Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullis

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 87-96:


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

nummum aureorum, deinde tota Austria cedendum. Nam ultra Danubium multa tunc Austriae loca Hungari tenebant. Exulibus Hungaris, qui apud se essent, reditus in patriam permittendus, bonaque restituenda. Postremo, ne quid insolentiae deesset, petit ut, si rex Vuladislauus nullis post se liberis relictis e uita cessisset, Hungari alium regem praeter se substituendi ius non haberent. Haec Maximiliani plena temeritatis ac inconsultae arrogantiae uerba, ne dicam deliramenta, tametsi legati uix risum comprimentes audiuere, utpote satis certi eum, etiam cum


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

optandum, quod uirtuti ac honestati sit anteponendum? Atque an aliquid in bonis fortunae inueniri possit, quod contempta iuramenti religione in animum admittere debeamus? Enimuero, proceres Hungari, si uestri similes esse uultis, nullis potius quam nostris ipsorum exemplis utendum est uobis. Quis enim uestrum est adeo infima fortuna, qui ab hostibus e custodia dimissus atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in ordinem coactum, regnique limites nullis copiis tutos omnibusque contemptui esse ― et erat regionum Samandriae adiacentium praefectus ― adiunctis sibi duobus filiis, fortissimis uiris, cum quinque et uiginti millibus hominum Istrum transmisit, atque dum Transistranum agrum uastat, ab


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam Aeantem dicunt, deductae erant nec emitti in salum poterant, eo quod fluuius nullis per aestatem imbribus auctus adeo diutino insuper aestu exaruerat, ut circa ostium maxime uix unius pedis alueo in mare effunderetur, quum et per se conuolutis rapido amnis cursu arenis, simul et marinis fluctibus


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

suis adiunxit. Qua profecto comitate, credunt Turcae, Bazethem ostendere uoluisse se non hostium perniciem, sed seruitutem quaerere, rem sane uictis, ut ipsi arbitrantur, non omnino miseram, quum pręsertim illi cum mancipiis suis aequo prope iure uiuant, nullis fere delitiis domini a seruis secreti, utpote cum quibus etiam connubii iunguntur neccessitudine, quosque interdum indole eorum capti pari iure cum liberis rerum suarum haeredes instituunt. Corone Turcas ultro recipit; Nauplienses ad


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit.


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

uisum est rem consilio cum Albanesiis quam armis gerere, dedit operam, ut Alexandrum Schenderbeghi nepotem sibi conciliaret. Itaque quum apud se multos Albanesios haberet, linguae commertio per occulta colloquia ingentibus promissis iuuenem genere nobilem, auique gloria illustrem, nullis apud Christianos praeditum fortunis, aetate fluxum, atque praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime,


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

praesentis tędio fortunae in oblatam spem flecti promptum, non modo Venetis ademit, sed etiam sibi eo facilius assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero eorum, quia mercaturae dediti arma per se non exercent, semper suspectam habere.


95. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

parere, sua unicuique, quae per scelus occupauerant, ultro restituendo, et soli, quod institutis ac moribus illorum conueniebat, mercaturę incumbere, nec terra marique regendis imperiis implicari, propterea quod nihil minus tutum est quam ingentes opes nullis aduersus hostem propriis armis munitae. Nam hae, ut alio loco dictum est, alienis armis et milite externo aere conducto tutae esse nequeunt. Vt is, qui bellum Venetis indixerat, Mediolanum ad regem est reuersus, rex in Cremonensem agrum confestim contendit,


96. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac seminudis, peritos militiae cum imbellibus, ac imperitissimis. Turcae enim nullis militaribus institutis student, nihil fere ordinatae disciplinae habent: turba est incondita, rudis, temeraria, neque se unquam, neque equos suos bellicis meditationibus exercent. Omnis illorum uis non in signis conferendis, sed in praeda conuectanda consistit. Itaque simul ac in


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.