Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullis

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 250-260:


250. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 3 | Paragraph | Section]

2-do et pag. 119. ais: Contra tamen Sentiunt Croatae, majores suos ad Cimerias Tenebras damnari haud aequo animo ferentes. Quare ostentant Alexandri magni Diploma a Ratkajo relatum, quod in Tabulario Capituli Chasmensis originale asservari a non nullis Croatis audivi tum subnexa denuo Chehi fabula graviter, odiis alacer, concludis. Sed cum haec omnia Croatarum figmenta sint, a nobis jam alias explosa, non est cur iis refellendis tempus teramus.


251. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 4 | Paragraph | Section]

sum, ipsum rei Litterariae statum non et obscuris quibusdam Authoribus, sed ex iis, qui saniori Nationis parti plurimum probantur, aestimari debere. Ortum Kocsius vester Hunnorum a Daemonibus Incubis repetit. Fabula venditi a Zvetibald pro alba Equa Regni non nullis vestris scriptoribus magni negotii momentum habere videbatur. Attilae Diploma minuti quidam Scriptores Vestri aeque circumferebant: quantis sublectae fidei Narrationibus non scatet Thuroczius Bonfiniusque vester? Quid Tibi animi esset, si quis Croata Scriptor


252. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 5 | Paragraph | Section]

Te occupare tantopere gestias, quid in re ipsa subfuerit? Cape: percrepuerant in illis prioris Saeculi Litterarum Tenebris nescio quo pacto rumor ille quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque Protonotariatum Centum 30 annis nunquam fuerit reserata. Ego ipse, quamquam falsitas diplomatis mihi probe comperta foret, subdubitabam tamen, an non in illa priorum saeculorum


253. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 9 | Paragraph | Section]

falsa hujusmodi opinio quam minuti quidam, ac imperiti Scriptores induxerunt, at firmissime teneri Slavicas illas Colonias, quae nunc Illyricum insident, ex Sarmatia Boreali advenisse. Ex his aequus Lector iudicet num ego omnibus Scriptoribus Croaticis totique genti an potius non nullis et minutis quibusdam Authoribus, ac illis demum Croatis qui vulgaribus ducuntur rumoribus fabulas illas adscribam? Iam vero quid isthic Criminis, quid injuriae latet? Tute fateris Glavinichium, Orbinum, Ratkajum, Bedekovichium illarum Fabularum esse Patronos,


254. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 10 | Paragraph | Section]

quoque mea, ut certe his adversari ante annos 20 nefas fuisset, utinam apud omnes nunc quoque culpa careat; addit paulo post eos, qui praejudicatis opinionibus non adhaesissent, fuisse reputatos ut haereticos et novatores. Testimonio igitur vestro opinionem hujusmodi non nullis Scriptoribus ac popularibus Croatis vere adscripsisse. Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter


255. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 10 | Paragraph | Section]

ac popularibus Croatis vere adscripsisse. Ita est, inquis, sed cur aliis locis Croatas perpetuo crepas, cur scriptores Croaticos non dicis: cape Responsum ab omnibus, ut spero, probandum: Ratio aequitatis postulat ut ubicunque Locis aliis Croatas simpliciter appellam, id de non nullis minutis Scriptoribus, de quae vulgo intelexisse existimer; secutus hac in re sum morem Scriptorum optimae Notae, qui ubi semel iterumque verbis nitidis ac planis pro opportunitate Sententiam suam declararunt, consveverunt deinceps liberius uti vocabulis; nimirum servile esse


256. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

Prayus et Desericius rem hanc extra controversam posuerint, quid ad rem? Hoc certum est Prayum in primis fictis Monumentis et Historiis rem suam non egisse, sed, ut Criticum decet, ex genuinis fontibus argumentum tractasse. Pagina eadem scripsi: me a non nullis Croatis audivisse, originale Diplomatis Alexandrini in Tabularis Capituli Chasmensis asservari, quibus recitatis Tu me his aggredereris: vide quid agas. Video. Scin Tu Capitulum Chasmense Locum esse credibilem? Pridem scio. Scin quod unum falsum Instrumentum in Tabulario


257. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 14 | Paragraph | Section]

dicentem sustinerent? Sed Tuis Te verbis arctius constringo: haec autem sunt Percrepuerat in illis prioris saeculi Litterarum Tenebris, nescio quo pacto rumor ille, quod originale privilegii Alexandri M. in Cista privilegiorum Regni hujus asservetur. Ansam credendi non nullis in Historia Patria minus versatis dedit quod cista haec ad meum usque protonotariatum centum 30 annis nunquam fuerit reserata; ego ipse, quamquam falsitas hujus Diplomatis mihi probe comperta foret, subdubidabam tamen an non in illa priorum saeculorum Caligine veterator quispiam


258. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 15 | Paragraph | Section]

reconditum, totius propterea Loci fidem labefacto. Porro quod minaris Te effecturum uti publica authoritate Tabularium Chasmense ob Diploma Alexandrium inspiciatur, quod lubet fac, per me licet: quid enim mihi detrimenti allaturus es si illic non reperiatur; an propterea verum non erit me id a non nullis Croatis audivisse? Sed idoneos ad peragendam hanc Inquisitionem Testes a me statui petis? Itane vero? Dic sodes, quibus Idoneis Testibus Tibi opus erat, ut Regni Tabularium ejusdem rei gratia inspiceres? Nonne vel mendax fama ac sparsus ab imperitis rumor ad id Tibi sufficiebat? Sed mittamus


259. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

fabricata? Nunquid te auctore non imposterum Te auctore vocare licebit Historicis fabulatores Bonfinium, Thurocium, eo quod plurimas tabulas non ipsi procuderint, sed ex aliis exscripserint? Cum itaque exploratum sit Diplomatis Alexandrini et Chehi fabulam a vestris Scriptoribus non nullis, minutis illis quidem in Illyris esse praeseque propagatam, erroresque adeo feliciter an infeliciter dissemminatos ut Teste nuperno Panegyrista Zagrabiensi ex animis popularium Vestrorum vix evelli possint: vel severissimos Grammaticos haud intercessuros spero quod fabulas


260. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

in Septemtrione dicant neque scio, neque scire curo, in hac autem Civitate complusculi Croatae sunt, qui fabulas illas exosculantur. Atque hoc ad promotas adversus me accusationes respondenda duxi; quae si Magnificentiae Tuae, ut spero, satisfaciant, negotium confectum est, sin minus, ego nullis aliis conditionum articulis subscribo. Si Magnificentiae Tuae proprium Scriptum, uti minaris, per Ephemerides vulgare libuerit, oro ut hoc Scriptum meum una simul vulgare digneris, quo Litterati judicare ex amborum Oratione possint cuinam nostrum suffragentur rationes; si autem Tu solus meo


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.