Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hic

Your search found 6574 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1370-1378:


1370. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Salue, poeta, Musarum alumne, laurea corona insignite, lyre carminumque cantu Celeberrime! POETA: Et tu salue atque uale, mysteriorum contemplator atque interpres, optime theologe! THEOLOGVS: Quid tu hic solus? POETA: Solos esse oportet, qui egregium aliquid altumque meditantur. Nam in secessu cogitata purius exeunt. Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque


1371. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Quid tu hic solus? POETA: Solos esse oportet, qui egregium aliquid altumque meditantur. Nam in secessu cogitata purius exeunt. Sed te oro, tu quoque huc concędas, ut simul sub umbra platani huius considentes ratiocinemur, donec ęstiuus hic calor mediusque deferuescat dies. THEOLOGVS: Morem tibi geram, non tam uitandi caloris gratia, quam ut de tua te aliquid interrogem poesi. Quando igitur sub arbore hac consederimus, quęro abs te, quos ex mortalibus prisci poetę tui praecipuis


1372. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et eo quidem lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit etiam quę non imperabantur, ut magis cęlo dignus appareret. Cęterum, ne tempus terendo iter nostrum remoremur, quę a poetis latissime digeruntur, quam breuius potero, perstringam. (Ludi


1373. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ab eo, qui tibi calumniatur, te amoliendo tempera aut molli mitique responso furentem placare stude, et hydram interemisti multoque plus laudis ac remunerationis apud Deum inuenies quam apud Euristeum Hercules. Neque enim monstrorum domitoribus cęlum promittitur, sed uitiorum. Quid pręterea hic heros tuus? (Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt


1374. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque


1375. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne seruis suis tantopere molesti


1376. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes concupiscit, sed cęlestes. POETA: Da ueniam, non possum, quin te hoc loco interpellem. Nonne ipse dixi Herculem quoque aurea mala obtulisse


1377. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uno necato multos a necis discrimine liberans. At in hac quoque uictoria a nostris uincitur, cum perspicuum sit multo laudabilius esse animas, ut diximus, a perditione liberare quam a corporibus mortis periculum propulsare. Heresiarches Busyride omni crudelior est, omni bellua immanior. Hic est enim, qui secum communicantium animas uinculat et perdendas diabolo committit et perpetuo inextinguibilique igni facit obnoxias. Nullum autem crudelitatis genus est huic crudelitati comparandum. At uero aliquis ex nostris uir catholicus diuina pręditus disciplina hunc ipsum diaboli


1378. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Ille insuper in Sicilia Ericem regem cestibus pugnantem uicit. Nonne pluris habendus Christianus, qui spiritalium fatigationum flagello corpus suum atterit ieiunando, uigilando, orando, semper aliquid operis agendo, ut spiritum a cupidinibus illęsum seruet. Ocio enim hic Erix noster lasciuit et exultat et in nos dominari expetit, nisi talium cestuum uerbere perdometur. Atque hoc illud est, quod Apostolus ait: Castigo corpus meum et in seruitutem redigo, ne aliis prędicans ipse reprobus inueniar. (Siculi) Hercules, inquis, et


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.