Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mentis

Your search found 1001 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 696-754:


696. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

meliusque notarem
Insereremque animo melius quae damna voluptas
Unius sceleris, labisque licentia mortes
Istius quas una dedit, felicibus horti
Pulsos deliciis, mentis caligine pressos,
Caelesti Charitum quae nos privavit amictu.
Hac hausta damni specie, grave foedius omni
Horrerem magis angue scelus noxasque caverem.
Insuper ut scirem, quod nunc cognoscere primum


697. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Auxilii spes nulla foret. Pro crimine donum
Quod valuit par esse Deo? Num forsitan esse
Ipse reus potuisset homo? Peccantis et hostis
Par ratio est, neutri debetur gratia. Forsan
Aethereae virtus mentis? Sed et aliger impar
Huic merito est; tantoque minor, quantum ipse Tonante
Est minor offenso: solum Deus alter habere
Par meritum, qui sese humilis submittere, nostra
Tam grandis fieri vellet pro labe


698. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

grandis fieri vellet pro labe rogator.
Et frustra talem visum est sperare salutem,
Nam Deus est unus. Poterat sic tota videri
Conclamata salus: nam quis comprehenderet umquam,
Angelicae quamvis dotatus acumine mentis,
Tam procul immensa quod cum pietate scientis
Numinis ascendat moles, reperiret ut aequum
Peccati pretium, se submissura quod ipsi
Offenso divina daret persona Tonanti?
Quod veniae


699. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

18.
Labis erat pretium quo non felicius ullum
Aut bonitas divina dare, aut sapientia posset
Concipere. Aeterni proles est unica Patris,
Fecundae soboles mentis, commune Parenti
Naturâ Verbum, nec falsa Tonantis imago,
Quam generata facit solum persona loquente
A Patre distingui: caelo hunc deponere Natum,
Hunc hominem fieri voluit Pater. Ille iubentis


700. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

animi, vestras haec una, beati
Aligeri, superat flammas: quod gratia cunctis
Luminis ardorisque dedit, minus esse videtur
Huius ut augusto possit par esse decori.
Condicio hanc vestrae superet licet inclita mentis,
Caelestis quibus est terraeque ignota venustas,
Attamen illa suos veluti regina ministros
Maiestate praeit, potior sic luce coruscat:
Talis divinae delecta puerpera proli
Regia


701. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Saepe sonare lyra rerum praeconia mandat,
Aurata voluit quae non testudine tangi. 22.
Antitheus proprii delusus imagine vultûs
Et mentis specie elatus summoque nitentis
Ornatu tumidus gazae humanaeque revolvens
Naturae cineres cui se submittere cultae
Debuit obsequio Matris, fuit ausus honoris
Virginei quassare iugum. Indignaque


702. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

humiles tantae frontem lunare potenti.” 24.
Dixerat haec, Reginae aliis venerantibus almum
Aligeris Mariae nomen, divina secutis
Iussa, pius mentis quos non discreverat ardor.
At reliqui, fuerat quorum pars tertia (magnus
Ille tamen nullique hominum censendus, aberrans
Virgineo a cultu numerus) fallacibus acti
Consiliis, audax Mariam calcare,


703. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Degenerem vetiti nuper caelestis Adamum.
Hic sceleris poenaeque reus sua damna suumque
Interitum et certum flebat revocabile numquam
Supplicium, nulla miserum solante relicta
Spe veniae, mentis quem decretoria summae
Paene videbatur iam reiecisse Voluntas.
Unde reo, pavido, tristi totoque trementi
Corpore conclamatam animo sperare salutem
Desperasse fuit. Quid enim fecisset in illo


704. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Nihil excelsos miserata, Tonantis
Praeteriit genios pietas, quos iusta voluntas
Numinis extrusit caelo flammisque ligavit.
Quis tamen humanae tentet componere faeci
Angelicas dotes? Tantae excellentia mentis
Si culpae veniam nescit, qua lege licebit
Audaces commissa homines exolvere noxa?
Aliger erravit; damnatur: mitius unde
Iudicium sperabit homo? Constringat utrumque
Par damnum, si


705. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tum Pater, aeterni qui fons splendoris, in uno
Producens Sobolem Verbo, quëis simplice cordis
Igne Deus procedit Amor manantibus ex se
Flaminis et Nati personis talia fatur:
“Vidimus humanae mentis, cui nostra figuram
Indulsit natura parem, discrimina nostro
Nolentis servire iugo, dum fronte sequestra
Nostra secutura violavit foedera poena.
Terrigenûm damnis Astraea rotare machaeram


706. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fecit, ut impropria sedem tellure locarent.
Et fuit eximius Mariae dum limina starent
Istius telluris honor; sed Thracia postquam
Saevities voluit Scythica confundere Luna
Humanae lumen mentis, Regina calescens
Sedis honore suae Virgo regione paterna
Extulit et volucres domui sacrae addidit alas.
Tecta volant: illis et quae meliora 775 meliora : meliore parabat


707. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

in vertice summo
Nobile desertae spolium remansit Idumae.
Et licet elato Virgo super aequora tecto
Deseruisse reos videatur forsitan istos
Desidis obsequii populos; quod supplicis imas
Mentis adhuc iaciant flammas, signata penatum
Sacra calet fixis quod semper et area labris,
Est procul ut credam, genetrix quod deside mota
Obsequio Virgo volucres mutaverit orâ
Picenâ sedes: nam quae vestigia


708. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui ipsum cultor Iudaeus adoret.” 6.
Fortem animi sortita virum nisi acerba fuisset
Lingua, graves poterat probri sentire querelas;
Sed nitidae mentis robur convellere duri
Levitae nequiit ruditas: abit inde serena
Fronte Ioachimus. Rigidae tormenta repulsae
Numinis excusat placito, vultusque ruborem
Ingenuo candore premit, dentisque protervi


709. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est minor et sterilis fetu demissior Annae
Tota cui famulas subicit natura secures. 12.
Illi anima et ratio simul est, artusque pusilli
Mentis mole vigent; neque corporis incrementum
Expectat, mox apta suum cognoscere Numen,
Eructans plenis divina incendia fibris.
Istius excelsae sobolis primo auspice vitae
Momento, tenerae multo sublimior


710. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

corporis incrementum
Expectat, mox apta suum cognoscere Numen,
Eructans plenis divina incendia fibris.
Istius excelsae sobolis primo auspice vitae
Momento, tenerae multo sublimior aestus
Mentis erat quam plena suo si assurgeret igne
Quaeque animi virtus, almum fervore vel illo
Desuper inmisso, flagrans complexa Tonantem.
Civibus aethereis minor est concessus amoris
Impetus, aeternum quamvis


711. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

una profundam,
Torrentis non rapta vado superavit abyssum. 15.
Omnipotens nostri generis sine semine natum
Constituit Caput Adamum, cui libera mentis
Arbitria unius legis constrinxit habenis:
Arbor erat, vetito voluit quam crescere pomo.
At servata minus positae mitissima legis
Imperia, aeternae sanxit multiplice poenae
Ulcisci


712. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

impensa sibi prudens cognoscere cultus
Officia, Aligerûm laudes referebat in unum
Muneris authorem, quem solum respicit omnis
Gratia, respiciunt proprios ut flumina fontes.
Cui aetas infantis erat, sed nubila mentis
Non erat infantis ratio: prius ista refulsit
In gnata quam nata foret, cui semper in actu
Mens proprio sacros ructabat Numinis ignes.
Ipsa etiam visa divini cominus oris
Maiestate,


713. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quando autem fiet, tantum ut clarissima mater
Excipiat fetum? Sitne hanc iuvenilibus annis
Emissura facem, senio vel proxima, matri
Non impar Annae, maiore datura senilem
Prodigio fructum? Scrutari impervia mentis
Nolo audax decreta tuae, sed mortuus inter
Isacidas, maestae positus telluris in umbra
Expectabo diem, placiti tibi venerit aevi
Dum tempus, quod iusta tui sententia fixit
Consilii,


714. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stipare latus vitaeque fidelem
Virtutisque piam matrem observare magistram
Non deses. Cuius morum excellentia dulcem
Formabat, veluti speculi lux reddita, natam.
Haec linguae proferre sonos, haec edere mentis
Sensa suae grato verborum melle solebat
Matre docente: Deumque infans ubi dicere quivit
Nesciret ceu plura loqui, sistebat in isto
Os animumque sono, collectaeque impete mentis,


715. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

proferre sonos, haec edere mentis
Sensa suae grato verborum melle solebat
Matre docente: Deumque infans ubi dicere quivit
Nesciret ceu plura loqui, sistebat in isto
Os animumque sono, collectaeque impete mentis,
Nominis istius vi languida suspirabat.
Scire Deum contenta, velut iam discere nollet
Plura, Deum proferre, Deumque audire calebat.
Iamque aliud visa est quoque fastidire loquentes,


716. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

favit,
Antigono? Quamvis demum mea perfidus arma
Sensit; cui etiam victis ex regibus uni
Postea Romanae collo rubuere secures.
Insidias fraudesque illas quis dicet, iniquae
Mollitur quos mentis Arabs? Pro pace petenda
Transmissos Aretas nuper crudele peremit
Legatos: ubi lex prohibens offendere sanctum
Legati nomen? Sed nil moror extera regum
Crimina et infidae gentis probra. Proximus ardet


717. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

gazae: paris est nec luminis Argus,
Mens humilis quantum vigilat sibi. Vana latentes
Lux perdit dum prodit opes: caelestis avarum
Et timidum spoliari animum decet esse favoris.
Regia quod novit Virgo, quae mentis et ipsum
Naturam superans penetrabat acumine verum.
Maturante magis, sapiens aetate puellam
Mirabatur anus, quod nullus in actibus error,
Nulla animi levitas, puris nil labis inesset


718. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

plus esset vitii de Virgine tanta
Nolle loqui exiguum vatem quam nolle silere. 10.
Prima fuit, sed summa fuit qua Virgo calebat
Fax, in sidereas mentis pernicibus alis
Eniti sedes celsique in nube Tonantis
Vestigare iubar, non deficiente volatu
Mentibus aethereis misceri et vincere sacras
Aligerûm, quibus est prior excellentia, flammas.


719. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

potiore Deo splendescere mentes. 12.
Crebrius an vester, somnoque immunis ab omni,
Aligeri, num fervet amor, Mariamque soporis
Desidie mentis fax interrupta resolvit?
Non ita caelestes, residis quëis libera somni
Est pietas, censete animae, nec regia Virgo,
Quando soporiferae concedit lumina nocti,
Mente cubat, cordisque suus non sustinet


720. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Deses, ut eximium tantae virtutis honorem
Explicet humanosque premat demissa rumores.
Hic etiam parere humilem, secreta petendi
Quantumvis adyta et vetitis succedere tectis
Nulla fatigaret mentis votique cupido.
Quin etiam demissa animi se crederet ista
Parte Domus ibidemque Arcae fulgore repostae
Longius arceri; tamen explorata iubentis
Numinis et semper Mariae observata voluntas,


721. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

omne petit succumbere flammis.
Concipiebat enim – vasti quoque pectoris, annos
Non egressa rudes Virgo – quae copia summi,
Quae moles immensa boni, sine litore quantum
Nectaris aeterni pelagus socordia mentis
Expetat humanae labra, invitetque calentem
Terrigenûm replere gulam, quorum improba vexat
Ora sitis, putentis aquae devincta paludi.
Ac veluti qui solem audax Iovis armiger ales


722. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Oceano, cupidus parvos sua gaudia fetus
Discere et immani vultus aptare sereno –
Talis divinae lucis perpendere molem
Terrigenas cupiit Virgo, bonitatis abysso
Aeternae immergi, quos ad purissima mentis
Gaudia divinum pectus pietasque vocabat. 22.
Votorum expleta serie quae regia Virgo
Nocte dabat, cum pennigero comitante ministro


723. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lumine, purpureo pexam iam crine monebant
Auroram. Precibus posito tunc fine beatus
Aliger ardentem votis et Numinis igne
Ad solitum sexus Mariam conclave reducit.
Hic etiam internas ceu impos omittere mentis
Delicias pia vota novat noctisque diurno
Flammea connectit Virgo praecordia penso.
Lucifero surgente sacrum iucunda puellae
Cura Volumen erat signataque codice Vatum
Noscere


724. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hoc maestum ne duret opus? Turbabo nocenti
Stamen acu, ne forte petat moneatque cruentos
Isacidas, similis probrum componere scenae?
Sed volo vivat opus: mea te venerabitur isto
Stipite religio, mentis dum lumine nota
Iam properare trabis verae miracula cerno.
Haec quae tela manum tenuit, toto impete pectus
Corripit atque mei spolium sibi poscit amoris.
Nec tibi concedam, fias mea tela, cruenti


725. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illius assuetas nymphis Vestalibus aetas
Iam matura viro visa est deposcere taedas;
Docta sed interno veri monitore maritas
Proposuit vitare faces purumque soluti
Corporis obstrictae mansurum foedere mentis
Conservare decus. Tunc primum candida movit
Virgineus vexilla pudor: constantior inde,
Difficilem subiit voto praecinctus arenam.
Ivit in exemplum sua non uno agmine quondam
Signa


726. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

generis nullo nascente peribit.
Forte putas, Iosippe, Deo concepta placere
Quae perdunt homines vota? At magis illa Tonanti
Vota probanda reor, dominam quae totius auget
Orbis naturam. Ingenito si lumine mentis
Uteris humanae, ratione resistere nulla
His poteris, quae connubii de lege ferebam.
Adde, quod adversa domuique mihique tibique
Virginitate noces, prolis quëis gaudia sanctae


727. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

prolis quëis gaudia sanctae
Subtrahis acceptamque nurum blandosque nepotes.” 11.
Ista Mathanides genitor, meliora reponit
Iosippus: “Si nos mentis ratione velimus,
Non vulgi rumore loqui, probiore movetur
Consilio, cui vita thori socialis honestas
Recta quidem, fundens sobolem, quae Numinis aequa
Religione calens sacros prolatet honores.


728. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excessum terrena fides; humana sequuntur
Lumina mortales oculi. Non subditur autem
Hic placitis hominum, sed stat caelestibus Hymen,
Alite Chaldaea et florenti stipite, signis.
Arbiter hic Deus est, mentis qui cuncta gubernans
Lege suae, humani nimis imbecille videntem
Confundit pupillam oculi. Quae stirpis origo
Regia sit nostrae, audisti: gregis anxius infans,
Nec fratrum dignus numerum componere


729. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vorârat
Eluvium, siccae frondi coniuncta renatis
Ad fidei robur foliis, meliore volatus
Augurio, certam, quae se non altius effert
Humanae pupilla spei, signante salutem.
Aeternae o mentis lusus! Quae naufraga regna
Emersura freto, ramum mordente columbâ
Praemonuit; sic damnatam non impare stirpem
Indicio novisse dedit, quod labe paterna
Naufraga posteritas, domitis iucunda procellis,


730. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ante patrem statuunt mystae; cui praesul amico
Ore favet caeloque dato gratatur honori.
Ille ut erat faciem demissus, fronte serena
Compositus, qua compressis in corde procellis
Prodidit effigiem mentis, cui ore locutus
Dicitur: “O alme antistes, mihi vota mariti
Est numquam mens passa iugi. Vixi impare castis
Pectore connubiis, nec 574 nec: neq me, nisi fervidus isto


731. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nox erat et necdum niveos ostenderat orbi
Nectaris aetherei saturos Aurora iugales,
Haec animo tacitus secum dum fatur Ioseph:
“Omnibus adversus thalamis custode severo
Ostia servabam mentis, chalybemque serasque
Apposui, ne quis fibris irreperet ardor.
Nescivi tamen et thalamis procul esse maritas
Posse faces animumque unum illaesumque pudorem.
Si quoque novissem, tantae quo fine


732. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

positos, fixos quos dicimus ignes,
Nocturno 786 Nocturno: Noctutno attingit radiorum lumine, virtus.
Quantum autem a fixis tellus sit dissita stellis,
Ne ratio fallat numeri, sollertia mentis
Humanae minor est; quae dein protenditur ultra,
Empyreo tenus aethra micans maioribus astris,
Seipsam nosse vetat, nullo unquam prodita signo.
Hoc scio: perpetuum lux aspicienda beatis


733. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aetherei fructus vacuo sermone perorat:
Quae nisi divinas nescit vox esse diserta
Ad laudes, vox ista Dei est, velut ora soluti
Ista fuere diu muti praeconia mystae.
Huic fidei Nemesis dubiae pro crimine mentis
Auditum cum voce rapit: sat congrua culpae
Poena, quod aure fides audit panditque loquendo.
Utraque erat fidei rea castigata facultas.


734. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cedenti Solymis Mariae iam tertia fulsit,
Atque viae postrema dies, cum saucia curis
Virgo animi purum validis turbare serenum
Triste legebat iter, tacito dum pectore versat:
“Iosippo quid mentis erit, tribus hospita lunis
Tecta ubi trivisse expendet fetuque trimestri
Agnosci facilem, tumidum sine coniuge ventrem
Aspiciet? Quantus mentem huic prosternet amaror?
Omnipotens caeli genitor! Me forte


735. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fortunata domus tali completa triumpho,
Fine suo, quam authore sui felicior aevo.
Regum prima domus, quam si postremus honoris
Sublimavit apex, cuius finivit elenchum
Verbi immensa eadem, mentis quae effata paternae
Complet maiestas. Generis Iessea venustas
Ultima: postremam stirpis sortita coronam
Frons immortalis, cuius finale suorum
Praeteritas regum non fert diadema ruinas.


736. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stramine consedit, cubito cervice reclinis
Supposito. Pressa duplici quoque luce soporem
Visa pati: natura leves admittere somnos
Cogere forte nurum potuit, natura sed altos
Virgineae mentis nequiit prohibere volatus.
Debuerat modicam membris praestare quietem,
Numquam animo: procul est, ut mox paritura sopori 191 sopori: sapori
Pectoris immodicas potuisset subdere


737. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Reginae addictos matrisque scientia servos.
Notitia crescente faces mentisque calorem
Auxit et aeternis arsura incendia flammis.
Hic proprium vitae cursum fatumque legebat:
Hic gladios, hic mucrones, hic mentis acerbos
Quos olim passura fuit spectabat agones.
Laetitiae sed magna fuit tunc causa dolorum
Cernere diluviem: placitumque est Numinis ultro
Amplexa et gaudens, nullis mucronibus impar


738. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sublime sequor, neque pigra tuorum,
Nate operum summo genetrix occurro labori
Meque humilis servae fidei pro viribus apto.”
Talia dicebat genetrix, assurgere plures
Cordis in affectus pluresque accendere mentis
Docta faces, quas nec socors, nec languida tentet
Musa sequi: superos ea cura fatigat olores. 13.
Virgineae vero monitus cum voce maritae,


739. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est Aegon: “Nobis, socii, quodcumque per umbras
Spectari licuit, non est sine Numine signum.
Nec vacuum est quodcumque monent caelestia noctis
Gaudia promissi partum referentia regis.
Et memini, non mentis inops, mihi saepe locutos
Maiores pecorum doctosque aetate magistros
Adfore mox tempus, caeli quo cardine verso
Siderei pateant postes deturque videri
Iudaeae sperata salus seque imus Olympo


740. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sed fatis actum est, ne bos venerata Tonantem
Plebis inhumanae fortasse subesset iniquo
Servitio et Mariae vector prolisque beatae
Cultor non miti Domino serviret asellus.
Unde aliter censum divinae provida mentis
Ecce per Eoos submittit cura Dynastas. 25.
Incola odoratae locuples et messis et auri,
Memnoniae telluris Arabs radiare stupebat


741. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

thori monitisque parem caelestibus Annam,
Credebant non vana loqui. Plerisque sed aequum
Iudicii lumen, recutitae propria gentis
Sustulit improbitas terrenorumque cupido;
Quos nimium caecae damnata in faenora mentis
Fert acies, nec fata sequens reflectit ad aevum. 39.
Ritibus expletis parvaeque in templa ferendae
Praecepto sobolis, pavidus discedit


742. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Auxilia, ut sobolem genitor, dum Dorcada fidus
Ingeminat coniux, fatum complevit uterque.
Ense puer cecidit, periit sine cuspide mater:
Hanc animi dolor, hunc regnandi insana cupido,
Hanc mentis pietas, illum perversa tyranni
Sustulit ambitio. Tanta pietate parentis
Exitus infelix; tanta impietate triumphat
Filius: hanc melior rapuit, felicior istum
Causa, recens nato quod sit data victima Verbo.


743. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Immodici irarum satis est eludere vota
Aegypti Nilique via. Sat forte iubenti
Paruimus tutoque infans servatus asylo,
Externa evasit Solymas regione secures.”
Talia dicentem nox occupat, ipsaque mentis
Perplexae tenebris maiores adicit umbras. 4.
Non procul inde, urbi Petrae subiecta patebat
Planities frugum sterilis, nisi pauca


744. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


More suo, puero super humanaeque salutis
Ordine multa super, tacitis affectibus iret.
Cumque Deo sese per verba precantia servam
Offerret, voluit sponsae mox visa patere
Somnia Iosephus, turbare sed otia mentis
Virgineae divina timet noctisque minores
Expectat tenebras, donec perfusa supernis
Roribus a votis animo flagrante rediret. 6.


745. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

trahebat,
Grata tamen vectori animam recreantia lasso
Pabula vicinâque gulam irritantia lymphâ.
Iosippo sopor et pro more brevissima matri
Hic noctis libata quies; cui corporis ipse,
Mentis erat caelum penetrans vigilantia, somnus. 19.
Cum prope consumpta iam nocte rediret Eoo
Orbe rubens astrum, sua quod post terga diurnum


746. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Messias; tempusque illius adesse relatis
E patrum tabulis Iudae lux missa docebat.
Ut postes tetigit genetrix, ubi caelica proles
Quaesitorum acie responsorumque fatigans
Legales cathedras mentis iuvenile beatae
Edebat specimen subsistere censuit illo
Limine, dictorum librato pondere donec
Prodiret natus. Quam talem irrumpere coetum
Quantumvis ardor prolis suaderet amatae,


747. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

referebat opus, iucundus agebat,
Unde trabes tectis et postibus altaque botris
Fulcra, suae mortis iam laetus imagine panxit.
At reliquum cunctis ignavus et omnibus optans
Apparere rudis, decor et sapientia mentis
Aeternae, sexti complevit tempora lustri. 15.
O, quanta his visis materni causa stuporis
Ista fuit soboles, sua qualis origo fuisset


748. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Mariae hoc fertur sermone locutus
Filius et maestam sic fato aptasse parentem.
“Mater amata, vale, divini postulat ordo
Decreti iam carne mori lethumque subire.
Macte animi generosa parens, nunc robore mentis,
Nunc opus est virtute regi: mors, flagra, dolores
Illotae tribuum voces, convicia, funes,
Sentibus implexum duris diadema, cruoris
Eluvium, dein poenalis nato imminet arbor.
Haec


749. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tristius exemplum, non insuperabile luctu
Virgineo: nec te excipio Sipyleia mendax
Facta parens Niobe natorum funere marmor.
Vera tamen fuerit Niobe, sed marmore verti
Non amor hanc sobolis, sed mentis caeca subegit
Ambitio insanusque tumor, Latoia postquam
Sacra sibi fieri poscens agnovit amara,
Auxilio prolis sese Titanide victam.
Purus amor sobolis quam sic lugere dedisset,


750. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

meae genitor; nec te, Anna, tulissem
Corpore discretam, talis nisi laurea primam
Respiceret natam, sexus cui debita vestri
Palma prior carnique prior coniuncta beari
Aequa petit nulli par excellentia mentis.
Tuque meae carnis felix nutritor, Ioseph,
(Huic etenim fatis victo, telluris amoena
Parte quiescenti, limbo procul, adfuit Ales
Numinis, admonuitque virum Victoris alumni
Dite


751. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

limbo venientia plantae
Agmina tam grandis merito dignata triumphi
Signa colunt roburque Crucis victricis adorant.
Inde brevi spatio (quamvis et longius esset
Si spatium, mora nulla viae est, queis propria mentis
Esse agiles natura dedit, ventura beatis
Corporibus pro dote comes) vicina sepulchri
Claustra petunt spectantque novi venerabile saxi
Depositum myrrhaeque madens aloesque Sabaeo
A


752. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quamvis ille sui necdum sortitus honorem
Corporis, evasit tenebras tamen atque petito
Aethere divini est consors mens fata triumphi.
Ut primum aspexit Victoris lumina Verbi
Et speculum aeternae mentis dans cuncta videri,
Se prece servatum stantis sub stipite matris
Agnovit: statuitque simul Titania nactum
Regna, sub ora piae cum laude venire patronae.
Tertia lux postquam Stygio hunc revocavit ab antro,


753. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Terrea divinos reslouta vetantia vultus.
Interea aeterni crescat quo gloria Nati
Ardet inexpletùm, seu quos Synagoga premebat,
Hortari ad robur, seu quos vis aegra timoris
Impeteret, pressa mentis formidine stantem
Virtutem suadere, pios vitamque calebat
Formare ad mores: ea demum credita cunctis
Numinis effigies verique serenus horizon.


754. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lumine, prona
Fronte fero: tibi conatu sudavimus isto.
Imparis ingenii damnet si parva laborem
Gratia, nil moror: affectu sperare faventem
Te Dominam, grandi non mentis acumine prodest.
Istud erat quod respexit Iesseidos author.
Id vero quo nunc, Genetrix, te respicit, hoc est:
Ut sibi supremis placidum sit habere Tonantem
In fatis: tua si numquam mortalibus anceps


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.