Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sanguine

Your search found 1224 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 721-776:


721. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

4.
Vos quoque, Pierides, si qua estis vatibus aequa
Numina, Pierides, Scythico si libera rupto
Versatis iam colla iugo, iam reddita vestro
Est prior Adriadûm si sanguine gloria rivo,
Carminibus faciles, quâ liberiore potestis
Purgataque feris Thracum stridoribus aurâ,
Aspirate meis! Et ne Rhodopeius ultra
Instabiles vos terror agat, concedite, Nymphae,


722. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


In numerum veniunt gentes) aeterna Voluntas
Extulit, e cuius regali stemmate proles
Susciperet divina viri sine semine corpus.
Inde legenda fuit Virgo, cui regius esset
Virtutis Regumque alto cum sanguine splendor.
Hanc Pater aeterno qui perficit omnia nutu,
Imperiosa hominum qui condit fata, puellam
Disposuit fortique levans super omnia dextra,
Omnipotens quaecumque eadem molita Tonantis


723. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Natio nulla fuit, grandi pensare solebas
Morum barbarie. Domini patrisque fideli
Deposito cultu, faenum comedentis in auro
Conflatae pecudis Pharium venerate Serapim.
Si tibi cognato stirpis de sanguine fluxit
Ille Deus; patris nutritorisque Canopi
Iosippi effigies, cui noctis imagine visae
Attribuit simulacra bovis, nutrita repostis
Frugibus Aegyptus; quae tanta protervia, veri


724. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Numinis, aut fictae deserto Numine vaccae,
Ingrato cumulare preces laudesque tribuli!
Si tibi cognatus cordi Deus, euge, proterve
Isacide, caelo tua largitore superba
Vota tulere satis: natum de sanguine Numen
Cerne tuo, et supplex venerare; daturus honorem
Non alii, fratrum quam venditione, datisque
Frugibus Hebraeus quem praesignavit Ioseph.
Sed semper stolidus Iuda; modo caecus in ipsum


725. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aequatus regno primus, Iesseia proles,
Stemma coronavit David, non degener aulae
Pastor; acerborum post corpora strata leonum,
Intrepidus tumido robur conferre giganti.
Hic ille est princeps cuius de sanguine fluxit,
Longius augusti transfusa canalibus ostri
Orbi adventurum Numen paritura propago.
Ille quidem thalami plures in foedera nuptas
Admisit, fuit una tamen fecunda daturae
Hoc


726. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

copia maior
Venerat, augusti genus infamare parentis.
Hic Mariae genitor, Iudae, genitore lucratus
Barpanthere, tribum, cui nec Pantheris avita
Laus deerat, longo regum venientis eorum
Sanguine, quorum alta Davidis origine manans
Fama Palaestino longum duravit in ostro.
Ter fuerant etenim septem, quorum aequa paterni
Stemmatis in Iudae solio permansit origo
Davidis soboles, donec postremus


727. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est pietas, expersque tui per cuncta meantis
Consilii nulla est tellus, nec egena resistit
Imperiis natura tuis! Scis, optime patrum,
Quae probri me fama premit: complura peregi
Connubii iam lustra, meo nec sanguine proles
Vivit, adorandum te laudatura Parentem
Me patre posteritas: si te mea criminis urit
Improbitas, Pater indulge, sobolemque tuorum
Laudatricem operum de me placatus adopta.


728. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

eadem solacia vultus.
Et Simeon Solymae Mystes aetate colendus
Occidua, cui certa suis accesserat annis
Caelo nixa fides, non se prius aurea seris
Lumina clausurum fatis quam surgat avito
Sanguine Iessigenûm promissi principis alma,
Virgo etiam in partu, Israëlis gloria mater.
Credidit hanc primis radiis assurgere lucem,
Festivo testante Cherub, seseque supremum
Praeparat ad carmen, spectandae


729. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

non pura videri
Legis et exempli rea, dum mirabile natae,
Processisse utero vidisset septima germen
Hebdomas, et sacri placitum legale probaret
Accessum templi; cum iam purgata fluenti
Sanguine languorem partus natura tulisset.
Expletis igitur pro more, puerpera, binis
Mensibus, anniculum sacris altaribus agnum
Oblatura parat; qualem sibi opima mariti
Pascua de tenero grege transmisere


730. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec mea luminibus iam deficientibus aetas
Hanc damnat provecta fidem: mea luminis impos
Si fuerit pupilla, Dei promissa videbo.
Mors non fera prius, non me prius opprimet horror
Funeris, Isacio videam quam sanguine cretum
Lumen, Ephrataeus quo primum arsurus horizon,
Adversa Hebraeis tanget quoque totius orbis
Climata caelesti, non circumcisa, sereno.
Quas tibi summe hominum Sator et tutella pusillus


731. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fronte laboratus sanguis? Cruor iste cruorem
Fundit, ubi potos inopum sudoribus enses
Stringitis innocuo plerumque in pectore, saevi
Victores, caelique sacras pessumdatis aras.
Praestitus in censu, fuso sic sanguine sanguis
Bullit, ut hoc regum perfundat pallia nimbo.
Iessides immane sacris altaribus aurum
Cogit et augusto ne religiosa supellex
Deficeret templo, toto quas comparat orbe,


732. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

connexo splendens hyacinthina cocco
Tela, ferens varios quos finxerat ore Cherubos
Ridentes multoque genas accenderat astro
Ingenio pollens, nec parca laboris Arachne.
Lilia, narcissos, Cypriae quoque sanguine plenos
Tela dabat Veneris flores, ubi mira colorum
Spectanti laetas referebat gratia formas.
Carbasus haec illa est, Christi quam funere sectam
Arcana virtute stupens aspexit Apella.


733. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spectavit Romana Tito victore potestas.
Funere Messiae postquam foedasset iniquas
Infamis Iudaea manus, Tarpeia nefandum
Signa adsunt ultura scelus templique relictum
E flammis cinerem nocuo cum sanguine miscent. 12.
Inter Idumaeas, Latia quas cuspide miles
Collegit Romanus opes, fuit arca micantis
Illustris splendore auri, fuit aurea


734. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quam Doris Iordana secat; campique relicta
Planitie laevaeque iugo Samaritidis aequum
Sichima praebet iter; lascivi ubi principis ignes
Effusus tota urbe cruor restinxit, et atram
Flagitii maculam concisi sanguine regis
Germanae lavere manus diraeque – cruento
Bisgemini fratres sunt ulti opprobria ferro.
Cernitur hic tumulus Iosippi et villa paterno
Cunctorum soli fratrum superaddita dono.


735. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut repleat sacras solitis suffitibus aras.
Inde per auratos visit domicilia postes,
Debilior quae sexus habet, monitusque docetur:
Sancta Ioachimi quam ducat in atria Natam,
Expectare suum, iuncto cum sanguine, culmen.
Venit ut adversus graduumque in vertice sistens,
Virginis explorat vultus. Advertit eandem
Esse, puellari quam nox postrema figurâ
Ostendit faciem, qua se lusisse putabat


736. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

est, quod stemma viri, quae patria?” Simon
Reddidit: “Aprici quae fixa est culmine montis
Nazareth, optat ubi fuso torrente rigari
Terra Zabulonis, Natae huius origine gaudet,
Cui Ioachimus genitor, quem sanguine cretum
Hebraeo, primos dat fama propagine reges
Tangere Iesseos, ipsumque ad stemma vocare
Ingentem Davida volunt. Sed regibus impar
Est census: tamen hoc tantis prostrata ruinis


737. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Voce Annam. Aspexit tenerae dum Virginis ora
Effigiemque magis formae caelestis habentem
Quam speciem moriturae, agnoverat Anna susurro
Flaminis interni, caeli hanc suffragia Matrem
Poscere, felici cuius de sanguine Princeps
Prodeat Hebraeus, Diti quoque iura daturus.
“O bona sors, quam laeta venis!” ait Anna, silenti
Ore quidem; tamen expressit simulacra latentis
Laetitiae iucunda oris frontisque serenae


738. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quae nimis officerent animis mortalibus umbras.
Quid faciam? Quid munifico pusilla rependam
Authori? Saevis equidem mihi membra cremari
Ignibus optarem, diris mihi viscera velli
Tormentis cuperem, proprio me sanguine sectis
Destitui venis fusoque incendia toto
Quo caleo, pariter vellem sopire cruore.
Accedat tantum qui Numinis igne tyrannus
Postulet orbari Mariam, qui Numinis hostem
Esse velit,


739. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O asperse caput canis Eleazare, digno
Funere felices animae, quëis causa cadendi
Numen erat! Veniet tempus, cum castus amator
Sanguinis occisusque suis consortibus Agnus
Victrices referet tali pro sanguine palmas.” 29.
Talia dicenti, consuetus adesse, puellam
Aliger accessit. Sua grata fuisse Tonanti
Vota refert, cuius prohibet tamen aequa


740. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sed morte procul. Te funeris expers
Poena manet, sine morte chalybs: quae verus amator
Numinis extremâ vitae discrimina luctâ
Sustinet, inferiora tuo dabit esse dolori
Disponit qui cuncta Deus: sine sanguine maior
Omnibus his veniet, sed non sine vulnere palma.”
His Virgo Aligeri monitis demissa reponit:
“En humilem ancillam! Quidquid divina voluntas
Immittet, non maesta feram: quin alme minister


741. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regiaque ad dotis cumulum accessura propago.
Cumque nefas propria fuit olim stirpe diremptas
Connubiis miscere tribus Mariaeque tribulis
Progenies Iudae medio Davide fuisset,
Hinc erat augusto Iudae de sanguine natis
Virginei spes facta thori; nec segnibus iste
Sanguinis eiusdem caluit rivalibus Hymen. 34.
Ut vero thalami Mariam vox attigit,


742. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vestibulum, divina patrum mandata secuti,
Expectant summae iussa ulteriora tiarae.
Octoginta aderant iuvenes, quorum ultima septem
Par lustris aetas, rudior quinquennia quatuor
Attigerat pubes: regali sanguine Iudae
Nati omnes, ipsa Davidis origine multi.
Et quoniam antiquos capta Babylone reversae
Non habuere tribus quibus excessere penates,
Sed quo quisque loco potuit nova limina fixit,


743. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nobiscum sanguis, probitas et gratia; demum
Virtutis verae simulacrum: tanta stupentes
Prodigia, eximios templi deposcere mystas
De thalami eventu caeli responsa coëgit.
Auditum: dandam esse viro, cui sanguine Iudae
Sit genitor sacroque simul cui limine stanti,
Allatus manibus siccus – mirabile! – stipes
Exeat in florem et fronti Babylonius ales
Insideat. Iosippe, puto dabis; ista iubentis


744. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


In templum comes. Agnati quoque sanguinis idem
Est animus: venient, festi quos annuus ignis
Excivit Solymam propriis e sedibus ardor.
Hic venerandus adest grata cum coniuge mystes
Melchi Hebronites, qui sanguine tangit Elisam,
Cui eadem nobis, eadem sponsaeque propago!
Quam doleo Solymam non accessisse, mariti
Zachariae amissae luctu prostrata loquelae.
Bis Phaëtonteo sese iam lumine Phoebe


745. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

templi
Atria, sufficiens Hymenaeo sanguis, utrique
Proximior sponso, festivis vultibus omnes.
Germanum praeter Cleopham Mariamque iugalis
Consortem thalami, regum praeclarus avito
Sanguine Ephrataea Salomon advenit ab urbe,
Dives agri Salomon, cui formae insignis Edissa
Iuncta thoro, geminum leviori a semine pignus
Ediderat. Quorum Anna viri matura parentes
Laeta sequi, proprias cupiens


746. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rite serenis
Cognatorum oculis plausuque et murmure laeto
Eductam Solymaea domus, materna puellae
Portio Nazareth hinc genitoris sede recepit.
Ut patris subiere lares, mora commoda iunctis
Sanguine suscepta est, donec peregrina pudico
Colloquio compressa fames noctisque quietum
(Nam sero venere) viae languore levaret.
Una illis quam Virgo dabat (pendebat ab ore
Virgineo nam tota domus vultusque


747. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Virgo
Debuit hic non pauca loqui, dum comiter usa
Composito ad normam summae virtutis amico
Alloquio, affectus, vitii procul arte, benignos
Protulit et cunctis propter regale propinquo
Sanguine honestatas facti data gratia taedas.
Abscedunt dictis hilares, tacitique maritae
Virginis ora animo versant altasque pudoris
Contemplantur opes morumque encomia formant.
Tum bona Iosippi sors, tum


748. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

24.
Haec subito Idalii sumptis fulgoribus astri
Describit radiis Agnum septena gerentem
Cornua et hunc ferri qua nescio cuspide caesum
Insontem mitemque Agnum iugulique madentem
Sanguine, qua mediae se porrigit area telae
Exprimit et caesae pecudi dat lumina septem.
Huic etiam septem ceris signisque volumen
Grande tenere dedit; potuit sed littera clausi
Nulla patere libri. Tum se


749. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Uno eodemque illi virgo de stemmate nupta.
Nomen huic Mariae, lecta haec ex omnibus una
Aeterni Unigenae Mater, cui prima vetusti
Probra piaturo sceleris. Sumendus ab illa
Est sanguis parque aerumnis de sanguine corpus.
I celer et tenues perfer mea dicta per auras
Atque piae pectusque humili te siste puellae.
Laetus avere iube Nympham, quam munere nostro
Dic verbi electam fieri sine semine Matrem.


750. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Innumeris, Pater aethereus sibi prolis ab aevo
Aeterno genitae, corpus mortale daturam
Eligit in matrem: unde tibi, Patrique supremo
Una utriusque venit soboles communis Iesus.
Et quoniam ille tuo manans a sanguine, vera
Progenies Davidis erit; succedet avitis
Fascibus, aeternus Iudaeae regibus haeres.
Hunc dabit Hebraei Numen sublime sedere
Maiestate throni patrisque aeterna Tonantis
Dicetur


751. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ad thalami fructum langueret inutilis aetas,
Ignaro quantum naturae in damna potestas,
Et virtus divina valet. Maiore puellam
Prodigio, expertem thalami, non impote prolis
Ventre, tribus cognata dedit. De sanguine Iudae
Nata nurus, Iudae promisso Principe ventrem
Iam plena incedit, socio quam foedera iungunt
Iosippo, sobrina tibi est: hanc seminis expers
Implevit puro soboles divina marito.


752. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vis armata domat. Regum est iniuria cives
Adversos impune pati! Consultius aegris
Mittitur e membris sanguis, quam cuspidis usu
Si vetito, totum pereat sine vulnere corpus.
Regnorum decus est iratos sanguine misso
Cum vestire potest hostilis purpura reges.
Flamma opus et ferro est: nihil est crudele, timeri
Quo valeat princeps: nulla est iniusta cruoris,
Bellorumque sitis, regum quae mitigat iram.


753. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

potest hostilis purpura reges.
Flamma opus et ferro est: nihil est crudele, timeri
Quo valeat princeps: nulla est iniusta cruoris,
Bellorumque sitis, regum quae mitigat iram.
Imperii nullos partos sine sanguine fasces
Orbis habet: simili si saepe rigentur ab imbre
Quo primum nati, surgunt in culmina flores.
Regnorum natura eadem. Nil denique refert,
Dicatur quis plebis amans rex, sive tyrannus.


754. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Unigenam Mariae esse genus Davidis Iesum:
Unde sui generis, frustra obnitente protervo
Isacida tantum non agnoscente tribulem
Prodiret secura fides Mariamque Latinae
Assererent vero regum de sanguine cerae. 35.
Ut primùm Romana Ducum parentis Idumae
Movissent edicta lares, cognata remoti
Isacidae iussis cumulabant oppida donis.


755. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

iubebant,
Postquam utero natus Phoebi iubar hauserit infans
Bis quater e mersis Moseâ solibus uti
Ad vulnus petrâ maribusque virile ferire
Praeputium patrisque datam cum semine labem
Sanguine diluere et carnis lenire furores.
Conscia sed puri partus nulloque receptam
Traduce progeniem, Virgo sua viscera novit
Non hac lege premi; nec quae famulantia stringunt
Servitia, artari valeat sub


756. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod ducit Olympo
Filius, agnovit mater non impare servis
Hunc ratum servire iugo, diuturna paratum,
Libertate sibi dempta, iuga solvere Iudae.
Subicit infantem cultro primamque Latini
Sanguine divino lucem discriminat anni.
En tibi, Roma, novus scribi quo murice Consul
Postulet, Hebraeo fusus spectatur in antro!
Si tamen istius pretium tibi vile cruoris
Creditur, adveniet tempus cum


757. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

principe fasces.
Hunc populi suspirat amor, tibi plebis apertum
Est odium! Nisi te ferro tuearis, inane
Regis nomen habes 1029 habes: habet : perdit fortuna paratum
Sanguine, ni pariter servetur sanguine regnum.
Ut regnes, dura efficiet mollisque potestas,
Ut pereas, nec solius te purpura regni
Deseret invitum: solio qui decidit, alte
Praecipitat: gravis haec, extremi


758. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hunc populi suspirat amor, tibi plebis apertum
Est odium! Nisi te ferro tuearis, inane
Regis nomen habes 1029 habes: habet : perdit fortuna paratum
Sanguine, ni pariter servetur sanguine regnum.
Ut regnes, dura efficiet mollisque potestas,
Ut pereas, nec solius te purpura regni
Deseret invitum: solio qui decidit, alte
Praecipitat: gravis haec, extremi funeris expers


759. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

domui cognata meae sanctisque Boozi
Dignatae thalamis (nostrae quae stirpis origo est,
Saepe pater dixit) tellus est patria Ruthae
Germanaeque nurus Orphae. Cui forsan ibidem
Crescit adhuc soboles, veniens sed sanguine longo,
Siqua tamen superest, ignota latebit utrosque
Posteritas, nimium distans a fonte propago.
Cognatis si Petra famem fugientibus olim
Non ingrata fuit, nobis metuentibus iram


760. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

locum montana Fames colit; unde petendae
Pro tumido potius fuerant Erysichtone poenae
Saevior haec siquidem et letho breviore resolvens
Corpora, quam Scythica fuerat de rupe Promethei
Accersita fames; vacuandis sanguine venis
Tardior et vitae fatali segnior haustu.
Hic quod edas, hospes, nihil est, nisi mandere saxa
Dente velis, neque enim invenies quae carpere 261 carpere: carpore possis


761. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pro nati venis, vacuabat lumina mater.
Tunc etiam proprii cupiebat Virgo cruoris
Par meritum, fieret condigna ut victima, sontes
Restaurare potens et caelo reddere, laesus
Aeternae sobolis rubeat ne sanguine stipes.
Mollia maternis at vero bracchia pannis
Constrictus puer et palmis cui tangere plantam
Dempta triumphalem libertas, respicit illam
Et cupidus dulces metitur lumine ramos.


762. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

natique latus stipare, vel ipsis
Discipulis mensae accubitum sortita priorem,
Prima fuit, sacra pavit quam filius esca.
“Accipe, mater, idem”, inquit natus, “quale dedisti
Tu prius assumpsique tuo de sanguine corpus.
Quique tui fueram ventris, modo pectoris hospes
Esse peto aeternique novum do pignus amoris.”
Tunc ea, luminibus tacitos referentibus ignes,
Ad natum conversa oculos manibusque modesta


763. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

meisque
Luctibus immoriar, quorum praesaga laborant
Viscera, quae saevus fati iam concutit horror.
Quo tuus impellit patrisque aeternus amoris
Imperat excessus, soboles mea, vade, tuoque
Sanguine formosus maculam lavet oris Adamus.
At veluti natum genetrix tam dira ferentem
Nulla umquam aspexit, talem te prima videbo;
Sic veluti matrem nullus tam triste dolentem
Filius aspexit, talem me primus


764. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ut iacto veluti terrae de semine natus
Flos novus et toti species mirabilis orbi
Barbara vicini praeferret symbola fati.
Subiecta primum sacer est tellure receptus
Ut cruor, immisso tellus pro sanguine florem
Reddidit, esse decens rata si pro sanguinis hausto
Divini pretio, donum non vile referret.
At quia purpurei caedis feralis imago
Causa fluoris erat, manans servavit eandem


765. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Causa fluoris erat, manans servavit eandem
Effigiem sanguis, quo vivae occulta latebant
Semina virtutis, similes, in floris ituras
Luxuriem, mortis formare potentia poenas.
Dicitur Oebalio sic olim sanguine flores
Terra dedisse novos et cum Telamonius heros
Ense suo moriens Aiax Sigeia tinxit
Litora, confestim viridi de cespite fusus
Flore pari cruor emicuit foliisque receptum
Et


766. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

honor flori; siquidem celebranda redibant
Annua, praelata Graiis Hyacinthia pompa
Et moriturus in hunc sua nomina transtulit Aiax
Atque suos gemitus Hyacintho inscripsit Apollo.
Causa dabat melior maiorque in sanguine virtus
Messiae sudantis erat, quae sanguine natis
Floribus imprimeret gemini simulacra doloris.
Primus erat proprius poenarum gurgite spumans
Immani torrens; alter maerore labantem


767. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

praelata Graiis Hyacinthia pompa
Et moriturus in hunc sua nomina transtulit Aiax
Atque suos gemitus Hyacintho inscripsit Apollo.
Causa dabat melior maiorque in sanguine virtus
Messiae sudantis erat, quae sanguine natis
Floribus imprimeret gemini simulacra doloris.
Primus erat proprius poenarum gurgite spumans
Immani torrens; alter maerore labantem
Et dulcem non uno animi mucrone petitam


768. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

alter maerore labantem
Et dulcem non uno animi mucrone petitam
Respexit matrem: stat flori impressus uterque. 28.
Mole velut Cyprias, ita sacro sanguine cretus
Flos praeit iste rosas, suavi fragrantior aura.
Hunc simplex folium vestit, nisi pura videri
Quod faciunt sinuosa suae curvamina sphaerae.
Succedit folio teretis pars nacta cylindri


769. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Area maioris folii decorata rubescit
Quinque velut guttis, vel mavis dicere, granis
Coralii: totidem plagarum haec signa, cruento
Queis lacerandus erat divinus stipite natus.
Protinus ut vidit certum de sanguine florem
Athleta aethereus “Sunt instrumenta doloris
Ista mei” dixit. “Viridi me cespite dura
Terret humus, fati dum, quod mihi restat, acerbum
Floribus ostendit mortisque intendit agonem.”


770. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Roboris exemplum? Caeli ventura sub auras
Posteritas tua fata canet caeloque beandus
Adami sanguis, dulcem te morte perempta
Authorem vitae servatoremque sonabit!”
Dixerat haec Ales floresque e sanguine natos
Respiciens, qui praesentem cumulare timorem
Poenarum visi effigie; telluris ab imo
Evulsos omnes et adhuc radice cruentos
Colligit atque alio plantandos orbe reservat,
Sic


771. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dives ubi occiduis Phoebi laetatur arenis
Marsinga et sacrum Didymi Calamina cruorem
Hausit, ubi fixos voluit vernare minister
Aliger Hebraeos, horti miracula, flores.
Haec ita divino venit de sanguine nata
Floris in occiduos Indorum gratia fines.
Nomine flos caruit, donec telluris avarus
Scrutator pelagique audax sulcator ibidem
Divitias cumularet Iber iisdemque repertus,
Voce


772. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Lumborum tenus, Ausonios ubi solvere fasces
Mos erat et saxo tereti servile ligari
Corpus ad opprobrium sceleris virigsque feriri.
Mancipiis tritum et vernarum infamibus horrens
Suppliciis marmor, scelerato sanguine quorum
Livida signa dabat. Facinus crudele! Reorum
Servorum in morem nudatam corpore strinxit
Divinam sobolem tenuitque immitè cruentis
Sulcandum virgis, donec non sanguine tantum


773. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Suppliciis marmor, scelerato sanguine quorum
Livida signa dabat. Facinus crudele! Reorum
Servorum in morem nudatam corpore strinxit
Divinam sobolem tenuitque immitè cruentis
Sulcandum virgis, donec non sanguine tantum
Virgineo, multa flagris sed carne ruberet.
Sic cute deformem, sic totum in vulnera paenè
Conversum praesens aspexit mater et illam
Acre dolentem animo suspexit filius: uno


774. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Alterius numerabat uti sua vulnera poenas.
Gnara fuit genetrix se corde micare beatis
Exundante opibus. Vetiti se germinis illa
Immunem aspexit scelerisque tyrannide prima
Servatam, venturi olim, modo sanguine verò
Praesentis fati. Vidit quod solius ergò
Tunc custodita pro libertate parentis
(Cuius solus amor valuit superare profusa
In cunctos hominum superumque Tonantis amores)


775. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

fas fuerat regem, modo carnis amictum
Exuviis, quae morte iacet prostrata, videte.
Par aliquos vestrum decorabit gloria, postquam
Membra prior vitae redeuntis imago resumam.
Tinctus Adame meo rubuit cui sanguine nuper
Culmine poenali vertex, longo ante sepultum
Tempore suscipies corpus donumque meretur
Hoc tua Abrame fides parendique ardua virtus.
Sollicitos tumuli, Pharioque ex amne referri


776. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Saxicolas; caelique aditus reserare beatos
Quod divine paras servator, debita laudis
Munera, cunctorum exilis tibi serva rependo.
Quod crucis opprobrium passus, quod germinis ergo
Corpus Adamei divino sanguine tinctus,
Servitii crudele iugum, cervice reorum
Abstuleris, scelerum domitor Ditisque superbi
Victor (ab ignaro veniunt haec gaudia Iuda)
Semper honos nomenque tuum tutique deinceps


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.