Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sanguine

Your search found 1224 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 141-146:


141. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

motum hunc more humano aut cum passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat? Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur


142. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit


143. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

dei optimi munere ueritas reuelata et celitus missa est sapientia, quibus et audire et lucem intueri et uersari in luce permittitur. Adestote queso omnes animis qui adestis corporibus: huc mentes uestras: huc pietatis misericordieque oculos conuertite. Educunt Judei Jesum spinis coronatum: sanguine multo conspersum: sputo et omni sordium genere turpiter oblitum. flagellis ac uerberibus debilitatum prorsus et uix iam pedibus innitentem. Aspicite collapsa membra et omni penarum genere pallida atque exanguia. Riget cruore squallidi capitis concreta cesaries. formosus ille et suauis


144. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

oblitum. flagellis ac uerberibus debilitatum prorsus et uix iam pedibus innitentem. Aspicite collapsa membra et omni penarum genere pallida atque exanguia. Riget cruore squallidi capitis concreta cesaries. formosus ille et suauis aspectus nusquam cernitur. pristinus forme uigor liuore et sanguine contabuit: capillique coherentis illuuies attenuatos oculos et lumen prope extinctum puluere et cruore obducit. Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed erat species eius inhonorata


145. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

tam clarus sermo, tam simplex, tam manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest. Itaque redeamus illuc unde nostra diuertit oratio. Educitur Jesus ad supplicium eo quo narrabam uultu: eoque corporis habitu: crucem ipsemet humeris deferens. confectus flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur: rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi


146. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

percurrens. Oro atque obsecro te generis humani redemptor: dei atque hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.