis unquam


511. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

individua ejusmodi jam haud difficulter haberi possunt; superest tantum ut diserta lege constituatur, ne ullus, nisi necessariis de utroque hoc objecto testimonialibus provisus, per jurisdictiones ad officium geometrae assumi possit. Pro Hydraulico Departamento hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari debebit, subalternis individuis eo paucioribus opus erit, quo plures practicantes Hydraulica Schola suppeditabit. Caeterum haec quoque instituta jam


512. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

hactenus director cum duobus adjunctis suffecit; ubi labores increverint, posteriorum numerus iis admensurari debebit, subalternis individuis eo paucioribus opus erit, quo plures practicantes Hydraulica Schola suppeditabit. Caeterum haec quoque instituta jam hactenus etiam subsistebant. Ad majorem tamen consistentiam iis conciliandam legis sanctione firmanda esse videbantur. § 119. Cum Hydraulicum Departamentum omnes totius Regni hydraulicos labores quoad


513. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

revisioni subjici omnino intersit. Si dirigentes omnes locales geometras, adjuncti vero ipsos dirigentes artis peritia superaverint, singulum certe publicum opus post binariam ejusmodi revisionem feliciori quam hactenus eventu suscipietur. Ad ipsum autem hunc selectum revisiones hae multum momenti adferrent. Si enim dirigens omnium localium, Departamentum vero Hydraulicum ipsorum dirigentium opera reviderit, Consilium, apud


514. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

opera reviderit, Consilium, apud quod omnia haec concentrabuntur, majorem atque nunc de capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones. Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum Hydraulicum relegabatur. Ut tamen et res ipsa magis enucleetur, et Consilium de ipsorum etiam adjunctorum capacitate existimare possit, interest, ut illud semper per adjunctum aliquem elaboretur, per directorem


515. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prospicere. Motiva. Non licet in proprio etiam fundo tale opus collocare, quod in detrimentum vicini cedat; quanto minus ergo talia opera in praejudicium publici admitti possunt. Verum hactenus is usus viguit, ut proprietarii absque praevia investigatione qualiacunque opera etiam in navigabilibus fluviis ponere potuerint: quodsi tamen ejusmodi opus navigationi obstare compertum est, illud auctoritate publica demoliebatur. Jam vero


516. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

excitatus fuit. Potest itaque fundate sperari id nunc successurum esse, quod tunc praecox fortasse adhuc fuit institutum. Forte ad feliciorem ejus successum id ipsum conferet, quod lege publica stabiliatur. Negari certe non potest complures utilissimos conatus hactenus in irritum cecidisse seu quia praemature suscepti fuerunt, seu quia aliqua necessaria ad rerum promotionem media intermissa fuerant, seu denique quia in legis sanctione non fundabantur. §


517. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

reflecti, ne forte per minus necessarias discrepantias haec difficilior efficiatur. Debet etiam ad locales singuli fluvii circumstantias adverti, quia hae distinctam in uno aliove puncto exposcere possunt provisionem. Omnia quidem haec hactenus politica tantum via tractabantur, sed plane ideo, quia legis sanctione carebant, saepe difficilis, quandoque impossibilis etiam erant executionis. Interest itaque ut Consilium opus hoc in Comitiis referat, quo illud, postquam revisum fuerit, in legem referri


518. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

incumbet procurare ut omnes navigabiles Regni fluvii, uti et vastiora stagna, ad eandem scalam libellentur, et juxta uniformia operaturis geometris praescribenda hydraulicarum observationum puncta in mappas referantur. Motiva. Hactenus de corrigendo jam in uno, jam in alio loco fluvii alicujus cursu, de ducendo jam hac, jam illac communicationis canali, de emittenda e vastiori aliquo stagno jam hic, jam alibi aqua, per partes tantum agebatur. Et ideo frequenter evenit ut aut suscepti labores


519. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sit, adeoque hanc potius consummare, quam iterum de novo ordiri intersit. Deputatos etiam ante terminatam mappationem legere propter interea facile evenibiles cum denominandis individuis mutationes praematurum videtur. Caeterum diximus quidem elaborata hactenus plana ad summum pro inviatione aliqua deservire posse: interest tamen ut et haec Regnicolaris Deputatio accipiat, et quia dantur indubie plana, quae Cancellariae exhibita, cum Consilio tamen Locumtenentiali non communicata; vel vero, quae per istud submissa,


520. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rata illa expensas sibi compensent. Motiva. Inter reliqua compossessorii incommoda etiam illud est, quod unius alteriusve infundatus plerumque dissensus utilissima saepe ejusmodi opera hactenus sistere potuerit. Ut inconvenientiae huic provideatur, interest publici, in quod utilitas operum ejusmodi, licet mediate tantum, perinde tamen dimanat. Id autem haud secus praestari potest, quam si res voto pluralitatis


521. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

si fundus commercialis suffecerit, pecunias, seu etiam per concedendas primas secundetur. § 135. Mercatoribus Caehas formare non liceat, et si quos hactenus ejusmodi coetus induxerunt, hi aboleantur. Motiva. Omnis certis regulis adstrictus coetus repugnat necessariae commercio, ut efflorescere possit, libertati; opificum caehas eo tantum nomine tantisper tolerandas


522. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

et opificiorum, et quaestus monopolium, cujus tristes effectus notiores sunt, quam ut hic pluribus debeant explicari. Potest quidem propositae legi ea difficultas objici quod cum emtio et venditio juris quaestus nulla hactenus lege vetita fuerit, moderni contrahentes bona fide egerint, adeoque nec emtor depositam summam perdere, nec venditor perceptam restituere teneatur; proinde cum nemo citra suam culpam damnum pati possit, quod publicum omnes has


523. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim non secus defigi posset, quam si certa summae quantitas stabiliatur, ultra quam nec cum voluminosis, nec cum minoris molis mercibus domalem quaestum liceat exercere; ejusmodi autem legis executioni intendendi administratio publica nullum absolute modum haberet. Hactenus etiam Judaei clenodia, horologia, aliaque minoris molis aurea et argentea fabricata per domos et curias circumferebant, et tamen id substantiali Regni commercio nil praejudicavit. Nil proinde obstat, quin id porro etiam tolleretur. Caeterum,


524. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

cursus regit, qui nisi eidem impedimenta per Legislationem aut irrepentes sensim abusus ponantur, eo semper sponte inclinat, ubi cum maxima utilitate exerceri potest. Quod pecuarias nundinas in particulari attinet: viguit quidem hactenus usus ille quod pecora nonnnisi in talium locorum hebdomadalibus nundinis distrahi potuerint, quae peculiari superinde privilegio provisa fuerunt. Quomodo usus hic quoad pecora induci potuerit, quin una de frumento inducatur, non satis assequi


525. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non habeat frumenti necessitatem, et tamen hujus pretium non solet limitari. E converso e communi populo plures vino, quam bubula utuntur, et tamen haec cadit, illud non cadit sub limitationem. Tota itaque res ad usum recidere videtur. Sed ne hic quidem hactenus uniformis fuit; alii enim comitatus plura, alii pauciora objecta ad limitationem revocabant. Ita e victualibus alicubi plane vitulina limitabatur, qua certe rustici, adeoque major populi pars, non utuntur. Ex opificiis alicubi


526. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

domesticorum ejusmodi opificum numero provideatur. Quodsi tamen horum etiam laborum pretium suapte tantisper increscat, ad prudens localium jurisdicionum arbitrium pertinebit determinare: an non id dissimulare rerum adjuncta exigant? Caeterum hactenus quidem limitatio etiam in civitatibus per comitatus peragebatur. Verum inficiari non licet quod id primis jurisdictionis principiis adversetur. Civitates enim quartum Regni Statum constituunt, et plena in gremio sui pollent jurisdictione. Habent jus statuta


527. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

major, ut succedat, frugalem vitam, intensum continuo laborem, et frequentes, saepe permolestas, quandoque etiam periculosas peregrinationes exigat, haec autem vix alicujus Magnatis et Nobilis genio conveniant, suscepta per eos negotia sinistro, ut jam hactenus experientia docuit, fine plerumque terminantur. Quodsi vero plura magna negotia collabantur, id et propter exemplum, et propter eorum, qui aliquam in negotio tali partem habuerunt, ruinam, noxios ipsi commercio effectus producit. Sufficit itaque, si lex se


528. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

his consueta ab olim, et in Diaeta de casu ad casum determinanda, subsidia reservari debeant. Ut cassa commercialis et eventualis e distinctis fundis conflentur, et separatim administrentur, ipse modernus usus commendat. Jam enim hactenus auctio pretii salis et fiscalitates subditorum ottomannicorum pro usibus hydraulicis et commercialibus, indigenatus vero et exterorum, qui beneficia ecclesiastica in Regno obtinuerunt, taxa


529. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

Publico cedat; occultatores si deprehendantur, praeter restitutionem totius thesauri, insuper in pecuniaria fundo publico applicanda poena pro prudenti arbitrio convincantur. Ac recte quidem observat Comitatus, quod de hoc objecto nulla hactenus legis dispositio exstet. Usus tamen ille invaluit, ut una tertia inventori, alia fundi proprietario, tertia principi cedat; aut si idem sit et inventor et fundi proprietarius, una huic, altera


530. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc capitalis proventum usque Diaetam 1791. absumebant. In Diaeta hac accessit quidem notabilis e taxis indigenatus summa, sed haec pro diurnis ordinatarum in iisdem comitiis systematicarum deputationum assignata est. Apparet itaque quod necessitates cassae hujus hactenus constiterint in reparatione Domus Regnicolaris, diurnis limitanearum aliarumque extraordinariarum Deputationum, et in necessariis pro redintegrando Regni archivo expensis. Futuras vel ex eo, quod


531. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

novo aliquo et utili instituto magistrorum, ad suscipiendum per intervalla aliquem laborem hydraulicum, uti fuit praeclusio unius Danubii rami ad Posonium et repurgatio rami Oroszváriensis et Érsek-Ujváriensis, denique ad decretam unica vice primam hactenus reducebantur. Continuisset se Deputatio etiam haec intra hos limites, nisi eidem Legislatio completum constabiliendi Commercii systema elaborandum demandasset. Cum hoc alia etiam objecta, quae sumtus requirunt, complectatur, officii illa sui esse


532. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

facile apparebit commercialem, ut intentus scopus etiamsi serius obtineatur, longe majori atque eventualem cassam fundo opus habere. Et ideo Deputatio huic, praeter indigenatus et extraneorum beneficiatorum taxam, quae jam hactenus in eam influebant, tantum inventos thesauros, mulctas pecuniarias, et Testamenta, reliquos vero omnes, tamquam objecto commercii alioquin magis analogos, Commerciali Cassae adscribendos, et in hac hypothesi sequentes Articulos demisse proponendos esse existimavit.


533. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

De destinata pro eventualibus Regni necessitatibus, cassa augenda. § 1. Taxa indigenatus ad destinatam pro eventualibus Regni necessitatibus cassam porro quoque influet. Exteri tamen, si iis beneficia ecclesiastica conferri contingat, non jam usualem hactenus taxam, sed quartam proventuum suorum partem quotannis cassae huic importabunt. § 2. Si inventor thesauri sit simul proprietarius fundi, in quo ille repertus est, dimidium ejus huic, alia vero medietas praedictae cassae cedet; sin – tunc Cassae una


534. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

factum non est, impune supprimere possit. Verum malo huic remedium proponere ad partes Deputationis Juridicae pertinere videtur. Articulus De erigenda Commerciali Cassa. § 1. Tam conflatum jam hactenus ex aucto alias pretio capitale, quam et proventura exinde quotannis summa neo-erigendae Commerciali Cassae inferetur. § 2. Renovato anni 1741. Articulo 29. subditi Turcici, nisi uxores et proles educant, et juramentum fidelitatis Suae Majestati deponant,


535. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

eandem cassam dependat. Quotta autem haec etiam in casu illo, quo Princeps concernentem aerarium suum taxam relaxaverit, deponatur. § 6. Nulla amplius in qualicunque nobiliori publico officio constituti vidua pensionem habere possit. E converso consuetae hactenus arhae Cassae Commerciali inferantur, idque ad officia etiam comitatensia et civitatensia extendatur: quoad officia tamen mechanica, uti sunt status subalternus Consilii et Camerae, officia tricesimalia, salis, annonaria, et his similia, institutum


536. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercii tractatu fundatur. Verum dispositio ejus fuit nimium generalis, et ideo facile eludebatur. Per propositas cautelas aut noxius hic quaestus simpliciter cessabit, aut saltem facilitato praevaricationes detegendi modo fiscalitates ejusmodi notabiliorem, quam hactenus fundum pro Commerciali Cassa producent. Quamprimum enim inita cum Turcico subdito societas eam etiam, quae domesticum mercatorem respicit, mercium partem amittendi periculo exponet, vix aliqui huic discrimini se subjicient; sine hoc autem pallio exigui Turcici


537. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

incassent, et quotannis ad Cassam Commercialem transponant. Ad §-phum 6. Fundum quidem pro dicasterialibus salariis in auctione salis legislatio anno 1723. constituit: vidualem tamen e subtractione arharum cassam nulla hactenus lex stabilivit. Proinde cum proventus hic Aerarium Regium directe non respiciat, integrum est legislationi illum vel abolere, vel ad alium usum destinare. Institutum vidualis hujus cassae in eo subsistit, ut iis tantum viduabus pensio attribuatur,


538. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nobiles possessionati admoveri debent. Itaque apud nos casus hic non secus evenire potest, quam si quis in officio tali consitutus decoquat; non interest autem, ut leges decoctoribus patrocinentur. Institutum proinde hoc systemati Hungarico non congruit: et ideo hactenus etiam paucorum Hungarorum viduae beneficium cassae hujus senserunt, sed illatis in generalem arharum fundum Hungaricis etiam detractis, vel in aliis provinciis servientium, vel certe admotorum in obversum legis, Hungaricis officiis extraneorum


539. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

speratum effectum non producant, Legislatio autem non semper consideat, ut hae quoque assignationes potestati executivae relinquantur, expediens videbatur. Ad §-phum 3. De cassa quidem indigenatus, et beneficiatorum extraneorum, hactenus nonnisi de Diaeta ad Diaetam rationes Statibus reddebantur; verum summa haec adeo exigua fuit, ut nullo seu incommodo, seu periculo rationes in tantum tempus differri potuerint. Si propositi per Deputationem fundi stabiliantur, et notabile insuper Statuum


540. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

nixi fundamento, quod objectum hoc sub exceptionem articuli 8. 1741. cadere videatur. Deputatio tamen haec, quin vel spinosam illam quaestionem ingrediatur, an Legislatio aliquam etiam in constitutionalibus objectis, seu ut usus loquendi hactenus obtinuit, in fundamentalibus legibus mutationem facere possit; quin, inquam, quaestionem hanc vel ingrediatur, Deputatio et e genuinis civilis gubernii principiis, et ex usu ipso pluribusque exemplis demonstrari posse existimat, quod oblatum ejusmodi


541. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sed de formali et perenni contributione intelligi debeat, facile esset remonstare. Sed haec omnia ad vivum resecare in voluminosam degeneraret dissertationem. Usus optimus legum interpres est. Itaque id tantum indagare juvat: quis hactenus hac in re usus viguerit? Quod, relate ad substantiam immunitatis, titulus, quo aliqua depensio fit, nullum discrimen inducat, suapte patet; in re enim ipsa idem est, an quis hoc, vel alio titulo aliquid dependat. Jam vero


542. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

in Diaeta fieri possit, et in hac hypothesi suam etiam post recensitos propositos sibi fundos depromet opinionem. § 157. Circa modalitatem conflandi e spontaneo oblato fundi nulla publica jurisdictio sensum suum hactenus expressit: privati tamen aliquot suas eatenus opiniones depromserunt, quas trutinio Legislationis substernere Deputatio officii sui existimavit. Inter has relegatus est ad Deputationem hanc typis excusus anonymi cujusdam libellus, qui et generalis pro


543. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis, quorum proventus altius assurgunt, major, quae ipsis ex aequali etiam repartitione obveniret quotta, perinde sensibilis evaderet. Quoad propositas schedas bancales, hae quidem majori, quam quae per alios hactenus propositae sunt, nituntur fundamento, quia projectans realem pro earum securitate conflandam cassam supponit. Verum ille duplicatam relate ad realem cassam harum quantitatem proponit; id autem, ut infra ostendetur, justam proportionem


544. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

quatuor milliones ad semel offerendos, exinde vero sufficientem pro usibus commercialibus annuum fundum conflandum esse sequenti calculo ostendi posse arbitratur; interesse quatuor millionum efficit 200 000 florenos, annuus salis fundus infert 180 000, conflata hactenus e fundo hoc summa adminus ad unum millionem accrevisse supponitur, adeoque ejus interesse in 50 000 assumitur, et sic prodit annuus 400 000 fundus. Oblatum tamen hoc non secus fieri posse arbitratur, quam ut congreganda per comitatus nobilitas per


545. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitati Legislationis et nationis honori, qui exigit, ut haec concitatam jam de se quoad objectum hoc etiam apud exteros exspectationem impleat, et detractoribus Constitutionis nostrae ulteriorem cavillandi ansam praecidat. 2. Est practicabilis. Hactenus enim gratuito ejusmodi oblato obstabat potissimum difficultas elaborandae pro justa et aequali repartitione clavis, haec autem per factam subsidii pro bello Gallico decreti repartitionem jam sublata, sicque gratuitum oblatum practicabile effectum est.


546. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

exempla prostant. 7. Nullum regio alicui proventui, quos intactos conservare interest, praejudicium adfert. 8. Contribuenti plebi nullo novo oneri cedit. Denique 9. Justificat ancipitem hactenus praestandorum per hanc gratuitorum laboratorum usum. Utprimum enim ipsae privilegiatae classes ad necessarios pro commercii promotione sumtus concurrunt, jam justum evadit, ut contribuens etiam plebs, in quam promanaturum ex augendo commercio


547. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum etiam est, quod praecipuam erogationis Cassae Commercialis rubricam labores hydraulici et viarum constituant, hi autem gratuitis laboratoribus magna in parte perficiantur. Ast evolvit se postremis Comitiis, quod conflatus hactenus ex aucto salis pretio fundus in alios usus impensus sit, calculati proinde e hujus interusurio 50 000 subtrahi, et omnes per projectantem propositi fundi ad annuum 380 000 proventum reduci debent. Quodsi etiam projectatos per Deputationem fundos 100 000 proventum


548. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

schedarum harum nihilo deteriorem subibunt conditionem, quam si pecunias has privato alicui credidissent. Interea cum extraordinaria ejusmodi calamitas, benignitate Numinis, nonnisi raro et per longiora intervalla evenire soleat, cassa totam illam summam, pro qua hactenus schedas erogavit, lucri faciet. Vel denique in optimo casu schedae hae non tantum per decem, intra quos ex iis 4 milliones conflabuntur, sed per plures etiam annos facilem cursum retinebunt. Et tunc Cassa Commercialis, calculatis ut supra ejus fundis,


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.