Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullis

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 117-121:


117. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 23 | Paragraph | Section]

finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate spoliati, ipsa quoque libertate evertuntur. nec ulla maior alia labes et pestis plurima regna civitatesque perculit atque pessumdedit. Non referam autem innumeras eiuscemodi mutationes et occasus, qui nullis aetatibus crebri non extiterunt: non recensebo exempla remota ab oculis nostraque memoria eversorum ex eisdem causis Principatuum Rerumque publicarum: non haerebo in commemoratione alienarum a vestro dolore cladium, exitiique plurimarum gentium, quod ultro sibi mores profligatissimi


118. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 29 | Paragraph | Section]

cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae gubernationis, quemadmodum nobilissimum Regnum virtute fundatum,


119. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 36 | Paragraph | Section]

et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in Hungaria maximam cladem accidisse: semel sub Ludovico rege, qui eodem praelio et ipse extinctus est, et omnes vires ac spes


120. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 40 | Paragraph | Section]

retinere potuissetis. Alia quidem regna, vel montes asperi, vel circumiectarum silvarum densitas, vel praeruptae pręcipitium fluviorum crepidines, vel difficiles angustique aditus, vel munitae urbes ab hostili vexatione defendunt. Vos vero agentes in campis patentibus, ac omni ex parte perviis, nullis praeterea munitionibus, nec natura, nec opere instructos vallatosque, et idcirco expositos ad externam iniuriam; quid aliud texisset per tot annos in vestris sedibus inviolatos florentesque, nisi gloria militaris, et virtus a maioribus per manus accepta? Etenim cum metu sevitutis atque


121. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

(quemadmodum periti medicinae tradunt) ipsis initiis sanari potest, sic immedicabilis est, quum invaserit in partes corporis intimas: tamdiu medullas et viscera populatur, donec totum corpus conficiat. Itidem morbus iste civilis, de quo sermonem instituimus, postquam inter cives inveteraverit, nullis deinde remediis expugnabitur, nec ante conquiescet, quam omnem Reipublicae flatum evertat: eo quidem nondum invalescente, ac mox de sedibus animorum et conversatione publica sublato atque depulso; nihil est, quod posthac quieti metuatur, praeter externam violentiam fatique necessitatem:


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.