Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mentis

Your search found 1001 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 243-290:


243. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fluuius, et continuo cecidit et facta est ruina domus eius magna . Audire enim et nolle facere deficere est. Deficiens autem | et se sibi non restituens | quotidie deterior fit patet-que omnibus diaboli insidiis nulla circumspectę mentis uirtute munitus: tanto-que facilius supplantatur, quanto se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi quoties uoluptatum illecebris prouocabitur


244. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Amen dico uobis | tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi ciuitati. Sodoma enim et Gomorra ante Euangelium subuersę sunt, at isti ultro oblatum respuunt ac repellunt, dum pręceptis eius contraria operantur. O miram mentis peruersę cecitatem! non uident quam labile bonum sit mundanę luxurię uoluptas cui adhęrent, quam firmum et stabile cęleste regnum quod contemnunt, quam graue perpetuum-que malum infernalis cruciatus, quem mox subire coguntur.


245. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Veh ergo illis, qui per adulationem ita allucinantur ut se peccatores esse non agnoscant cum laudantur! Cares pręterea mentis fortitudine, si te iracundia occupat et furere compellit. Talis fuit sacerdotum ille princeps, qui cum audisset Iesum confitentem se a dextris Dei sedere, in rabiem concitatus uestimenta scidit | et in clamorem prorupit | blasphemum eum uocans, qui assertor erat ueritatis.


246. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esset peccatorem qui se humiliat, magis esse Deo charum | quam innocentem, qui sese aliis pręferendum iactat. Non possumus tamen, quin tangamur aliquando glorię palpatione, sed statim aduocanda ratio est, ut quod caro blanditur, mentis iudicio protinus repellatur. Nam et apostolos Zebedei filios, honoris tentauit ambitio, cum alter ad dexteram , alter ad sinistram Domini, quem mox in terra regnaturum putabant, sedere concupissent. Et


247. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam autem in Scripturis alia ad actionem pertinent, alia ad contemplationem, tempestiuum uidetur, ut ista quę sub fidei titulo explicauimus, contemplandi ratione claudamus. Igitur ad consyderanda Dei opera puritate mentis opus est, ut autoris dulcedinem fidelis consyderator ualeat degustare. ps23 Quis enim ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius nisi innocens manibus et mundo corde?


248. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

per se stare non poterat, ab eo errectus mirabili mysteriorum uisione perfrui coepit. S.Hie. Diuus quoque Hieronymus noster hanc se gratiam a Domino quandoque accepisse gloriatur, ut secessu quodam mentis et angelorum choris interesset | et nescio quibus oculis in uno Deo uidisset Trinitatem | ac per hebdomadam uel plurium dierum spacium de corporeis nihil curaret. sibi-que tandem redditus | eorum quę uiderat desyderio recordatione-que afficeretur et


249. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Loquentis enim meditatio oratio nuncupatur, sicut et legentis lectio | et audientis auditio. Nam licet etiam orando, legendo, audiendo pensemus ęstimemus-que ea quę dicuntur, proprie tamen contemplatio ipsa est quę cum silentio et neque sensuum neque corporis, sed sola mentis agitatione perficitur. De huiusmodi contemplatione in Hieremia scriptum est: Hier3 Sedebit solitarius et tacebit, quia leuauit se supra se.


250. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cogitatione foecunda parit peccatum. peccatum uero cum perpetratum fuerit, generat mortem. Igitur tametsi aduersarius hic noster id est perniciosus cogitatus non potest sic penitus repelli et in fugam conuerti, quin rursum aliquando collectis uiribus in pręlium redeat | mentis-que nostrę arcem oppugnet, portis instet. donec tamen intus non irruerit | ac dominari coeperit, tuti sumus. nec uerendum est ne forte per uim irrumpat. neminem uincit nisi uolentem. De illis duntaxat, qui se in potestatem


251. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel negociorum cura | uel diurna uerborum ultro citro-que habitorum contentione prouenire solent, semper uana futilia-que sunt et nulla prorsus fide digna. Quod si quid ita ut somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem.


252. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non nocebit ei, in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Poenitentia igitur nitrum est et herba fullonum, quę non corpora, sed animam nitidam reddit, et resina illa Galaad, quę non carnis ęgritudini, sed mentis medetur uitiis. Mens autem post peccatorum purgationem Spiritu Sancto fauente illuminatur uirtutum-que incenditur amore, ita ut ab iis, quę Deo displicent, penitus expiata cogitare incipiat, quę sint illa, quibus ille plurimum


253. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

perfecta. de qua perfectione inferius, quantum Dominus nostras quoque tenebras illustrare dignabitur, dicemus. Interim reliqua poenitentię bona cursim prosequamur! Post mentis illuminationem poenitentia animi robur uires-que suppeditat | ad insultus demonum reprimendos carnis-que uitanda blandimenta. Anima enim sicut peccatorum uinculis irretitur, ita poenitentię ope opera-que soluitur ac


254. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Diuina igitur prouidentia cum poenitentibus clementer ignoscit, tum in uitio pertinaces diu frustra puniens, iuste postremo disperdit. et quos temporali animaduersione ad emendationem uitę compellere nequit, eos ęternis poenis afficiendos condemnat. Sicut enim deprauatę mentis obstinatio sua grauitate hominem in abyssum deprimit ac pessundat, ita poenitentia sua uirtute sursum in sublime usque in cęleste regnum euehit | et quo nihil est sublimius, Deo coniungit.


255. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pro eo quod uolens benefacit, laudem meretur atque gloriam. Voluntas ergo ut bene de Deo mereri possit, libera ad poenitentiam agendam accedat, non coacta, non ui aliqua compulsa. Deinde uoluntarię poenitentię iungenda est submissę mentis humilitas. Ille qui a patre recedendo peccauerat, ueniam petendo dixit: Luc. 15 Non sum dignus uocari filius tuus. fac me sicut unum de mercenariis tuis! Ideo ęquari fratri qui


256. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne de peccati remissione diffideret: Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te. Zach. 5 Sed cum reuerti noluissent | aggrauassent-que scelus mentis obstinatione, eorum impietatem plumbi massa onerari uidit Zacharias propheta | Domino-que ulciscente urbs passa est excidium, et illi captiui ducti in Caldeam. Internicione quidem deleri merebantur, sed Dominus temperauit iram, ut postea ostenderet etiam in obstinatos


257. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem implemur , tunc pręcipue ad te diligendum accendimur. Hoc Propheta spiritualiter expertus admiratur et ait: Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians quam pręclarus est! Sed oleum, quia lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te


258. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

At hoc etiam nisi te imbecillitatem nostram adiuuante pręstare nequimus. Tu ipse igitur qui tam liberaliter ad epulas tuas nos inuitas, da ut semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei commemorationem , pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur


259. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dixerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratię contumeliam fecerit? Profecto qui non credunt | conculcant Filium Dei, non pedibus sed infidelitate, et sanguinem eius pollutum dicunt, non uerborum prolatione (quis enim adeo impius est, ut id audeat dicere?) sed mentis infidę auersione ab eo a quo redempti sunt. Et Spiritui Sancto contumeliam faciunt, erga tanta beneficia ingrati et illiberales. Nos demum cum ab istorum perfidia qui eucharistiam nolunt admittere, tum ab eorum negligentia |


260. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam inferret, et non etiam corporis atque mentis. Hela Samarię rex cum se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias cauere nesciuit. Itaque sibi uitam, posteris regnum amisit | seruo illud occupante, prole quoque domini sublata.


261. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

O felicem illius perseuerantiam cui in fine cum Paulo sic gloriari licebit | et cum eodem sic sperare. Huic perseuerantię uirtuti contrarium uitium est animi inconstantia uolubilitas-que mentis. quę quam fugienda sit, docere ope diuina fretus nunc enitar. De levitate ad vitia relabentivm Caput XXVII Perniciosa quidem res est | de


262. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Vt autem in his quę bona sunt, constanter fideliter-que perseueremus, prudentia nobis opus est. opportune igitur de hac uirtute nunc disseremus. Quę ut uirtus sit, ab omni subdolę mentis malignitate aliena esse debet, ut ne quem offendas, sed cum tibi tum aliis prodesse possis. Obserua igitur et opere implere contende Domini pręceptum dicentis: Matth. x. Estote prudentes sicut serpentes | et simplices sicut


263. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Tum si quoque simplex fueris, ab omnibus animi inquinamentis mundum te exibebis, nulli detrahes, nullum offendes, nulli malum optabis, nihil simulationis, nihil doli concipies | toto actionum tuarum corpore lucidus eris. quia mentis oculum a uera recta-que simplicitate non auertes. O felicem animam quę talis fuerit | a cęlesti enim Sponso merebitur audire: Cant. 11. Ecce tu pulchra es amica mea | ecce tu pulchra |


264. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo | cum loquitur mendacia, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Mendacio quippe et fraude primos homines deduxit in interitum. In ueritate autem non permansit, quia a Deo qui ueritas est, per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem ueri dicendi studio exprimit, sed cura fallendi. ut postquam per nonnulla uere prędicata syncere-que monstrata fidem uerbis adeptus


265. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Ad Ro. VII Et Apostolus: Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. .


266. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, de Ioanne apostolo quia uirgo erat, in Euangelio dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Nam licet Iesus etiam reliquos omnes diligeret, de nullo tamen sic est expressum | sicut de isto, quem mentis corporis-que puritas commendabat. Hic solus in sinu Christi cunctis ad mensam sedentibus recubuit, quia solus fortasse intemeratę uirginitatis laude illi proximior erat. Pręcellit autem uirginitas uiduitati | et uiduitas


267. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Oliueti morabatur | quod-que pernoctabat in oratione. In quo quidem et tempora et loca orationi magis accomoda nobis requirenda esse innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas | et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio | et non illuc intentę ubi uult exaudiri. Omnium uirtutum exemplum unus Christus


268. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

innuit. ut autem perseuerantius oremus, factus in agonia prolixius orauit. Sublatis quoque in cęlum oculis orasse traditur, ut et tu dum oras, mentis oculos ad Deum cui supplicas intendas | et non alio uerba, alio cogitationes ire sinas. Parum efficax est lubricę uagę-que mentis oratio | et non illuc intentę ubi uult exaudiri. Omnium uirtutum exemplum unus Christus Ac ne singula perquirere nimis prolixum sit, omnium uirtutum | omnis-que sanctitatis cum pręceptum | tum exemplum


269. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse


270. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et temerarium esse rursum committere, quod iam aperte intellexerat Deo non placere. Magi Christum natum pie quęrentes cum forte ad Herodem diuertissent, syderei luminis ducatum amiserunt, et tenebras patiuntur quamdiu cum illo teterrimę mentis homine manent. Facessat igitur pessimus quisque a consortio tuo, ne cum illo manendo inquineris, ne illum frustra docendo operam perdas, ne illi adhęrendo Deum offendas.


271. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est: Leuit. XIX Non mentiemini | nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo | nec


272. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam grande bonum sit, quod Deus ipse suis dilectoribus possidendum fruendum-que pręparauit. Audiamus igitur (si tale bonum consequi cupimus) Petrum apostolum exhortantem: epistula prima I Succincti inquit lumbos mentis uestrę, sobrii ac perfecti sperate in eam, quę offertur uobis gratiam in reuelatione Iesu Christi; quasi filii obedientię, non configurati prioribus ignorantię uestrę desyderiis, sed secundum eum qui uocauit uos sanctum, ut et ipsi in omni conuersatione


273. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nihil autem nequius | quam quos imitari debemus, eis inuidere uelle. accidia Alterum leprę genus florere dicitur | ac totum quidem corpus a capite usque ad pedes occupare | quę tamen munda esse putatur, nisi caro uiua apparuerit. Hanc equidem mentis torporem esse reor | et ad ea persoluenda quę tenemur ociositatem atque ex tedio neglectum, quod uitium accidiam appellant. Ea sane totum hominem possidet, dum mollem penitus et effoeminatum reddit. Munda autem est nisi caro uiua apparuerit, quia


274. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. XXXI Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus . Quid enim despicabilius, quid foedius | quam ex homine pecudem effici | et eo qui proprius humanę atque angelicę mentis est, intellectu carere? Peccatum uitę spatia minuere dicitur. Sic enim de Her, Iudę filio, in Genesi legimus: Gen. 38 Her Fuit Her primogenitus Iudę filius nequam in conspectu Domini; et ideo ab eo occisus est .


275. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Matth. VI Si te inquit scandalizat oculus tuus, errue eum et proiice abs te. melius est tibi cum uno oculo ingredi in uitam ęternam | quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Non corporis oculus erruendus est sed mentis. Nam clausis quoque oculis peccant cęci. Compesce igitur animi motum ad illicita lacessentem, et melius tibi erit | absque pręsentium uoluptatum usu ad ęternas transire delicias | quam tota uita per omnes uoluptatum illecebras deducta


276. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cori. prima II Nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec cor hominis excogitauit, quanta pręparauit Deus suis dilectoribus contemptoribus-que uoluptatis. Percurre speculatione mentis sanctorum uitam, et si inueneris, quod per multas tribulationes oportuit illos intrare in regnum Dei, impossibile esse crede, ut uoluptarii ac delicati, nisi poenitentiam agant | et mores mutent | et laboribus magis | quam ocio luxuria-que delectentur, eo possint conscendere


277. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Huius potissime lectionibus delectetur, quisquis optimis uerissimis-que uitę institutis cupit proficere. Si tamen adhuc alia lex in membris tuis repugnauerit legi mentis tuę, aliis insuper fatigationibus frangenda tibi erit proteruitas carnis: aut humum rastro fodias, aut holera in horto sitientia irriges, aut plantaria facias, aut canistra lentis texas uiminibus, aut aptam igni materiam cędas | et sarcinas humero impositas baiules, et


278. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

primo XXV Abigail Sit prudens ut Abigail, quę iratum uiro suo Dauidem animi sagacitate placauit, ita ut postea marito uiduatam ipse Dauid sibi elegent uxorem, sola foeminę solertia delectatus. Quę talis fuerit etiam uiri partes agat in domo, si ille minus integrę mentis erit. reuerentiam tamen exhibeat ut maiori | et sic omnia faciat, quasi ille imperarit. Susanna Sit pudica ut Susanna, quę coniugii fide seruata malebat mori | quam amissa uiuere. sed tam sanctum foeminę propositum cum nosset Dominus, et ab


279. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales. Hi uero qui peregrinum, ut apud ipsos maneret, coegisse dicuntur, cognoscere meruerunt Iesum | et caligine oculorum ac mentis detersa resurrectionem eius lęti uidere, quem lugebant crucifixum. Ad hęc in Exodo est pręceptum: 22. Aduenam non contristabis | neque affliges eum. et in Leuitico:


280. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

opes capiamus, primo ueritatis cognitione opus est | ueri-que confessione, deinde ut delicta nostra expientur, et qui prius peccatis grauabamur, bonis actionibus proficiamus. Hęc autem omnia pręstare poterit fidelis ac syncerę mentis elemosina. act. 10 Cornelius Cornelio centurioni ab angelo de cęlo in terras lapso est dictum: Orationes tuę et elemosinę tuę ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Itaque cum


281. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus. quando quidem et delectat multum | et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis | et mentis indagine illa quę in mysterio condita sunt, ellicitis et in lucem profertis, uobis conuenit quod in Prouerbiis dicitur: Prouerb. 18 Aqua profunda uerba ex ore uiri et torrens inundans fons scientię. Quoties uero audacter et


282. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod nihil boni agens adhuc non plecteris. Dilatio poenę est istud, non uitii impunitas. Quanto diutius ociatus fueris, si te saltem in fine non correxeris, tanto acrius punieris. In salicibus infructuosis, in medio Babylonis | quę est mentis in deliciis perditę confusio | suspendisti organa sensuum tuorum, turpi uoluptati deditus | et ad flagitia in dies magis declinans. Quousque abutere patientia Domini emendationem tuam expectantis? Non uides, non animum


283. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

percutit | conscius-que delictorum oculos in cęlum non audet attollere, et iustior redit phariseo, qui ieiunabat, qui decimas soluebat, qui bona multa faciebat. Illius enim peccata deleuit humilitas, huius merita corrupit mentis elatio. Non sum sicut cęteri homines, inquit. et qui se cęteris pręferre non dubitauit, publicano etiam postponendus iudicatur. De exaltatione hvmilivm in lege. Caput XXII


284. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem in luce resplendent ueritatis, cum exaltantur. uolucres ps. 8?? Superbi uolucres cęli sunt, de quibus dicitur: Omnia subiecisti sub pedibus eius, uolucres cęli et pisces maris; ut Christi iudicio subiecti sint et hi qui mentis elatione insolescunt, et illi quorum uita inter mundanas fluctuat uanitates. et ut utrosque Christo inuisos intelligas, ipse in Euangelio dixit: Luc. 9 Vulpes foueas habent | et


285. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qvandoque lapsi sint per svperbiam. Caput VI Nihil aliud habemus, quod non sit cum brutis commune pręter ipsam animi rationem atque sapientiam. Difficile est tamen nequando in ipsam labamur mentis elationem | ne-ue aliqua laudis cupiditate interdum perstringamur, quando quidem sanctissimis quoque uiris hoc contigisse | Scripturarum monumenta nobis testantur. reg. 2 23 Dauid


286. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui semper usque in finem fuimus fideles, nec uicti sęuitia tua sed probati. His quidem et huiusmodi uerbis illos uel locutos | uel loqui potuisse quis dubitat? nisi qui Euangelio non credit, et peruersę mentis aure non admittit ueritatem. Ipsorum enim omne studium fuit | Domini sui uestigia obseruare | cum morum integritate | tum patientia persecutionum. Prębuit ille se


287. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uictorię sempiterna. Quod multum prodest in calamitatibus recolere passionem Christi. Caput XXIII. In omni autem pressura et afflictione siue mentis sine corporis | commodissimum erit | Domini Saluatoris labores atque dolores pro nobis ultro susceptos ad memoriam reuocare | secum-que ratiocinari ac dicere: Quis ego sum, ut aduersis pręsentium infelicitatum casibus grauari non


288. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

irati. (!) Ardent oculi, tremunt labia, frons adducitur, arterię clamoribus intumescunt, os distorquetur, uerba sine delectu effutiuntur, facies aut rubore aut pallore suffunditur | et breuiter nihil tam simile alienatę mentis homini quam homo pręter modum iratus. Quod si aspectui tam foedo non satis credis, facta inspice. Mat. 25 Princeps ille sacerdotum in Christum iratus ipse sua scidit uestimenta.


289. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed quo pacto excusabitur nescio ipse in utero matris sanctificatus Hieremias? Iob 3 uel ipse ore Domini laudatus Iob. Ambo enim ob indignationem impatientiam-que mentis | diei in qua nati sunt, maledixisse referuntur. Alter conquestus est quod probra irrisiones-que perferret pro sermonibus Dei, quos in populum uulgabat, alter quod supra modum miseriis calamitatibus-que oppressus esset. Quasi


290. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fuisse memorantur, cum a filiis Zebedei principatum peti audissent? Sed quemadmodum illi ab ambitione ad humilitatem | et ab indignatione ad placabilitatem Domini admonitionibus reuocati sunt, ita et nos quoties repentina aliqua mentis ęgritudine commoti fuerimus, quamprimum ad ęquanimitatis remedia recurramus. Morbus inueteratus plus laboris exigit in medendo, recentis uero facilis curatio est. Primum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.