Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mentis

Your search found 1001 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 916-919:


916. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

maximum esse hujusce urbis ornamentum intelligatis. Et quoniam mihi primum de ingenii magnitudine dicendum proposui, ea quanta fuerit, videamus. Haud opinor negabitis, eum ingenio abundantem esse magis habendum, qui celeriores habeat animi motus, acrioremque mentis aciem ad pervidenda plura, quae in quaque re ad cogitationem contemplationemque proposita subesse possunt; qui expeditius queat ex notionibus, quas animo jam percepit, affines alias investigare, easque inter se comparare; quique tandem et argutius sententiam


917. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Vicit enim maximam, quam de se concitaverat, opinionem ac famam. Quod quum dico, vereor sane, ne cui oratio videatur mea magis ad amicissimi hominis gloriam augendam, quam ad veritatem accommodata. Atqui mecum profecto sentiet, quicumque viderit, illum non eo solum mentis acie pervasisse, quo summi in iisdem facultatibus viri progressi sunt, verum etiam longius meditationes suas cogitationesque protendisse, quasi ipsum jam sui puduerit, si aliorum tantum vestigiis insisteret, partisque frueretur commodis, nec novas aperiret


918. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

strepitu, ac multorum clade geri potuerint; haec autem philosophiae atque humanitatis studia summa non solum cum pace, verum etiam omnium securitate atque utilitate exerceantur. Itaque statuo et confidenter affirmo, hunc virum in omnes philosophiae partes aciem mentis intendisse, et quocumque intendisset, novam operis alicujus conscribendi caussam fuisse solitum invenire, novamque, dicam, quasi triumphandi occasionem nancisci. Atque ut elementa matheseos universae ad usum scholarum vulgata mittam, et quae de tempore, de


919. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

quum ex Austria in Insubriam descendisses, illius miserandi luctus in partem voco. Tu hominem facile omnium celeberrimum quum in eo statu vidisti, in quo ipsi mors, quae et brevi tuum discessum consequuta est, erat minus timenda, quam vita diuturnior exoptanda, in eo mentis errore ac falsa fortunarum desperatione, non solum lacrymis ac dolore tuo putasti dignum, verum et opes ei obtulisti tuas, et preces consolationemque adhibuisti, et communionem bonorum auxiliumque spopondisti, quo tecum in patriam atque in sororis


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.