Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nihilominus

Your search found 387 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 57-132:


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

exempla citaverim, quae in plerisque versionibus in Latinam proprietatem sunt commutata. Iudicavi enim etiam illos Hebraismos studiosis Theologiae notos esse oportere, sive quia multi ipsosmet fontes lectitant, aut saltem consulunt: sive quia in aliquibus versionum locis nihilominus retenti fuêre, ut eos ibi ex similibus exemplis, quantumvis in versionibus non expressis, declarare necesse fuerit. ¶ Tibi porro, Princeps illustrissime, ideo hunc librum reverenter dedicare ac offerre volui, quod tanto favore ac sumptu omnis generis bonas literas,


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

coniungendis novis nuptis, et similibus: in quibus tamen omnibus rebus utilis aliquis delectus adhiberi potest ac debet; habita ratione hominum, temporum et personarum, aliarumque circumstantiarum. In hisce enim rebus habet Ecclesia suam quandam libertatem ordinandi, instituendi, ac mutandi. Verum nihilominus ea libertas est ad hasce conditiones legesque astricta, quas Paulus hac Regula 1. Corinth. 14 complectitur: Omnia fiant decenter, ordine, et ad aedificationem. De hisce iudicare possunt non difficulter spirituales, et dono intelligentiae praediti homines, quae nam pro temporum,


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

carnali homini perfacilem, ruere, eumque hypocritice praestare, ac in eo summam pietatis collocare. Nam veram cordis obedientiam, veram agnitionem, timorem, et alios spirituales animi motus exhibere Deo nequeunt, Caeterum cum pii vera fide externum aliquem cultum aut opus a Deo mandatum praestant, nihilominus in spiritu Deum colere dicuntur: sicut Paulus dicit, se docendo Evangelion colere Deum, aut servire ei in spiritu, Romanis primo Distinguunt vero recentiores Theologi Adorationem istam religiosam, in Duliam, Hyperduliam, et Latriam: quo scilicet sic suam idolomaniam conficta


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

numeros coniunctos repetitur, ut Gen. [5.1,] Centum anni, et triginta anni. Ponitur saepe simpliciter pro longo tempore. ut Psal. 90, Mille anni in conspectu tuo sunt sicut hesterna dies cum transierit: id est, longissimum tempus est perinde Deo ut brevissimum: nihilominus quod statuit aut promisit, certo fit, etiam si differat aliquandiu. ut in voce DIES dicam. In fine temporum, annorum, Danielis undecimo: id est, post aliquot annos. Filius anni erat Saul in regnare ipsum, 1. Sam 13, aliqui exponunt, quod iam uno anno regnaverat. Aliqui addunt,


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

me Domine. Item in Hieremia: Currebant, et non mittebam eos, etc. Achias propheta 1. Reg. 14, dicit ad uxorem Ieroboam, Se esse durum nuncium, aut legatum. Verum in Novo testamento doctores magis proprie dicuntur Apostoli, quia longius et ad plures gentes erant ablegati. Tribuitur nihilominus haec vox et aliis eximiis doctoribus, ut Rom. 16, Qui fuerunt illustres inter Apostolos. Sic et 1. Cor. 15. ac Ephes. 4, etiam Apostoli numerantur inter eos doctores, qui post Apostolos quoque a Christo Ecclesiae donabantur. Eos veteres vocarunt viros Apostolicos, Apostolum


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

Razon. vult vero εὐδοκίαν dici, ubi quid non solum placuit, sed et recte placuit. Verum certum est verbum εὐδοκέω apud bonos et veteres autores reperiri pro faveo, quod Budaeus ex Diodoro probat. Illud nihilominus non negarim, quôd postea verbum hoc in multo maiori usu fuerit in hac significatione ob sacras literas Graece versas. Porro Erasmus annotat super posteriorem ad Thessalonicenses, Evangelistas et Apostolos solere hac voce excludere merita ac opera hominum. Sed adscribam quaedam eius


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

capite, laeti erecto: inde fit, ut toties Scriptura elevationem capitis ponat pro exhilaratione vel potius pro causa exhilarationis. i. liberatione, aut aliquo alio insigni beneficio Dei. Iob 1, Si impie egi, vae mihi: si vero iustus sum, non levabo caput meum saturatus ignominia: id est, nihilominus non audebo attollere vultum praepudore. Eadem fere ratione dicunt Latini Attollere vultum. Psal. 3, Et tu Domine scutum circa me, gloria mea et exaltans caput meum. Sic et Iud. 8 et Psal. 110, tum de liberatione, tum et de summa glorificatione dicitur,


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

instar clibani, cum ipsi insidiantur. Pelles nostrae tanquam clibanus denigratae sunt, propter exustiones fumi, Thren. 5, perspicua phrasis aut similitudo est. In Hebraeo est Thamur, quod alii vertunt furnum, alii fornacem. Nihil vero refert, quam harum vocum acceperis ad hoc nostrum institutum: nihilominus enim eadem vis Hebraismorum manet. CLYPEUS, exponetur in voce SCUTI: quoniam eadem est significatio utriusque vocis propria et figurata in Sacris literis. COARCTARE, est tum moerore afficere, tum et alioqui molestare aut affligere alium, quoquo modo. Iud. 10.


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 83 | Paragraph | SubSect | Section]

sathan colaphizasse, id est, duriter afflixisse Paulum. COLERE verbum Latinis plurimas habet significaetiones. Nam et agros, et literas, et graves viros, et denique Deum ipsum colere dicimur. nec est in Sacris literis ulla ferme specialis aut obscura significatio huius vocis. Accipitur nihilominus alias pro tota pietate, quam Deo praestamus, alias pro singulari aliquo sacrificio, caeremonia, aut observatione festi. Adorare aliquando aliquid levius significat, nempe solum externum gestum aut incurvationem, qua vel Deo vel hominibus honorem exhibemus. COLLIS,


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

poenarum minas includere. ut Mar. 3, Christus comminabatur spiritibus, ne manifestarent eum: id est, severissime interdicebat. Eiusdem 10, Discipuli comminabantur adferentibus infantes ad Christum. Sic Christus sine poenarum denunciatione mandat vento et mari silentium aut tranquillitatem, nihilominus dicitur comminatus esse. Sic et Marci 8, dicitur Petrus Christo ἐπιτιμᾷν comminari: id est, dehortari eum liberius, ne patiatur se crucifigi. Et contra CHRISTUS itidem comminari Petro: id est, acerbe et graviter eum obiurgare.


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

confidentes percipite auribus. Et ibidem: Obstupescite opulentae, conturbamini confidentes. Et, Quae est ista confidentia? Esaiae 36. Porro Ezech. 30, Sophoniae: legitur, Civitas gloriosa habitabitur confidenter. Ezech. 29. Non erit amplius Aegyptus domui Israel in confidentiam. Confidentia nihilominus in novo Testamento non raro in bonam partem accipitur: ut Ephes. 3. Habemus accessum in confidentia perfidem. Et Hebr. 10. Nolite amittere confidentiam. CONFIGERE, videtur significare afflictionem, sumpta metaphora ab infixione iaculorum, aut sagittarum hostilium. ut


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

homine acceptum deponentaliter, valde saepe significat redire ad saniorem mentem. Sic Dominus Petro dicit Luc. 17, et Matth. 18, quod si saepius in die fuerit conversus, qui peccavit, condonandum illi nihilominus esse. In hoc usu istud verbum saepissime in veteri Testamento reperitur, ut Ps. 22. Convertentur ad Deum universi fines. Covertimini filii hominum, Psal. 90. Esaiae 6. Ne forte convertatur, et sanem eum. Esaiae 16. Reliquiae convertentur. Sic et Esa. 21. Nolo mortem


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

hac lingua, augere significationes: quod in universalib. Regulis monui. Desiderium tuum erit ad virum, et ipse dominabitur tibi: Gen. 3. pro, ex eo pendebis, omnia quae cupies ab eo cogeris expetere et expectare. Sic et in sequenti cap. aliqui exponunt quod Deus dicat, Cainum nihilominus retenturum primogenituram, et fratrem ei fore subiectum, modo sit probus. Sane illae duae phrases prorsus eodem modo etiam in 4 repetuntur, sicut et in 3 sunt positae. At mihi videtur dici, quod perinde procaciter infestabit mulier virum, eique dominari volet, sicut peccatum innatum


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

capris. Exod 20. Non facies tibi sculptile, et ullam similitudinem. pro, aut ullam. Alioqui: Levit. 10. Vinum et siceram non bibes tu et filii, et non moriemini pro, alioqui moriemini: seu, ne moriamini. Attamen: Exod. 5. Neque stramen dabitur vobis, et summam laterum dabitis. pro, Attamen nihilominus. Autem: Gen. 38. Et ecce gemini in utero eius. pro, habebat autem gemellos in utero suo. Psal. 4. Et scitote quod segregavit sibi Dominus pium. pro, scitote autem, etc. Psal. 115. Et terram dedit filiis hominum. pro, terram autem, vel vero.


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Iob 11 Homo vacuus efficitur cordatus, et pullus onagri nascetur. pro, quamvis ut brutum, carensque intellectu initio nascatur: vel etiam, quamvis rusticus et sylvestris initio fuerit, tamen poterit tandem fieri sapiens et cordatus. 2. Sam. 9. Et Mephiboseth comedet super mensam meam. pro, nihilominus. Sicut: Iob 5. Homo ad molestiam natus est, et scintillae attollunt se ad volandum. pro, sicut scintillae. Iob 34. Auris probat sermones, et palatum gustat ad comedendum. Quod coniunctio: Genes. 9. Statuam pa ctum meum, et non excindetur terra. pro, quod non excindetur.


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

Salomonis coeperunt extrui, et longissimo tempore etiam sub bonis regibus perdurarunt, de quibus toties legitur in libris Regum, quod pii quidem fuerint, et quae recta sunt egerint, idololatriasque passim aboleverint, et verum cultum instauraverint, veruntamen excelsa non aboleverint. Fuerunt nihilominus quaedam excelsa etiam ante Salomonem. nam Salomon initio sui regni profectus est in illud excelsum, quod erat in Gabaon. 2. Paralip. 1. Psalmo septuagesimo octavo habetur, Aedificavit sicut excelsa sanctuarium suum. id est, ita sublime ac conspicuum fecit, sicut sacella sita in summis


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

via sequendi Dominum. Significat ergo hic idem quod seducere. Aliquando etiam in exilium eiicere, aut etiam in captivitatem abducere. Si fuerit expulsus tuus in extremo coeIi. Deut. 30. id est: Si abducti, captivi, aut exules de numero vestro fuerint usque ad fines terrae protracti aut abacti, nihilominus inde eos in patriam reducam. Sic et Nehemiae 1. Si fuerit expulsio vestra ad extremum caeli. pro, expulsi vestri aut captivi ex vobis tam procul venditi. EXPERGISCI, per metaphoram significat seria ac laudabilia negocia strenue aggredi, deserta priori negligentia, aut


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic accipitur Marci tertio: Accedebant ut attingerent eum, quicunque habebant flagella: id est, morbos. Sic etiam 5 eiusdem dicit, Saneris a flagello tuo. Sed nihilominus crebro et pro ipso cast gationis organo aut medio sumitur: metaphorice tamen translata, vel ad homines quibus nos castigat, vel etiam ad ipsas actiones castigandi, ut Iosuae 23. Gentes istae erunt vobis in flagellum in lateribus vestris: id est, instrumentum quo


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

fregit et distribuit, ideo mox etiam crucifixionem corporis sui, fractionem vocavit inquiens: Quod pro vobis frangitur. quia ea passio fuit, ac est, quaedam distributio ingentium bonorum. Inde quoque factum est, ut et administratio huius coenae, fractio panis in Sacris literis vocetur. Dubium nihilominus est Actorum 2. cum dicitur, Erant perseverantes in fractione panis: an de sacra communione, communi convictu, aut distributione eleemosynarum accipiatur. Tertio significat vendere frumentum, propterea quod venditio etiam distributionem quandam exprimat. Genes. quadragesimo


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius iste locus Tophet, et vallis filii Hinnon, sed vallis occisionis, etc. Ob memoriam igitur tam abominandae idololatriae, et postea factae prophanationis, Christus voluit hoc nomen ad ipsum infernum transferre. Verisimile nihilominus est, hanc vocem iam olim pro inferno usurpatam sicut Tophet dudum infernum significavit, ut mox audiemus. Significat alioqui, si vocis etymologiam exponas, idem quod vallis Ennon: quod proculdubio olim nomen proprium fuit viri, qui eam antiquitus possedit. Nam Iosuae 18 dicitur vallis


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

risum ac lusum provocabimini, aut exhilarabimini. Denique, ad alicuius genua nasci, est, apud eum gigni et educari: Gen. 50. Tametsi ea potius videtur sententia esse, quod suorum nepotum nascentes parvos liberos in sua genua susceperit, et more nutriculae aut matris cum eis lusitaverit. Videri nihilominus possit singulari quadam ceremonia receptum fuisse, ut aliquando mulierculae super aliena genua parerent: sicut Rachel dicit ad Iacobum: Ingredere ad ancillam meam, et pariat super genua mea, ut et ego aedificer ex ea. forte voluerunt indicare, illam prolem perinde suam esse, ac si


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

qua fragilitas humana indicatur. Sic et in plurali numero Psal. 62. Vani filii hominum, Mendaces sunt filii hominum. Tale quid sonat illud, Quid est homo, quod memores eius, aut filius hominis, quod reputas eum? Sed de hac locutione supra in voce FILII dictum est. Adscribam nihilominus de hac phrasi locum insignem Buceri, in quo accuratius de ea disserit. Filium hominis Christus se schemate Scripturae admodum frequenter identidem appellat, et vere cum sese deiicit, suamque humilitatem praedicat. Est autem omnino id quod Paulus ait, In similitudine hominum factus:


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

ad vocem loquentis, praesertim autem proceriores, aut in sublimiori loco sedentes ad eos qui de inferiori loco loquuntur, vertunt aurem, aut eo aures et caput inclinant. Crebro igitur haec phrasis de Dei exauditione accipitur. in quo singularis eius benignitas declaratur, quod cum in altis sedeat, nihilominus humilia respiciat: Psal. 16 et 31. Inclina aurem tuam ad me. Ali quando vox AURIS omissa subintelligitur, Psalmo quadragesimo: Expectando expectavi Dominum, et inclinavit ad me: scilicet aurem. id est, audivit me, opitulatus est mihi. Inclinare iudicium, est


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

statim post mortem abivit. Fortassis autem non male respondent, qui in dicant, in Scriptura saepe Hodie significare tempus novi Testamenti, Notissimum quoque est, Heri omne proxime praeteritum, Cras et Postridie omne futurum, Hodie omne praesens, per catachresin quandam crebro significare: nihilominus, etiamsi quis vehementer urgeat intelligendum revera de illa eadem die, non efficiet, animam non descendere ad inferos. Potuit enim eadem die et descendisse ad inferos, et ascendisse in paradisum. Potest enim illud Mecum, de divinitate Christi intelligi. nam filium hominis secundum


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

Paralip. 21. pro infirmitas incurabilis. Paulus Rom. octavo dicit, etiam legem fuisse infirmam aut imbecillam per carnem: id est non potuisse nos iustificare ac salvare quia corrupta nostra caro ei obedire nequit. INGREDI, expositum est supra in vocibus Egredi et Exire: sed nihilominus hic aliquot eius obscuriores phrases exponemus. Ingredi igitur ad mulierem, notat rem veneream. Gen. 16. Et ingressus est ad Hagar. et 30, Ingressus est ad eam Iacob. Ingredi partem civitatis, est civem alicuius loci esse. ut Genes. 34, Locutus est cum omnibus


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Irae crebro coniungitur vox Furor, vel ordine posito alio postalind, tanquam propemodum synonyma posita. ut Psal. 2: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Et Psalm. 6. Domine, ne in ira tua arguas me, nec in furore tuo corripias me. Significat nihilominus aliquid longe plus furor, quam ira. nam haec etiam de moderata commotione dici potest: Furor autem non nisi de extrema commotione. Sicut et 2 Psalmus atrocius verbum perturbandi, aut proturbandi tribuit, quam irae. Sic et Poeta inquit, — Ira brevis furor est.


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

per Iehovam exercituum: praedicit Deus futurum ut etiam Aegypti verum Deum colant. Iurare in malum, Psalmo decimoquinto: Qui iurat in marum, et non mutat. id est, qui iurat aliquid sibi damnosum, et nihilominus servat fidem, sicut paulo ante ex Levit. 5 audivimus. Aliqui malunt vertere, Qui iurat socio aut proximo: quia ea sententia est magis perspicua. Verum Hebraea vox magis malum sonat, Iuramentum esse inter aliquos: pro, foedus, aut pactionem iuramento confirmatam. Gen. 26. Sit nunc


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae vestrae, ut in omnibus socupletemini. et Iac. 1, Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientib. pacem. Rom. 6. An nescitis, quod cui accommodatis vos ipsos servos ad obediendum, eius servi estis, cui obeditis? sive peccati ad mortem, sive obedientiae ad iustitiam. Multa nihilominus horum de ipsa obedientia, seu de opere iustitiae exponi queunt. ¶ Crebro solent plures iustitiae conferri in Sacris literis: quare illas breviter complectemur. Celebrantur igitur in Sacris iustitiae multiplices, et varie sibi invicem opponuntur: una Mosaica, alia Christiana: una


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

iustum. Iam quamvis abunde sufficiens sit veteris Testamenti praeiudicium ad hunc sensum comprobandum, transeamus tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii reclament, eamque condemnent. Aliqui exponunt, probe sibi cavit aut prospexit Christus ac vera religio contra impios. Matth. 12. Ex verbis tuis (inquit Dominus)


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

summo incipit, tum et maior ampliorque ibi est, ut ibi tanto magis coagmentatione angulari indigeant. Hic igitur lapis ab aedificantibus, id est, doctoribus reiectus, damnato aut obscurato eius vero officio, nihilominus fit ac manet lapis summus ac angularis, reiecta ac damnata prava male aedificantium structura: id est, ordinariorum doctorum ac sacerdotum prava doctrino. Dan. 9, celebratur lapis de monte sine manibus abscissus, qui contriverit totam illam statuam, et factus sit in montem magnum.


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

aut observationibus videtur porro vox haec ad reliquam religionem ac doctrinam esse traducta: tametsi admodum crebro Scriptura inculcans mandatorum Dei sollicitam observationem, utitur verbo Samar custodire, observare: sicut et Christus ipse inquit, Si quis sermones meos custodierit. Confunduntur nihilominus communi [?: us- ] aut abusu crebro istae diversae voces: ac idem saepe valet Lex quod Testimonium, Mandatum, Praeceptum, Statutum, Iustificatio, Verbum, Doctrina, Eloquia aut Eloquium: sicut videmus Psal. 119 promiscue istis omnibus vocibus uti, aut etiam


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 284 | Paragraph | SubSect | Section]

ac condemnet: ideo iam per aliam doctrinam, nempe per Evangelium ac novum testamentum, veram salutaremque iustitiam mundo patefieri et offeri. Ne tamen quis offendatur et dicat, plane novare, veteribus inauditam, atque ideo falsam iustitiam a Paulo praedicari: ideo dicit hanc ipsam iustitiam nihilominus sua perspicua testimonia habere ex lege et Prophetis: sicut et Christus affirmat, Mosem de se testatum esse. Gloriationem esse exclusam non per legem operem, sed per legem fidei, dicit Apostolus Romanorum tertio: ubi credo vocem legis generaliter pro doctrina acceptam esse: ut supra


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

menti hominum inscripta, valde opportunum fuisset Paulo, ea hic clare proponere, illustrare et amplificare, ad exaggerandam gentilium ingratitudinem, ac impietatem, eosque redarguendos et pudefaciendos: quod cum tam ἐμφυτον innatam haberent Dei noticia nihilominus eum non curarent, aut [?: co-erent ] : sed ille ignarus principlorum, id non facit. Totus vero hic Pauli locus de noticia Dei, est magis intelligem [?:-us ] de potentia quam de actu, seu magis de ipsa rei sciendae perspicuitate, aut obvia evidentia, quam de


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum quidem ita de se manifeste testari, dando pluvias, vices temporum ac fructus, et variis ac quotidianis beneficiis cor nostrum re [?:-lendo ] , ita etiam nos totos in eo vivere, esse ac moveri: ita denique eum nobis prope esse, ut illum ferme manibus palpare possimus: sed nihilominus ipsum et illis eruditissimis Atheniensib. et toti humano generi [?: ma-ere ] ignotum Deum, totumque mundum usque ad illud tempus errasse idola sectando. Sic igitur omnino (si quis locum diligenter expendat) et hic Paulus loquitur. dicit enim, Deum quidem semet nobis


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

totumque mundum usque ad illud tempus errasse idola sectando. Sic igitur omnino (si quis locum diligenter expendat) et hic Paulus loquitur. dicit enim, Deum quidem semet nobis revelasse, et posse [?:-um ] ex operibus suis, ut praestantem quendam artificem perspiciac cognosci: verum nihilominus cor nostrum per se manere non intelligens, ac etiam quotidie magis magisque obtenebrari, nosque per nostras ratiocinationes tandem in extremam vanitatem prolabi, nisi [?:-de ] et spiritu divinitus illustremur. Hebr. II. Per fidem (quae est opus et donum Dei singulare)


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 298 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem Satanae transformata: in renatis denique incipit renovari ad pristinam integritatem, ita tamen, ut ingens vis huius diabolici veneni nihilominus in vetero homine, seu quatenus homo instauratus aut sanatus nondum est, usque ad mortem remaneat, et cum renovato homine perpetuo luctetur: qua per mortem [?: aboli- ] denuo pii ad illam pristinam imaginem, integritatem [?: ] aut etiam multo praestantiorem


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 299 | Paragraph | SubSect | Section]

dispensantur: hoc est, distribuuntur. Quemadmodum etiam pastores in Ecclesia, et in familia oeconomi, res communes ad singulorum usus et utilitates distribuunt. hinc dispensatores vocati, dicente Apostolo: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Significat nihilominus Dispensare, et potestatem facere agendi quod secundum legem communem vetitum erat. qua significatione dictum est a Seneca: Nunc in petulantiam et audaciam erumpet male dispensata libertas. Qua eadem significatione dicitur Dispensatio esse quaedam iuris relaxatio. Sunt autem et


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 304 | Paragraph | SubSect | Section]

evangelizate ei grata et salutaria. qualia ibi mox de remissione peccatorum et liberatione sequunttur Eadem huius locutionis vis est, cum Ioab iubet Davidem loqui super cor servorum suorum, 2. Sam, 19. i. grata dicere, eos de strenua pugna collaudare, eisque gravas agere, et praemia polliceri. Nihilominus reperitur etiam in alio sensu haec eadem locutio. ut 1 Sam. 1, Anna loquebatur super cor suum. i. in corde suo orabat, et tantum labia motabat. Loqui mendacium. Psal. 5, Perdes loquentes mendacium: i. eos qui falsa loquitur, praesertim falsam doctrinam, quae crebro in


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 308 | Paragraph | SubSect | Section]

doctrina inquit, Ambulate dum lucem habetis. Hac ratione etiam Christus suos Apostolos et alios doctores lucem mundi vocat, Matth. 5. Sic et in praecedenti capite citatur ex Isa. 9, quod populus sedens in tenebris et umbra mortis, viderit lucem magnam, et ingens lux sit orta illis. Potest nihilominus et in hoc testimonio vox ista latius accipi, pro ingenti felicitate. In hoc sensu videtur poni Isaiae 5, Vae iis qui ponunt lucem in tenebras, et tenebras in lucem: id est, veram doctrinam damnant, et falsam praedicant ut veram. Lux et Veritas interdum coniunguntur in hac ipsa


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 317 | Paragraph | SubSect | Section]

saxa, impulsa ut ruant deorsum in aliquem: ut solet fieri, ubi sunt montes et valles. Insurgere contra aliquem in malum: id est, ut ei noceat. 2. Sam. 18. Psal. 15. Iuravit in malum, et non mutat: id est, in suum damnum: qui sancte promisit aliquid sibi difficile, aut noxium, et nihilominus pergit servare fidem: ut paulo ante, et in verbo MALEFACERE supra exposui. Alii dicunt, qui iurat socio. Sic et ponere malum adversus aliquem, Psal. 109. Loqui bonum aut malum, vel a bono ad malum, supra in verbo LOQUOR explicui. Quaerere malum, 1. Regum 20. Videte


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 332 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Ethnici. Sic igitur Paulus loquitur Roman. 1, Tradidit eos Deus in mentem reprobam, ut patrent quae non convenit. Sicut prius dixerat, Obtenebratum est non intelligens cor eorum. Quare quidam significanter hunc locum vertisse videtur, Tradidit eos Deus in mentem omnis iudicii expertem. Est nihilominus vox Reprobus significantior. indicat enim non tantum carentiam iudicii, sed etiam extremam perversitatem aut distorsionem, quodidem est ac si diceres: Passus est Deus Satanam eorum mentem ita prorsus depravare, ut etiam communes naturalesue regulas externae honestatis


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 334 | Paragraph | SubSect | Section]

dare, significat parce dare. Contrarium est, plenitudinem largiri. Mi usuram implere, per metaph. significat, eam quantitatem peccatorum explere, quam Deus praestituit, cum ad puniendum exurgere velit, ut iam ultra ferre non velit aut possit, quin mox et gravissime puniat. Mat. 23. Dicitur nihilominus Deus etiam alia per mensuras partiri, ut calamitates et poenas, quas Deus veluti demensum singulis partiri dicitur: ut Hierem. 13. Haec est sors tua, et pars mensurae tuae a me, dicit Dominus. Demosth. itidem de calamitatibus, singulis tib. inflictis, dicit


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 352 | Paragraph | SubSect | Section]

est mortuum propter peccatum, spiritus autem est vita propter iustitiam, Romanorum octavo id est, corpus nostrum debet quidem mori propter reliquias peccati in nobis existentis, sed renovatus [?: sp-- ] tu Dei homo vivet propter iustificationem, qua gratia est iustificatus: sed nihilominus etiam hoc ipsum mortuum ac resolutum corpus, denuo gloriose resuscitabitur et vivificabitur, ut ibidem mox additur: Vita haec pro vitali aut victuro ponitur. Assumptio Iudaeorum [?: ] vita ex mortuis, Romanorum undecimo. id est, perinde ingens quoddam bonum afferet toti


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 358 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi ponitur totum pro maiori parte. Septimo, aliquando videtur significare quasi ipsam ambitionem, gloriam, opes, potentiam, voluptates, et cupiditates mundi 1 Iohan 2. Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. nam si quis diligit mundum, non est dilectio patris in eo. Est vero hic nihilominus Hebraismus in [?: ] Diligo. accipitur enim cum quadam emphasi pro, prosus [?: ] dictum esse mundo, ac rebus mundanis, idque [?: ne-- ] Deo, ut solet plerunque ab hominibus factitari. [?: ] [?: ] significatione accipitur,


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc quoque inter alias recenset, quod nascatur immundus, inquiens: Quis potest facere mundum de immundo semine? Munda dicebantur quaedam animalia, quae licebat comedere. Contra, alia erant immunda, quae non licebat: de quibus praecipitur Levit. 11, et Deuteron. decimoquarto: fuit nihilominus hoc mundorum et immundorum animalium discrimen etiam ante diluvium, ut apparet Gen. 7. Mundus etiam, aut Immundus, dicitur in lege Mosaica, qui aliqua externa re immunda, ut eo tactu morticinii aut simili erat contaminatus, aut [?: ] contaminatus: ubi etiam variae


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 360 | Paragraph | SubSect | Section]

qui aliqua externa re immunda, ut eo tactu morticinii aut simili erat contaminatus, aut [?: ] contaminatus: ubi etiam variae occasiones talis immundationis aut contaminationis, et contra etiam rationes mundandi immundos per quaedam sacra ac ritus, saepius prolixeque exponuntur. Fuit nihilominus etiam [?: ] Moysen aliqua ratio mundandi et purificandi immundos: sicut Iacob inquit ad suam familiam Genesis trigesimo quinto: Tollite de medio vestri omnes deos alienos, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. [?: ] igitur externa, quae dicebantur


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 365 | Paragraph | SubSect | Section]

attinet prolixius nunc aut declarare, aut probare. Verum de illo celebri dicto Christi Lucae 7, iam olim Anno 1549 in tertia parte Libelli de Fide dixi: et 1548, in propria charta Magdeburgae edita explicui. Postea vero etiam alii hanc expositionem, ut manifeste verissimam, secuti sunt. Multi nihilominus malunt ad violentas Glossas huius dicti confugere. Sive autem ego, sive alius aliquis prior ita cum locum exposuit, omnino singulare Dei donum ad illustrationem veritatis datum fuit. vide locum in Libello de Fide, et in alio de Iustitia: reperies ibi plures rationes ac exempla, et omnia


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 367 | Paragraph | SubSect | Section]

quod [?: ibi ] ea vox significat. Caeterum de eo loco vide vocem PECUS, et PECUARIUS. NATURA vox nullam habet admodum specialem significationem in Sacris literis, quae ex aliarum linguarum cognitione iudicari intelligique non possit. Percurram tamen quaedam loca. nam nihilominus variat aliquo modo eius significatio, ut omnino admonitione quadam rudior Lector indigeat. Physis ϕύσις Graeca mox a crescendo, aut oriendo venit: sicut et Latinum Natura, a nascendo. in de fit, ut communiter loquendo naturam alicuius rei, eius


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 368 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod adiicio, propter liberam electionem Satanae et hominis, qui sponte a Deo, a veritate, iustitia et vita, suaque prima natura recesserunt. Neque enim fuerunt initio sic prorsus immutabiliter conditi. Huc igitur pertinet necessarium aeternum physicum, et quod vocant definitionis. Quae necessitas nihilominus Deo suam superioritatem non adimit, qui sistit aut retrahit solem, et impedit ignem ne urat: sed ut ab eo venit, ita quoque ex eiusdem arbitrio nutuque dependet: sed ratione communis cursus nobisque creaturis necessitas quaedam est ac dicitur. Consequentiae porro necessarium id dicitur,


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

anima, seu impudentes non noverunt saturari, et ipsi pastores non noverunt intelligere: id est, nequeunt prae avaricia expleri, neque possunt res divinas intelligere, utpote imperiti. Matth. 7, Si vos, cum mali sitis, nostis bona dona dare filiis: id est, non obstante innata malitia, potestis nihilominus benefacere vestris: quanto magis pater vester, cum sit bonus, benefaciet? etc. Nosse igitur hic, posse, aut certe solere significat. Sic Germanice kennen notat utrumque, et nosse et posse. Novisse dicitur Mosen Deus de nomine, Exodi trigesimotertio. et de facie ad


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 387 | Paragraph | SubSect | Section]

improbo autem Irenaei interpretationem, qui numerum illum 666, per literas Graecas (quibus primum Apocalypsis scripta est) supputatum repererit esse Λατεῖνος, Latinus. Utuntur enim Graeci suis literis pro numeris, sicut et Hebraei ac Illyrici. Potest nihilominus et illa esse vera loci expositio, quod numerus ibi durationem significat. Sicut ergo omnes circumstantiae videntur congruere, quod illa imago bestiae a dracone sanatae, eiusque nomen sit ipsum INTERIM: ita et hoc congruere videtur, quod ei numerum tribuit 666, idque numerum hominis, id


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 402 | Paragraph | SubSect | Section]

OLEUM, varias habet proprietates et usus. Inde est quod etiam varias phrases suppeditat. Coniunctae autem res aut locutiones sunt Olei et Unctionis. De posteriore aliquid infra suo loco dicetur, quod etiam ad vocis Olei explicationem proderit. Nunc nihilominus de oleo, eiusque loquutionib. agemus, quando quidem hic huius vocis ordo est. Oleo solebant olim inungi per totum corpus, praesertim autem caput perfundi. Eius eam vim dicit esse Plinius, ut cor roboret, leniat, et etiam tepefaciat. unde etiam sequitur exhilaratio. Psal.


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, quocunque vini genere. Secundum omnem immundiciam eius. pro, quacunque immundicia erit pollutus, In omni hoc, aut In toto hoc: pro in omnibus hisce, vel hactenus. Iob primo et 2. In omni hoc non peccavit Iob. Sic Psalm. 78, In omni hoc peccaverunt adhuc. pro, super haec omnia, nihilominus. Nehemiae 12, In omni, hoc non eram in Hierusalem. pro, cum omnia haec ago, rentur. Sic Isaiae 9, In omni hoc non est aversus furor eius. pro, licet populum suum Deus tot poenis afflixit,


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 408 | Paragraph | SubSect | Section]

per fidem. ubi clare videmus, Paulum excludere ex iustificatione Opera legis, non tantum ante suam conversionem facta, sed et post renovationem. Idem prorsus sensus et ratio haberi potest etiam ex Epistola ad Galat. quibus post conversionem et acceptum Spiritum sanctum tribuit opera legis: eaque nihilominus non vult Christo tanquam simul iustificantia addi, sed prorsus ex iustificatione excludit et exterminat. Occasio autem phrasis manifeste inde sumpta est, quod (ut dixi) operaria iustitia a lege praescribitur et exigitur: non gratis per fidem offertur, donatur, aut imputatur. Haec


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 423 | Paragraph | SubSect | Section]

horti reliqua terra cultiores sunt. Sic et postea Gen. 13 dicitur vallis Sodomae fuisse amoena et irrigua, sicut hortus Dei, aut paradisus Dei. Eodem vocabulo hortum Dei verterunt etiam Ezech. 28, et 31. Usus est hoc vocabulo Paradisi etiam liber qui vocatur Ecclesiasticus. Reperitur nihilominus haec vox etiam in Hebraeo textu. nam Eccles. cap. 2 inquit: Feci mihi hortos et paradisos, et plantavi in eis arbores omnigeni fructus. Ubi simul indicatur, paradisum esse locum consitum amoenissimis herbis, et arboribus fructiferis. Porro in Novo testamento translata est


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

de hac re etiam [?: Osiande- ] Vulgari versione. Verum tum in loco Iohannis recte verteris Propter, quod non rarius causam [?: effici- ] quam finalem indicat, sicut apud Virgilium Dido inquit: Te propter gentes Libyae, Nomadumque tyranni Odere. —Sensus ergo nihilominus esset, Deum esse causam efficientem vitae humanitatis Christi: et illam porro, quatenus pro nobis passa est, nostrae spiritualis vitae. Sic Rom. 3. Iustitia Dei exhibetur propter remissionem peccatorum: id est, in hunc usum, finem aut effectum nobis iustitia aut meritum Christi


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraea praepositio מקץ Mikez a fine: quae cum etiam magis videatur excludere praecedens tempus, quâm vel Graeca μετὰ, vel Latina Post, ut quae dicat post finem tot dierum, ipsumque etiam finem excludere videatur: nihilominus non non raro includit illud, multo ergo magis Latina et Graeca. Clarum ac perspicuum exemplum huius significati istarum particularum est, quod Evangelistae promisciutuntur, In tribus diebus, aut tertia die resurgam. Locus Matthaei vigesimoseptimo est inprimis notam dignus, ubi dicunt


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 484 | Paragraph | SubSect | Section]

in gentili vita. Rom 4. Ut esset pater omnium credentium per praeputium. id est, qui alioqui sunt in gentili vita. Sic Rom. 2, Praeputium iudicabit te per literam et circumcisionem transgressorem legis. id est, qui in litera et circumcisione existens, seu habens haec, vel licet haec habeas, nihilominus legem transgrederis. PRAESENS, id quod vel coram alicui, vel etiam hoc tempore existit, seu quod praesens tempore aut loco est. Praesentia, 1 Cor. 3, omnia huius vitae mala aut bona, sicut Futura alterius significat. Sic et 2 Cor. 4 vertit Vulgata, Quod in praesenti est


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

ostenderet exigendo, et nos ea dando fateremur, omnia bona ac fructus, nosque ipsos esse proprios, et quasi mancipia Dei, omniaque nos de manu ac benedictione eius accepisse: Exod. 13, et 22, iuxta legem ibi latam, et Lucae 2 repetitam: Omnis masculus primogenitus sanctus erit Domino. Fuit nihilominus etiam inde ab initio mos, primogenita Deo offerendi, sicuti Abel de primogenitis ovium sacrificium offert, Gen. 4. Alterum ius obligatio primogenitorum fuit in caede Aegyptiorum primogenitorum expressum, ut nempe mactatis Deo primogenitis ostenderetur, omnia illi esse rea mortis,


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

Venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam. id est, Diabolus cum suorum homicidarum aut persecutorum satellitio nunc appropinquat, me capturus et iugulaturus: verum cum proprie ac ratione meae personae non sim peccator vel iniustus, nihil habet in me carnifex ille, iuris: sed quod me nihilominus capiet ac interficiet, illud fiet ex mea voluntaria receptione reatus seu imputati peccati aut iniustitiae et obedientia erga patrem, qui me fecit peccatorem: quod manifeste ostendo hac mea occursione contra istam turbam, et [?: Satanam ] meum carnificem. Parvus in


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo) plusquam propheta: quia praesentem agnum Dei coram digito monstravit, cum prophetae tantum futuris temporib. eum venturum aliquanto obscurius praedixerint. Ad Titum primo vocatur Epimenides propheta Cretensium: credo ea significatione, ac si nominatus esset illorum magister. Scribit nihilominus Laertius Diogenes, eum a Cretensib. ut deum cultum, ob futurarum rerum praescientiam: quin et quasdam eius prophetias aut futurarum rerum praedictiones recenset. Cicero quoque lib. 1. de Divinatione, inter illos eum numerat qui per furorem sunt futura vaticinati: alioqui etiam communi


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

noster proximus? ostendit parabola saucii et Samaritani, omnem hominem ope nostra indigentem (praesertim in extrema necessitate: et ubi non sunt aliiqui melius possint, velint ac debeant ei succurrere) esse nobis proximum, ita ut, si possimus, etiam cum gravi nostro incommodo ei succuramus. Ubi nihilominus manet illud discrimen, ut si Samaritanus iuxta illis saucium reperisset patrem, filium, aut uxorem sui perinde male affectam, nec posset, utrique succurrere, magis sit ei proximus suus pater aut filius, quam ille alter, magisque ei quam alteri succurrere teneatur. Porro voce Proximi


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

suis, sed tantum pro carne sua. Ponitur pro [?:-N ] . Iob. 30. Saepe simpliciter in choat orationem, non reddendo rationem: ut Genesis 21, Quoniam septem istas agnas accipies de manu mea. Psalm. 113, Quia non movebor in aeternum: In memoria aeterna erit iustus. Tamen vel Nihilominus: Psalmo 118, Omnes gentes circumdederunt me, in nomine Domini tamen perdam eas: vel certe, profecto. Cum temporis, vel potius conditionale: Et invenies, cum quaeres eum ex toto corde. Pronomen relativum Qui: Proverbiorum undecimo: Male affligitur,


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

ac prorsus perit. [?: Qu- ] hac similitudine plena ruina populi Iudaici adumbratur: quae etiam postea per Titum ei accidit, Contra: imperfecta ruina, sed tantum gravis castigatio divinitis per somnum depingitur Nabuchodonosori, per excisionem ramorum pulcherrimae arboris, conservate nihilominus trunco ac radicibus. Significatum enim id est, quod post illam gravem castigationem iterum revirescet ac reflorescet, sicut arbor cuius solummodo rami circumcisi sunt. Danielis 4. RADO. Radere solebant Israelitae vel caput, barbam, vel etiam omnes pilos totius corporis ob


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 536 | Paragraph | SubSect | Section]

idem ostendi. Sic dicit Paulus 2 ad Tim. 4. quod Alexander aerarius sibi ἐδείξατο ostenderit multa mala. Et Germani, Veil guts erzeigen, oder beweisen. REVERTOR verbum, eiusque Hebraismi aliquo modo sunt expositi in verbo REDEO: nihilominus et hic aliquos adiiciam. Reverti, et aliquid agere: pro, rursus id facere, valde crebra phrasis est. ut Genesis 26, Reversus est, et fodit puteos: pro, iterum fodit. Ea autem suprâ in verbo REDEO, et in Regula Universali, Quod verba verbis adverbiorum vice, aut ad eorum instar


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Sabbatum requisita. Levitici enim 23 praescribit sacrificia in illis solennibus festis aut Sabbatis offerenda. et addit: Praeter Sabbata Domini, praeter dona vestra, praeter vota vestra, et praeter cuncta voluntaria vestra. ubi indicat, in solennibus festis, ad illorum propria sacrificia, nihilominus non esse omittenda alia coincidentia sacra, vel septimae diei, vel alia quaecunque. Septimo, est etiam aliquod sabbatum terrae. nam Levit. 25 iubet Deus Israelitas, tantum sex annis colere terram, et septimo eam ociosam incultamque relinquere, quo ea etiam suum sabbatum et suam


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis qui salvamur potentia Dei est, Ibidem, Visum est Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes, 1. Cor. 3, Cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sed tanquam perignem: hoc est, qui fundamentum iustificationis, scil. Iesum Christu tenuerit: et nihilominus stipulas, humanas opiniones superstruxerit, is in die ignis, hoc est tentationis, seu in agone, detrimentum patietur: hoc est, a conscientia sua affligetur: et tamen, quia fundamentum retinet Iesum Christum. per illos angores animi reducetur ad salutem, ut abiectis omnibus stipulis,


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

lucrum de unguento Mariae, voluisse illud quasi fugitivum (ut ille loquitur) argentum recipere. Nam 300 denarii faciunt circiter octuaginta argenteos, siclos, stateras, aut tetradrachmos. Iam igitur ut de illis insumpsisset Iudas maiorem partem in usus Domini et Apostolorum, nempe circiter 50: nihilominus ad 30 argenteos potuisset furari, ut non metueret ne Dominus rei pecuniariae negligens, illos minutatim factos sumptus exacte subducere, et furtum deprehendere quivisset. Quare omnino videtur summam furti male collocati unguenti in proditione Domini recepisse: ut non sine causa


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 612 | Paragraph | SubSect | Section]

sus 2 inquit: Nam ex eo quod passus est tentatus [?: p- ] iis qui tentantur succurrere. ubi tentatio non [?: tan- ] illas diaboli tentationes, aut ad malum sollicitationes significat: sed etiam omnis generis afflictiones, quaestiam tentationes interdum vocantur. Accipitur nihilominus locutio Tentare Deum aliquando etiam in [?: ] liorem, aut saltem tolerabilem partem: ut Gedeon [?: ] dicum sexto, non sine petitione veniae tamen, [?: di- ] secundo tentaturum, ut cognoscat ex Dei miraculo [?:-ris ] , an velit per


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

expresse additoque numero nominat, ac inter sese confert: Ezech. 31. 2. Corinth. 3. Gal. 3. 4. et Hebr. 7. 8. 9. 10. Verum diligenter attendenti Scripturas aliquomodo, tria comparebunt: nempe Abrahami, aut etiam Adami, Moysis, et Meschiae. Quorum tamen primum et ultimum idem sunt, ut nihilominus res tota in [?: s- ] duo testamenta reducatur. ¶ Primum foedus aut testamentum est potissimum sancitum, aut saltem illustratum (nam etiam antea cum Adamo sancitum fuerat) cum Abrahamo in hac promissione: Ero Deus tuus, et seminis tui: Ero scutum et merces tua copiosa


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

foedus aut testamentum potest dici Testamentum promissionis. ¶ Secundum foedus fuit per Moysen in eductione ex Aegypto cum populo Israelitico ad montem Synai initum ac sancitum: Exod. 24. cui fuit adiuncta promissio terrae Cananeae, et aliorum temporariorum bonorum: sed tamen ita, ut sub illis nihilominus ratione Abrahamici foederis, spiritualia bona [?: ] aliquo modo comprehenderentur, aut subindiceretur: id potest dici foedus legis. ¶ Tertium foedus aut testamentum est, quod Deus per Christum [?: ] nobiscum in Baptismo et Sacra coena init et instaurae quod


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

hic se revera vel maxime obliget, ac ad eum maxima gloria hinc proveniat. Huc illa quoque causa referri queat, quod cum filii et haeredes Dei, ac cohaeredes Christi fieri dicamur, et Deus noster pater caelestis nominetur: magis huic contractui nomen Testamenti quam Foederis congruere videatur. Vox nihilominus Testamenti magis Sacramento coenae, quam Baptismati congruere videtur: quia id instituitur iamiam imminente morte testatoris, quia sanguine eius confirmatur, et denique quia fit in mortem testatoris. tametsi rectissime Paulus dicat: Quotquot baptizati sumus in Christum, in mortem eius


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 620 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ac denique iuramentum patris. Testamenti proprietates. I. Sunt quidem duae partes. altera est persona quae Testamentum facit, ac bona legat: altera, cui, aut quibus: sed plerunque et ante bene inter se coniunctae, ut pater cum liberis. At nos antea male coniuncti fuimus, nisi quod nihilominus Deus pro sua ingenti misericordia, etiam cum inimici essemus, filium suum pro nobis tradidit. II. Non adest mediator, illas concilians, quandoquidem alio qui bene coniunctae sunt: at hic adest, ut in foedere: sic ut in tertia eius proprietate dictum est.


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 625 | Paragraph | SubSect | Section]

furor eius: posset quidem verti, ut nonnulli explicant pro, Et tamen necdum est aversus furor eius: sed tamen clarius fuerit si dicas, cumque tot calamitatibus populum suum Deus afflixerit, nondum tamen desiit eum punire. Nehem. 9, Et cum toto hoc percutimus fidelitatem. id est, Et tamen, vel nihilominus. Totus ipse: pro, quantus quantos est. Cant. 5. Totus ipse desideria: pro, quantus quantos est, vel undequaque ac modis omnibus est desiderandus ac expetendus, seu nihil prorsus est in eo reprehensibile, Deut. 18, Et venerit in toto desiderio animae suae: id est, maximo


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

dictum est plenius. VANUS, proprie etiam Latinis idem significat quoddam Vacuus. Quae autem vacua sunt iis bonis rebus quae inesse debebant, ea quasi inutilia, falsa et mendacia sunt. Huius nominis Hebraismi sunt magna ex parte expositi in verbo Evacuo, et Inanis. Dicam nihilominus et hic quaedam. Primum Vanus per metaphoram dicitur homo stultus, et mente carens. Proverb. 12. Qui colit terram suam, saturatur pane: qui autem sectatur vanos, caret corde, aut vecors est. id est, homines stultos, mali sibi suisque de rebus necessariis prospicientes. Iob


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 636 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: ] nabitur puer meus. ubi Dicere verbum, nihil aliud est [?: q- ] efficax praecipere Christi erga morbum pueri, et [?: re- ] naturam, aut etiam angelum aliquem, quem eo ablegavit: sicut Centurio eius imperium cum suo ministro servos mittente comparat. Illa nihilominus (ut et meam sententiam exponam) mihi omnium aptissima etymologia vocis logos, Verbum, videtur esse: quod [?: ] Chaldaea versio saepissime habeat pro nomine propria Dei יהוה Iehova Meimar מימר


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.