Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mentis

Your search found 1001 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 128-183:


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

conferentes et a uera sapientia aberrantes in tenebris erroris disperiere. Iter enim, quod ad beatitudinem tenderet, sibi ipsimet constituere conati sunt, et monstratum ab ipso beatitudinis autore et largitore Deo non peruiderunt. Ideoque mentis hallucinatione elusi nequiuerunt eo peruenire, quo uolebant. Hi uero, quibus curę fuit diuinis potius quam humanis niti doctrinis et philosophiam non terrenam, sed quę de cęlo lapsa est, sequi atque amplecti, in cęlum, unde illa


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_279 | Paragraph | SubSect | Section]

habeantur. His arę templaque dicata sunt, horum ubique imagines errectę, horum acta dictaque ab omnibus per orbem prędicantur, ab omnibus extolluntur, horum ossa in terra honorantur, in cęlo animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo,


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_296 | Paragraph | SubSect | Section]

erga inopes beneficia ei se apparuisse diceret et mysteria ueritatis reseraret, credentem baptizari iussit, ut, qui charitate iuuerat miseros, fide inter uere felices recipi idoneus foret. Igitur, cum hęc ita sint, quis mentis compos non iam excussa tenacis auaritię compede ad liberalitatem gradum feret et de iis saltem aliquid, quę suę supersunt necessitati, aliorum indulgebit inopię? Zacheus, publicanorum princeps et ipse diues, eodem


131. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

affectu hospites suos ab iniuria nefandissimorum hominum erripere nixus est, ut duas uirgines filias pro illis stuprandas offerret. Sed perturbatus flagitium flagitio uoluit commutare. Nos in illo fidem hospitii imitemur, non mentis turbationem, ne, dum hospes pręter modum defenditur, offendatur Deus. Denique angeli, ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque


132. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

inuentus est efflasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.


133. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam nec regis motus est. Id neque improuide neque inconsulte factum facile uel uno argumento probari potest, quod magis deinde miraculis claruit quam tunc pontificatu et tandem in numero sanctorum est habitus. Quis adeo mentis impos est, ut proposita sibi optione non mallet eius priuati habere conuersationem quam aliorum in dignitate constitutorum honorem, in cęllula latentis consolationem quam in cathedris sedentium potentiam, opes,


134. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex potest a somnolentis nunquam. Vos igitur, siue uirgines, siue uiduę, quęcunque estis, quibus castitatis et sanctimonię amor inest quęque integritatem mentis ac corporis obseruare proponitis, iam suscipite tale uigilandi studium, si talem a Deo consequi exoptatis mercedem. Pręparate lampades uestras, ut, cum Sponsi aduentum media nocte repente irruens


135. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_370 | Paragraph | Section]

perseueranter ueniam posceremus quam ille alienis! Septies in die laudem Domino dicens, ipse sanctus propheta Dauid septem canonicarum horarum, quas nunc seruat Ecclesia, orandi documentum reliquit. Quali autem quantoue mentis affectu orauerit, testatur dicens: Deprecatus sum faciem tuam ex toto corde meo. *add. Et item: Clamaui in toto corde meo: *add. exaudi me, Domine! In corde ad Dominum


136. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_378 | Paragraph | Section]

in ascensu meritorum altitudinem. Philiberti quoque, abbatis apud Rothomagum, Galliarum urbem, in ecclesia deprecantis oculi uelut duo sydera fulgere uisi sunt, ut ex hoc cognoscas humiliter intenteque deprecantium mentis oculos Spiritus Sancti fulgore illuminari, ne unquam obdormiant in morte, nequando dicat inimicus eorum: Pręualui aduersus eos. Nunc, ut alter etiam sexus sua habeat exempla,


137. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

seruientem, et eodem in templo uidisse Iesum, uiso credidisse, creditum prophetando prędicasse. Tot illi simul attulit bona nec sola uiduitatis castitas nec solum corporis ieiunium, sed utrique accedens etiam assidua deuotę mentis obsecratio. Veruntamen, ne continenter orando defatigatus quandoque concidat animi uigor et cogitationibus diffluat atque dilabatur, recte maiores nostri horas diuiserunt, alias orationi, alias actioni, alias uero


138. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

custodisse. Plerique elata corpora oratione ad uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit. Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit. Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur, paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et cum spiculatoris gladius ceruici suę immineret, necis proprię oblitus pro


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_387 | Paragraph | SubSect | Section]

ab elephantię morbo liberauit, credentem baptizauit, corpus uitio, animum erroribus expians atque emundans. Paulus, uas Spiritu Sanctu plenum, Elymam magum fideles ludificantem cęcitate damnauit ad tempus, ut, quandiu mentis oculos non haberet, nec corporis habere posset; claudum a natiuitate sanauit; spiritum phitonicum a muliere expulit; Euticum uitę, Publii patrem sanitati restituit. Sudaria et semicinctia a corpore eius ad ęgrotos


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_401 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam molestię intulit tacita suggestione quam intulerat manifesta infestatione. Intimo nanque medullarum titillatu cogitationem ei libidinis excitauit. Atque ille intermissa precatione repente exurgens uiolentum mentis motum dura corporis flagellatione repressit uenarumque calescentium pruritum semet in gelida niue nudum prosternens extinxit. Hoc enim est genus illud, quod non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_402 | Paragraph | SubSect | Section]

Satis hęc de oratione. Nunc res ipsa poscere uidetur, ut gradum faciamus ad contemplationem. Prius enim orandum, deinde contemplandum, ut, cum gratiam impetrauerimus, tunc demum in cubiculum introducamur regis, iam tacito mentis obtutu consyderaturi maiestatem glorię illius, cuius potentia nihil potentius, sapientia nihil sapientius, bonitate nihil melius. ęternitate nihil prius, nihil posterius neque esse neque excogitari potest.


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_403 | Paragraph | SubSect | Section]

iis, qui sub Lege erant, ad eos, qui sub Euangelio fuerunt, nostra festinaret oratio. De Simone Petro in Actis Apostolorum traditum legimus, quod, cum in coenaculum circa horam sextam oratum ascendisset, cecidit super eum mentis excessus. Et uidit cęlum apertum et inde uas quatuor initiis submitti, immundis animalibus plenum, sed quę a Deo mundata dicerentur. Ex quo significatum est gentiles quoque, qui plane immundi errorum inquinatione


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_407 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis tormenta uel ad quę sese mens errigens carnis quoque pondus secum trahere uidebatur, dum supinum stare et humum non contingere cogit. Nec in Bernardo, Clareuallensi abbate, non satis clarum signum mentis in cęlo uersantis fuit, quod, cum aliquando equum ascendens fratres Cartusienses inuisere perrexisset et prępositus eorum ephippio nimis decoro illum usum arguisset, quęrere a comitibus coepit, quale equi sui


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

mollitiem eremi asperitate fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum sarcina carnis deposita extolli meruit, dum oraret. Quam male cum illa actum erat cum deliciis difflueret, tam deinde bene, cum resipiscere coepit et in sensu cogitare


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_417 | Paragraph | SubSect | Section]

pręcoces uel serotini, id est, non suo tempore apparent, sępe decidui sunt et prius corrumpuntur quam ad maturitatem peruenerint, ita religiosę actiones, ordine seruato, iuuant: confuso, tedium sui faciunt et plerunque mentis affectum languere cogunt. Ei curę nocturnum tempus Syluia, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror, dedicauerat. Quam quidem eloquentissimam fuisse aiunt et, cum in eremo Thebaidis uitam duceret, fama sanctitatis


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_423 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique, qui prius in gratiam Iudeorum uinciebat Christianos, idem deinde pro Christianis confundebat Iudeos, qui Damasci erant. Qui cum, quod responderent, non habuissent, in necem illius coniurarunt. Sed qui iam apertis mentis oculis Christum aspiciebat, nullis minis, ne illum prędicaret, coerceri poterat atque in ipsum, qui uita est, credens mortem non pertimescebat. Contendit cum illis et Syluester pontifex, sed ita felici successu, ut


147. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_444 | Paragraph | SubSect | Section]

interpretatur donum gratię Domini. Hoc donum tibi manum imponet conferens uirtutem, ut in spe confirmeris et uisum recipias, quem peccando perdidisti; non uisum carnis neque oculorum, sed quo Deus uidetur, mentis et intellectus, ut demum cum ipso Paulo gloriari queas dicens: Gratia Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, sed gratia eius in me manet semper.


148. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

predę cupiditate Maxentii, abbatis Pictauiensis, monasterium inuaserunt. Et cum unus abbatem sacrilegio, ut poterat, renitentem ferire uellet, manum cum gladio sublatam demittere nequiuit, reliqui nescio qua stupiditate mentis correpti immobiles constitere. At Maxentius immanitatis uiolentięque eorum oblitus poenam miserari coepit et precatione liberos ab ęgritudine reddidit. Qui deinceps inferre illi iniuriam et timuerunt castigati et


149. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

impetrauit. Othiliam uirginem pater occidere in animo habebat, solo corporis uitio offensus, quia cęca nata fuerat. Mater autem periculo subtractam monasterio tradidit. Hinc ipsa uirtutibus proficiens defectumque oculorum mentis perspicacitate supplens pro eo patre, quem sibi tam indigne capitali odio infensum nouerat, feruenter orando effecit, ut et uiuens poenitentiam delicti ageret et defunctus purgatorii poenas cum paradisi deliciis


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

non potuisset, uiribus aggreditur. Cultellum ori admouet, strictosque dentium dirimere ordines molitur, uiam facturus cibo intra fauces respuentis indendo. At multo secus quam cogitarat euenit. Repente enim quadam lymphatę mentis insania correptus, cuspide in se uersa, ipse sibi iugulum ferit et ad pedes eius, quem inuaserat, exanimis corruit. Sic tutatus est Dominus pii doctoris disertum guttur, ut hic, qui illud per uim


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

Et alibi scriptum est: Non litiges cum homine linguato, et non strues in ignem illius ligna . Profecto, qui pungentes altercationum aculeos non cauerit, pręceps agatur necesse est in perpetuam inquietudinem mentis pariter et corporis. Et hoc quoque Salomonis sententia astruemus: Vir sapiens, inquit, si cum stulto contenderit, siue irascatur siue irrideat, non inueniet requiem . Modis omnibus igitur enitamur, ut a


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

At uero in pace omnia lęta, iocunda, suauia sunt. Siquid aduersi incidit, pax eleuat moerorem; si prosperi quid contingit, pace gaudium augetur. Hanc itaque eleganter definiuit Augustinus dicens: Pax est serenitas mentis, tranquillitas animi, simplicitas cordis, amoris uinculum, consortium charitatis. Nec poterit , inquit, ad hęreditatem Domini peruenire, qui testamentum pacis noluerit obseruare. Nec potest


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_531 | Paragraph | SubSect | Section]

humiliatione, mundi sapientibus pręferri ac supra cęlum inter angelos meruit collocari. In Thebaidis monasterio, quod Sancti Hieremię nuncupabatur, fuisse uirginem quondam memorię proditum est, quam omnes reliquę mentis impotem existimabant. Danieli autem abbati reuelatum, quod fatuum Dei sapientius esset hominibus; proinde ad eam uisendam illum perrexisse. At ipsam, cum se deprehensam uidisset, clam abiisse, schedula postibus


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_536 | Paragraph | SubSect | Section]

pati. Et impletum est illud Esaię uaticinium: Et addent mites in Domino lętitiam, et pauperes homines in sancto Israhel exultabunt. Multorum pręterea, qui hos secuti sunt, placidę mentis facilitatem etiam bestię cognouerunt, neque tactum illorum formidantes neque recusantes imperium. Clotario, Britannorum rege, uenationi indulgente aper a uenatoribus actus ad


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

tangi se ac contrectari ab eo passa, post acceptam benedictionem euolasse. Testata mihi uidetur naturam eius non gestu solum, quo se illi libere atque ultro obtulit, sed etiam pennis uarietateque colorum. In candore signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas. Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet. Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia,


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

non oscitatio somnolenta dissutis malis et hiantibus trahitur, nulli gemitus, nulla suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla uox absque sacerdotis uoce precem concludentis auditor, nisi forte hęc, quę per excessum mentis claustra oris effugerit quęque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, quę ignita mens in semetipsa non pręualet continere, per ineffabilem quendam


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_547 | Paragraph | SubSect | Section]

Obedientiam uolo, et non sacrificium. Profecto, qui obedire negligit, subiici dedignatur; et qui subiici dedignatur, superbit; et qui superbit, nunquam proficiet. Igitur ipsum quoque oris silentium semper mentis humilitate niti debet, ut obseruatori suo prodesse possit. Quin autem ipsam taciturnitatem perutilem esse ambigit, si pręter iam dicta sanctorum exempla etiam apostolicis propheticisque pręceptis ad eam colendam


159. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

Paulus, gentium apostolus, uiduas uirginesque ad perpetuam castitatis obseruationem suo hortatur exemplo dicens: Bonum est eis, si sic permanserint sicut et ego. Quod nequaquam dixisset, nisi se ab omni penitus mentis et corporis immunditia expertem alienumque cognouisset. Hic ille est, qui raptus usque ad tertium cęlum audiuit uerba arcana, quę non licet homini loqui, et nescit, in corpore an extra corpus raptus fuerit. Sic, qui


160. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

ęterna gaudia, pro morte uitam. Nec immerito a dracone deglutita fracto uentre exiuit incolumis, quę carne circumdata carnalis impudicicię ueneno infici non potuit, lasciuiam uincens pudore et in fragili corpore seruans mentis integritatem. Barbaram, Nicomedię ciuem, forma, genere, diuitiis floreque ętatis pręstantem, fidei tamen ardore talia contemnentem, cum multis eam petentibus nulli nubere uellet et se Christianam


161. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus innitamur, qualis utriusque finis sit, iugiter cogitemus. Sed dices: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę, et non quod uolo bonum, hoc ago, sed quod odi malum, illud facio. At castiga corpus tuum et in seruitutem redige, ut obedire discat spiritui. Deinde, quanto infirmior es, tanto solicitius pete a Domino auxilium.


162. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_587 | Paragraph | SubSect | Section]

At idem iam omnium inimicorum suorum uictoria potitus, cum describere regni populos iussisset, quorum numerus fuit uirorum fortium de Israhel octingenta milia, de Iuda quingenta milia, uidens se pręesse tantę multitudini, mentis elatione peccauit et continuo (ut discas non differendam esse poenitentiam): Peccaui — inquit — ualde in hoc facto. Sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem serui tai, quia stulte egi


163. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_605 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi communicaturus. Francisco, Minorum patri, plorandi assiduitas hebetauerat uisum. Et cum oculis parcere moneretur, respondebat haud esse tanti ipsos corporis sensus, ut eorum causa languescere debeat deuotę mentis uigor, qui certe suspiriis alitur et per lachrymas ad Deum sibi accessum parat. Diuus Hieronymus pręter cęteras poenitentię suę angustias, quas ad Eustochium scribens enumerat: Quotidie — inquit — lachrymę,


164. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

operatur . Idem monet ac dicit: Deponite uos secundum pristinam conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur secundum desyderia erroris. Renouamini autem spiritu mentis uestrę et induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. Idem ignauia torpentem excitans ait: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te


165. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_615 | Paragraph | SubSect | Section]

Tyro et Sydone factę fuissent uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Veruntamen Tyro et Sydoni remissius erit in Iudicio quam uobis. Hoc quoque mali habet peruersa mentis obstinatio, ut nec suis finibus contenta in dies ad deteriora prolabatur. Indę enim spiritus immundus exiens non inuenit requiem et dicit: Reuertar in domum meam, unde exiui . Et assumit septem alios spirtus


166. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

suscepissent, uiderunt posuisse uentum et turbinem procellarum uersum in tranquillitatem, ita nos, cum in pectoris nostri nauicula eundem pie susceperimus, malarum cogitationum uiolenti ęstus cessabunt et omnis turbatę mentis tempestas lenietur illico atque conquiescet. Quoniam (ut in Euangelio legimus) mari et uentis imperat, et obediunt ei. Idem aduersus improbissimi hostis assiduas pugnas uincendi


167. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

proferendo seipsum damnet. Aaron et Maria Moysen probro iactauerant ob uxorem eius, ut ait Scriptura, Aethiopissam. Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue


168. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibus cęsum fleuit. Hanc tantam in eo patientiam, tantam animi magnitudinem magis ego miror quam belligerandi pręstantiam, cum multo magnificentius sit seipsum quam hostes uincere. Seipsum autem uincit, qui perturbatę mentis libidinem rationi cedere cogit et iniuria lacessitus non excandescit. Eundem, cum de Hierusalem fugeret, filii Absalonis factionem timens, et Baurim usque uenisset, inde egressus Semei, Gerę filius, de cognatione


169. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: Theatrum - inquit - facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus. Elizabeth, Pannonum regis


170. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

sed qui mundo corde sunt, Deum uidebunt. Sansoni fortitudinem non minuit cęcitas multoque plures hostium occidit errutis oculis quam ante integris occiderat. Tu quoque, quem corporis uisus destituit, mentis fortitudinem excita, bono animo esto; iam securior irruentes in te uitiorum cuneos excipies clausis obturatisque fenestris, per quas mors ingredi ad animam solet. Tobię, uiro tum in Deum pietate, tum solicitudine in


171. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

nos propter iniquitates nostras, et ipse saluabit nos propter misericordiam suam. Qui sic castigatus sic se humiliauerit, et ipse uisum recipiet, non quo mundus, sed quo mundi Dominus conspicitur, uisum utique mentis et spiritus. Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco commemorabimus, ut simul et patientiam ostendamus. Cum angelo luctatus et ab eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non


172. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

Aliam pręterea ipsius Iacob imbecillitatem hoc loco commemorabimus, ut simul et patientiam ostendamus. Cum angelo luctatus et ab eo in femore tactus, torpescente neruo claudicauit. Sed pedum uitium non sensit, dum mentis aciem in Deum dirigit. Nusquam queritur de femore debilitato, et statim post luctam uidisse se Dominum facie ad faciem gloriatur. Vnde illi nomen Israhel, id est, De um uidens inditur. Nequaquam illud malum


173. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

accepit acceptasque prodidit, ut facile dixerim et ideo sanctam fuisse, quia patiens erat, et ideo patientem, quia sancta. Sic et Clara uirgo, cum languente corpore semota in lectulo decubaret, mentis oculis cernebat, quę procul in ecclesia agerentur, et ea deinde reuersis ad se sororibus magna cum omnium admiratione referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret. Aplaidem


174. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

Filium Iesum tentare non timuit? Cum enim dubitaret, an ipse esset, ieiunum et iam esurientem ad gulę uitium prouocat dicens: Dic, ut lapides isti panes fiant. Mox, quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent


175. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

dabitur uobis. Nec solum diabolus, uerum etiam corpus nostrum aduersatur nobis. Vas electum Paulus: Video — inquit — aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Deinde exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et quia ipse per se non sufficit, respondet:


176. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

in ea perseuerant. Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum. Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in tantum mentis tedium lapsus est, ut palam diceret nunquam se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret, hortabantur. Frustra hoc


177. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis proposito absque lasciuię prurigine pure integreque permansit. Alius frater Mederici reliquiis de mensa collectis atque haustis uagę mentis inquietudinem repressit, cum antehac tali demonis illusione solicitatus persistere in ecclesia omnino non posset, sed semper, priusquam solennis precatio peracta foret, egrederetur. Itaque uehementiorum tentationum


178. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum ab Aethiope puero extra ecclesiam per uestem trahi, dum cęteri fratres psallere coepissent. Insecutus ergo eum atque increpans uirga percussit, neque ipse postea eiusmodi mentis instabilitatem passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit. Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam


179. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_462 | Paragraph | SubSect | Section]

tanto solitudinis tedio animum eius pulsauit, ut ille, quid iam agere deberet, dubius, ad Deum exclamaret dicens: En ego, Domine Iesu, cupio his in locis tibi famulari, et nescio quo me inuitum subinde rapit uiolenta mentis meę euagatio. Hęc dicenti angelus monachali habitu iuxta apparuisse dicitur. Et cum aliquandiu nunc genibus prouolutus orasset nunc surgens manibus fiscellas texuisset, ad Antonium conuersus dixisse: Ita et tu, Antoni.


180. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

rem uidens Cyprianus et ipse Christo credidit et una cum illa martyrium subiit, fidelis factus, quia fidelibus demonia pręualere non posse liquido cognouit. Euphrasia, Romana uirgo, nobilis genere, sed stirpis nobilitatem mentis humilitate superans, cum se in monasterio apud Thebaidem inclusisset, ne seruilia quidem opera a se aliena putabat. Inuidens uero uirtuti eius diabolus, ut persecutionis molestia propositum turbaret, ad hauriendam aquam


181. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. Quod si tantę beatitudinis gloria remunerantur in bono perseuerantes, quęnam tanta mentis insania nos tenet, ut uelimus deficere, cum pręsertim deficientes ad contrariam beatitudini miseriam deuoluantur? Sed ille, quo non erat in filiis Israhel melior, quia postremo pręuaricatus


182. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_533 | Paragraph | SubSect | Section]

non estis in tenebris, ut uos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim uos filii lucis estis et filii diei. Vtique, qui in luce sunt, inuigilant uirtutibus; qui autem in tenebris, in uitia impingunt, et mentis oculis capti, furem uenientem uidere nequeunt. His igitur tanquam fur ueniet ipse tremendi Iudicii dies, quoniam imparatos offendet. Quamobrem diluuio illum comparans Dominus: Sicut in diebus Noe


183. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

numero ab omnibus habendus esset. Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę prędestinatum esse signis quibusdam miraculisque apparuit, sed pręcipue uisione Sabatii, religiosi uiri, in secessu mentis abducti. Aiebat enim se in cęlo uidisse diuersorium quoddam regio luxu instructum, auro gemmisque fulgens. In quo et sedile erat, tam opere quam materia imprimis insigne atque ita coruscans, ut solis radios uincere


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.