Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hic

Your search found 6574 occurrences

More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1395-1442:


1395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

perisset, ad Matthiam, priuatum Iani Chuniadis filium, qui sibi Coruini nomen imposuit, opera Michaellis Selagii regnum ab Hungaris deffertur, quippe is erat Matthiae auunculus, ad eumque omnium rerum summa tunc respiciebat. Hic autem rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello


1396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae aderant, bellum, quod ab Alemanis illatum secutum est, mentibus augurantes confestim in arcem conueniunt, de retinenda Austria


1397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

causa peregrinationis eius esset ignota Polonis. Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum praeceptor est constitutus. Hic igitur eo nuntio audito, mirum in modum laetatus statim coepit Albertho profectionem in Hungariam suadere, ratus, ut erat, maioris fortunae et sibi et principi suo oblata utendum occasione, nec tantam spem ulla corrumpendam mora. Verum cum haec expeditio inconsultis Alberti parentibus suscipi


1398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

dum de nouo rege creando inter se deliberant, Stephanum cognomento Incitartonum, Sepusiensem principem, ne decreta eorum sine summo magistratu essent irrita, absentem declarant naderhespanum. Ita senatus principem Hungari uocant, uulgo comes palatinus dicitur. Hic autem magistratus dignitate primus post regem est, regiamque fere obtinet potestatem: nam rege absente, aut nondum designato senatum uocandi, quod quidem nulli praeter ipsum licet, ius habet. Declarato igitur senatus principe filium regis interposita publica fide ad


1399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

nec nisi sola mentis ualitudine excusandum. Quis enim est sacerdotum adeo perditis moribus, modo sit sobrius atque sanae mentis, qui hominem nulla iniuria, aut omnino leui prouocatus interficeret? Tantum uero abfuit, ut hic sacerdos, propter hominis necem, aut publica censura, aut sua ipsius conscientia sacris arceretur, ut insuper scelere dissimulato in patria, quo metu iuditii ex Hungaria profugerat, a ciuibus Rhacusanis eiusce caedis ignaris Tribuniensium praesul fuerit dictus, licet titulum duntaxat


1400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

falsarios hoc corruptissimo tempore Sedes Apostolica ultimo supplicio afficit; in caeteris conniuere solet, eo quod falsi crimen, quum pontificum, quorum omnis in comparandis duntaxat pecuniis cura fixa est, deterat emolumenta, capitale putatur. Ad hoc accedit quia hic sacerdos solemni stipulatu spoponderat se, simulatque in patriam reuersus esset, ducentos aureos mulctae nomine soluturum, nisi quosdam ueteres authores, qui temporum iniuria non extant, ipsis Maphaeis, seu quibus illi iussissent librariis, imprimendos dedisset, quos sane ille


1401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

quam rapiendi cupiditate terga uertisse. Nec mirum cuiquam uideri debet eo quod inestimabilis fere regis Matthiae suppellex ita perierit. Etenim iusto Dei iudicio, quae inique parantur, male etiam amitti solent. Nam quamuis hic princeps multis animi dotibus, ut supra docuimus, fuerit illustris, non immerito tamen culpari uisus est, quod omnia ferme inani tribuens famae in alendis uarii generis opificibus, coemendis gemmis, et caetera praeciosa suppellectile comparanda non aerarium modo exhaurire, sed


1402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus habebatur, licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit:


1403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est ex nepte Sigismundi regis, quae quidem fuit filia Alberthi, quem superiore libro generum ipsius Sigismundi fuisse docuimus. Hoc autem hac causa commemoraui, ut ostenderem, quod et alio loco feci, non modo Dei arbitratu reges constitui, sed etiam signis


1404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

leges Hungarorum regnum gubernaturum, eius caput inter sacrificandum diademate circundat. Deinde iam sacrificio peracto singuli procerum suo ordine iusiurandum praestant, promittuntque regiam se potestatem legitime conseruaturos. Sed forte quispiam querit, cur hic mos omni ex parte in rege Vuladislauo creando haud quaquam sit seruatus. Neque enim ullo nobilium clamore ad Albam Regiam Vuladislaui regnum est conprobatum, utpote qui a principibus ne conuocati quidem de more fuerunt. Crediderim senatum Hungarorum, haud satis certum de studiis


1405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

praefectum Transiluanum cum Iano Varadiensium praesule ― nondum enim deposuerat pręsulatum ― ad Alberthum mittit, qui eius animum, si posset, ad pacem sanioris admonendo consilii inducerent. Itaque Ianum concedente collega, quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla


1406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

At forsan nihil ambigis Deum tuae causae, ueluti, ut tu arbitraris, iustiori, si bellum susceperis, secundum exitum daturum? Tuam autem causam iccirco iustiorem esse credis, eo quod in Pestanis comitiis a quibusdam plebeis et stulto uulgi clamore rex Hungarorum es nominatus? Si ergo hic temerarius ac inconsultus populi clamor te regem creare potuit, profecto ob id ipsum etiam Vuladislauus superior est, utpote qui non a plebe, sed a principibus rex est appellatus. Nec modo appellatus, sed etiam accersitus atque in regiam deductus, et iam insignibus regiis, magno


1407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 54 | Paragraph | SubSect | Section]

non dubitauit se nulla sua culpa, uerum Hungarorum inuidia in iram regis Matthiae incidisse, et moriens uersiculis ab se compositis, regisque permissu sepulcro inscriptis, idem testatus est. Quos sane in hunc modum aeditos legimus:

Hic situs est Ianus, patrium qui primus ad Istrum
Duxit laurigeras ex Helicone deas.
Hunc saltem titulum, liuor, permitte sepulto,
Inuidiae non est in monumenta locus. Hic autem Ianus, uir et literis et ingenio memorabilis, nobili


1408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

aeditos legimus:

Hic situs est Ianus, patrium qui primus ad Istrum
Duxit laurigeras ex Helicone deas.
Hunc saltem titulum, liuor, permitte sepulto,
Inuidiae non est in monumenta locus. Hic autem Ianus, uir et literis et ingenio memorabilis, nobili genere natus fuit, in ea mediterraneae Dalmatiae regione, quae inter Sauum et Drauum amneis sita a Pannonia Drauo dirimitur, nunc a Sclauenis, Transistrana, ut supra


1409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

incolae a Christi salutis humanae aduentu in agro Sisiensi erupisse, quorum opinioni ipse haud facile accedo, praedicant. Nempe a Plinio in orbis terrarum descriptione Peïsonem, ni mendum sit in codice, uocari suspicor. Porro hic lacus magnitudine sua et natura aquae, piscibusque, quos suauissimi diuersique ab aliis fert saporis, est memorabilis. Nam quum, quod in tota Hungaria humoris est, per hyemem gelu astringatur, haec sola aqua raro


1410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat


1411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc fuisse ducenta et octuaginta millia nummum aureorum, quam quidem summam, quoad usque persolueret, in custodia est habitus. Vnde autem tantam uim pecuniae hic sacerdos habuerit, et ipse miror, nec dubito, si quis haec legerit, non modo miraturum, sed etiam me haud satis explorata scripsisse existimaturum. Attamen ita se rem habere certum est: nam praeterquam, quod ex commodis sacerdotii uiginti fere millia nummum aureorum annua percipiebat,


1412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit. Hungarorum conuentus Budensis; pax perpetua cum Maximiliano Austriaco sancitur; biennii gesta post Matthiae regis mortem hic absoluuntur. Iam regno externis hostibus uacuo optimates, de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex pace inconsulto senatu temere facta,


1413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Ferunt autem Thomam praesulem sagaci satis consilio, ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus est (nempe reges hoc tempore in


1414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

dicto eius non admodum fuisset audiens. Nam quum ille, duobus fere annis ante quam excessisset uita, usum linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime conseruit manus, semperque fere uictor discessit, nec profecto uitae finem uotis suis minus


1415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere potest. Caue igitur, ne hic hostis, postea quam me oppresserit, tibi quoque mox graue exhibeat negocium. Nam si me superato te lacessere coeperit, quod quidem se propediem facturum denuntiat, profecto caeteri Christiani, quibus sane Polonos bello impares esse constat, etiam oppugnare audebunt. Atqui


1416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum


1417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes I, a Tamerlano captus succedit; cui Musia in regno sufficitur; post quem regnans Baiazethes Secundus a Milone Dardano trucidatur, Dardani vero a Turcis subiguntur. Bazethes inde imperio a patre accępto regnat, qui pacis quam belli artibus clarior fuit. Hic dum Mysiam ius dicendo peragraret, nuntiatur ei Thataros duce Thamerlano in Minorem Asiam impetum fecisse, iamque ab illis Iconium obsideri. Porro Thamerlanus, priscos Turcarum reges longa cognatione attingens, Minorem Asiam iure cognationis uendicare uidebatur, nulla sane Molii Huncharii


1418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

Non ita multo post Thatarus seditione domestica in patriam reuocatus Minorem Asiam reliquit, Turcisque huius discessu libertas restituta est. Qui principibus suis Prusam conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani pronepotem, regem sufficiunt. Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum


1419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad


1420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

est uicta cum rege Hungarorum uirtus. Hi nanque Iano Chugniade praefecto constituto adeo obstinatis animis bellum cum Turcis gessere, ut Homurathe e Moesia pulso regnum quoque Dardanorum Georgio, nepoti ex fratre illius Lazari, de quo supra meminimus, restituerint. Hic est ille Georgius, qui, ut proximo uolumine diximus, amisso regno Rhacusam cum magna ui auri se receperat, Rhacusanisque tum consultoribus tum deprecatoribus apud Hungaros usus regnum egregie recuperauerat, Turcis ultro cedentibus et coitionem


1421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

caede apud Taurunum oppidum in confluentibus Saui et Danubii situm, nunc Nander Albam incolae nuncupant, est repulsus. Iterum ad Euphratem cum Cassano, Medorum rege, ubi et optimum quemque ex suis in acie amisit, et hostis regis filium interfecit. Hic adeo incerta ab his regibus uictoria tunc pugnatum est, ut ab hoc praelio uterque pro uicto discesserit. Quin etiam saepius et in Asia cum uariis hostibus, et in Europa, cum Hungaris maxime, per praefectos pugnauit. Quos etsi frequentibus uexauerit incursionibus, nunquam


1422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus. Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno


1423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat. Mauerdini Christiani iniustum supplicium, ac singularis in fide constantia et fortitudo. Hic uir licet, ut accępi, publicanus aliquot annis fuerit, atque haud satis honeste ingenteis nactus opes, utpote qui ne a foenore quidem sese continuerat, quum Turcis eius fortunae inuidiae simul et suspitioni esse coepissent, productis falsis testibus contemptae Machomethanae


1424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

dum illum Italia propere excedere cupit, ne, ut quidam arbitrantur, causam parricidii dicere apud regem cogeretur, et conuictus sceleris e Mediolanensium imperio pelleretur, constituto in eius locum consobrino suo Lodouico Genebiorum duce, quam ciuitatem nunc Aureliensem uocant. Hic est Lodouicus, qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia


1425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

totius diei lassi remigio, iactis anchoris, coenatique nauim tentoriis de more integunt, mox quietem hostium prorsus securi capiunt. Erat in insula Graecus quidam, solitariam uitam ducens, uulgus Graeca uoce ita degentes Eremitas uocat. Hic quum non mores, sed locum mutasset, cum Turcis conuenerat, ut quotiescunque Venetam seu quampiam aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit


1426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum peruastato Naupliensi agro in Arcadiam conuertit iter, regionis amoenitate atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras prohibuit, quoad et luna inchoaretur, quod quidem incipiendis rebus auspicatissimum Turcae credunt, et classem suam Peloponnesum iam attigisse nuntiaretur.


1427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

temporis cum patre in quodam Calabriae oppidulo eorum uictui a rege Ferdinando attributo degebat, accersunt, mox cum duabus triremibus Lyssum deuehunt, quem quidem populares magna exceptum laetitia sibi ducem constituunt. Hic est eius Alexandri ex filio nepos, quem Turcae patria uoce Schenderbegum uocarunt, quique ob insignem rei militaris peritiam ac animi magnitudinem Turcis ingenti extitit terrori. Nam patrum nostrorum aetate


1428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Galli partem copiarum crebro traducebant, ac leuia certamina cum hostibus uario euentu inibant. Nam quantum equites Galli hosticis praestabant equitibus, tantum pedites Hispani Gallis peditibus superiores erant. Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui


1429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

qui in eandem spem regni geniti sunt. Corguthes, Selyni fratri contra Achmetem fauens, discordias inter illum et patrem seminat; latronem quendam in armorum societatem adsciscit, a quo Halis Achmetis dux profligatur. Hic est autem ille Bazethis filius Corcuthes, qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus in Bythinia extincto, quoad Bazethes pater eius ex Galatia, quam uictui suo attributam tenuerat, Constantinopolim accederet,


1430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

diximus regem esse designatum, coniungi posset, uiresque in unum conferre, clam iniit societatem cum quodam latrone, eius sectae, quam diximus apud Turcas Sophiacam appellari, eique persuadet aduersus Halydem, paternum ducem, bellum suscipere. Hic autem latro aliquot ante mensibus adscita haud contemnenda sui similium manu, cum ipso Corguthe simulatis, ut quidam opinantur, inimicitiis manum conseruerat, eumque acie superatum, seu simulato metu sponte cedentem, ad mare Phoceam compulerat, nec paruam deinde montanae


1431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci. Hic nihilominus bellum in patrem moliens amicos et milites ad suas partes allicit; Baiazethis Constantinopolim redeuntis pedes cum exercitu premit, suosque ad pugnam stimulat. Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii


1432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e cohorte eorum, qui literis eruditi et imprimis legum consulti essent, caliphem (ita summum antistitem appellant) constituere. Hic non modo sacra et quae ad religionem pertinent curabat, sed etiam de publicis ac priuatis controuersiis cognoscebat, maiestateque, imperio, ac potentia secundus a rege habebatur. Reges igitur Aegypti, quos Machomethani solidanos uocant, pulsis e Syria Christianis, quibuscum ad


1433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 258 | Paragraph | SubSect | Section]

intra portam acie cum magno tumultu erumpunt, tantamque stragem hostium faciunt, ultima desperatione animos irritante, ut non modo Turcas submouerint a moenibus, sed etiam in castra trepidos redegerint. Selynes conuocatis ducibus suis acerba eos increpuit oratione. Qui terror , inquit, hic inconsultus est, hostem toties uictum atque intra moenia urbis compulsum formidatis, quae sola totius regni Cercassorum reliqua est, quam nondum coepimus? Integris uiribus Cercassi uos non sustinuerunt, nunc fractos, ac pene deletos fugitis, uultus errumpentium


1434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

per metum tamen haesitantes manus ulceri admouere non audebant. Itaque carnem per se uehementer exulceratam cancer interim inuasit, qui ad uiscera tendens pulmone celeriter exeso ― et erat illi assiduo opii usu totus fere affectus ― intra quadraginta dies eum absumpsit. Hic uitae exitus fuit Selynis. Qui quidem septimo et quadragesimo aetatis anno, imperii uero octauo mortem obiit, nulli maiorum suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi


1435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

suorum ui animi et gloria rerum gestarum secundus extitit. Mehmethem auum, Magnum cognomento, qui multum terrarum Turcaico imperio adiunxit, audacia pugnandi longe superauit, uictoriis prope aequauit, nec Omurathi proaui gloriae cedit. Ille pluries collatis signis cum hoste dimicauit, hic pluribus prouinciis subactis rem Turcaicam auxit. Coeterum nec morienti Selyni cura in posteros defuit: nam ne mors eius tumultum in regno excitaret, aliquot ante quam interiret diebus, sentiens se iam deficere, filium Salamonem ex Caria, quam sane prouinciam cum


1436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 266 | Paragraph | Section]

profligati, Iamberdinus ipse, ut ex Salomonis literis ad quosdam amicos scriptis cognitum est, interfectus, Damascus a Turcis recoepta, Alaudolaeque iunioris fidei, cuius praeclarum facinus in hoc ipso praelio aduersus Iamberdinum extitit, commissa. Hic est autem Alaudola ille, qui coniuratione facta cum quibusdam Minoris Armeniae nobilibus seniorem Alaudolam, licet consanguineum, regnumque eius Selyni ob simultatem inter ipsos de regno exortam prodiderat. Et quamquam Turcae predicabant Iamberdinum in hac


1437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

maxime negligentia et hostili fraude adempta est. Lodouicus interim, misso cum parua manu ― iustus enim exercitus inopia stipendii et terrore omnia complente subito contrahi nequiuit ― ad Drauum amnem Stephano Bothere Iuniore naderespano (hic, ut supra demonstrauimus, summus est post regem apud Hungaros magistratus), qui regiones Syrmiensi agro adiectas tueretur. Ipse cum paucis equitibus, qui praesto erant, Danubium, qua is Budam Pestumque intersecat, traiecit, edixitque ut omnes nobiles pro suis quisque facultatibus


1438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

aut uenire, perpetuaeque ac miserrimae addici seruituti. Sed non adeo omnes, qui Sumonii obsessi fuerant, uigor animi destituerat, quin ex his quidam uirum sese dignum Hungarico nomine ostenderet, cuius quidem non indignum uidetur et locus admonet memorabile facinus attingere. Hic quum uidisset ingenteis hostium copias oppido circumfusas, nec ullo modo his resisti posse, atque iam metu omnibus consternatis de deditione urbis cum Turca agi nihilque reliqui circumsesso a tanta hostium multitudine praeter honestam mortem esse, auersatus eam


1439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum in oppugnatione uariis hostium telis percussi caderent, appareretque Hungarorum pertinaciam haudquaquam subactum iri, Gallus quidam, qui ad extremum perditus homo abiecta religione Christiana ad Machomethanos defecerat, eorum animos infregit, atque ad urbem tradendam compulit. Hic sane in exercitu Turcaico modico aere equo merebat: nempe Turcae Illyricos, Thraces ac Macedonas ob robur uirium, corporumque speciem sibi libenter adiungunt, militiamque exercere cogunt, coeteras uero nationes militiae haud quaquam idoneas censentes contemptui habent. Itaque Gallus


1440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei charissimus amicorum. Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus est pueritiae Caroli regendae simulque literis erudiendae, atque ut educator ac praeceptor in Hispaniam ductus. Carolo mox imperatore


1441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

quidem suppleui 15 16 * incertum an hic et duobus sequentibus locis auctor, aut alius quidam, hoc nomen e Vuladislauus in Ladislauus (alias semper Vuladislauus) corrigere uoluerit M:


1442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

M ** Drilonem Zg: Dirilonem AK: ex emend. haud satis certum est an Dirlonem aut Dirilonem hic et in aliis locis scribere uoluerit auctor M: * ostiis (e hostiis emend.) K: hostiis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.