Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ANDREA.

Your search found 369 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 137-143:


137. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

postulasset, dextrum eius cornu banus Croatiae cum Ioanne Tahy, sinistrum, quod wayvodae Transsylvaniae, si adesse potuisset, designatum fuerat, Petrus Pereni curabat. Erant in hoc priori agmine plures ex primoribus, in quibus Antonius Palochy, Franciscus Homonnay, Gabriel Pereni, Thomas Zechy, Andreas Bathory, Emericus Czibak et plures alii. Tormenta bellica statim post principia posita erant. Secundum agmen sive illa acies, quam nos statariam appellamus, in qua rex erat, ex equite magis constabat, paucos admodum pedites e lateribus habebat. Inter hanc aciem et primam non intercedebat


138. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

lapidis iactus. In eo agmine ante eum ordinem, in quo rex erat, triplex erat ordo magna ex parte ex cubiculariis regiis et baronibus conflatus, quorum dux erat Nicolaus Tharczay vir et manu promtus et singulari in regem fide, ibidem erat uterque aulae regiae praefectus, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka Polonus, erat et Stephanus Slyk Bohemus cum aliis Bohemis et Moravis, et hi ante regem regi proximi erant. Tres illos ordines subsequebatur ordo regius et in eius ordinis medio rex ipse, nempe
Ingenio, specie virtuteque numinis instar,


139. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

emissae parvo tamen hostium damno. Fit certamen multo acrius quam pro numero nostrorum; plures ex hostibus quam ex nostris cadunt, donec nostris fortissime pugnantibus hostis cedere coepit sive nostrorum impressione coactus, sive ut nos ad tormentorum loca pertraheret. Et repente advolat ad regem Andreas Bathory hostes terga dare, victoriam esse nostram, promovendum esse gradum et nostros hostem fugientem persequentes adiuvandos. Properamus igitur per aequa et iniqua, verum ubi ad eum locum ventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostrorum, plura hostium cadavera per


140. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

praerupto supra Mohachium milliario medio sub pago, quem Chiele vocamus, qui locus tunc Danubii inundatione aquam solito maiorem habebat, ibi simul cum equo ita, ut erat, armatus ab aquis fuit suffocatus, quo in loco plures etiam alii perierunt, atque ab eo loco non procul repertum est corpus Andreae Trepka et Stephani Aczel. Monachus in prima acie fertur cecidisse fortiter pugnans, eius caput a trunco abscissum postero die per castra hostium loco triumphi fuit circumlatum longae hastae affixum quod postea ante tabernaculum caesaris stetisse aiunt. Eo die, qui pugnam est insequutus,


141. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

Philippus More Quinqueecclesiensis, Blasius Paxy Iauriensis, Franciscus Chaholy Chanadiensis, Georgius de Palyna Boznensis episcopi, ex baronibus Georgius de Zapolia comes Scepusiensis alter belli dux, Ioannes Dragffy iudex curiae, Franciscus Orzagh cubiculariorum, Petrus Korlatkeöy et Andreas Trepka ianitorum, Simon Horvath pincernarum regalium magistri, Thomas Zechy, Gabriel Pereni, Ambrosius Zarkan, Antonius Palochy, Mathias Zetchiny, comes de Frangepanibus, Sigismundus Banffy, Franciscus Hampo, Ioannes de Batthyan, Stephanus Slyk Bohemus et nonnulli alii Bohemi


142. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

et cancellarius Bohemiae Adam de Nova Domo. Regina hac clade audita cum episcopo Vesprimiensi et Alexio Thurzone et oratore pontificio incerta adhuc de regis interitu trepide Posonium confugit rerum suarum magna parte per Danubium subvecta, in quibus et in his, quae civium Budensium erant, licet Andreas Orbonasz, qui arci Strigoniensi praeerat, nonnulla damna fecerit, tamen in huius rei commemoratione longe a veritate recessit ille, qui militibus nostris levis armaturae, quos vero nomine huzarones appellat, eam culpam impingit, quod puellas reginales inhonestius habuerint et in earum


143. Brodarić, Stjepan. De conflictu Hungarorum cum... [Paragraph | Section]

reperit et combussit arce sola cum stabulo regio ac vivario ferarum servata. Inde dimissis in omnes Hungariae citerioris partes praedatoribus, quicquid inter Danubium et lacum Balatum iacet usque ad Iaurinum, omnia ferro et flamma vastavit. Strigonii tamen arx per eum, quem superius nominavimus, Andream Orbanasz deserta per hominem humillimae sortis, et qui paulo ante peditum illius capituli ductor fuerat, Mathaeum cognomento Nagh, qui illuc cum paucis confugerat, arx vero Wissegradi coronae regiae conservatorium per rusticos et monachos fuerunt servatae. Tantus terror invaserat animos


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1527], De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, versio electronica. (), Verborum 959, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - historia] [word count] [brodaricsmohach].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.