Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hic

Your search found 6574 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 266-287:


266. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

numerus, colossus etiam cubitorum quindecim, cum hac inscriptione: Νάξος Ἀπόλλωνι. Sunt et cisternae multae mirae magnitudinis, etiam nunc aquarum plenae. Hic per quaestores ex instituto omnis praeda diuisa est; deinde facta licitatione captiui uenduntur, pecuniaque redacta ex consuetudine diuiditur. Quibus peractis imperator, quoniam commeatus classi defecerant, ad Peloponnesi urbes diuertit. Inter nauigandum uero, ad Maleum


267. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quod multi christianorum, seruitutem Turcorum fugientes, ex tota Asia quotidie se conferunt, et quoniam extra munitiones hostis omnia tenet, oppidanis ne lignandi quidem gratia exire licet. Hic mira de canum sagacitate ac solertia narrantur. Habent enim oppidani ultra quinquaginta canes, quos nocte extra munitiones tenent, ad quos si quis christianorum peruenerit, benigne excipiunt et cum plausu ad oppidum ducunt, si uero in hostem inciderint, latratibus persequuntur


268. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Samos insula deserta est; olim ob fertilitatem celebratissima fuit, nunc feris tantum cuiusque generis referta, mellis quoque siluestris per siluas passim abundans, aquis etiam dulcissimis undique scatens. Hic equos caeterasque copias ad resumendas uires atque animi laxandi gratia exponunt. Milites ac turba omnis uenationi incumbit: per saltusque ac ferarum latibula discurrunt. Dum uariae ferae capiuntur, adolescens quidam, Dalmata natione et lingua, urso mirae


269. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

duae, Venetae quadraginta et septem, in quibus Dalmaticae duodecim. Nonnullae ex Venetis, ad munia obeunda ab imperatore eis demandata, aberant. Hic imperator inito nauium numero ad urbem tendit. Distabat autem milia passuum sexaginta, hora erat diei fere decima. Itaque tota insequenti nocte aduerso uento remigando, hora diei tertia ad litus urbi proximum classem appulit. Hinc Victorem Soprantium legatum cum decem nauibus, ut


270. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

locis factas, mulieres ac pueros ad mediterranea loca abduxerant. Ad quas terras delatus imperator, binis excursionibus ex utroque latere promontorii factis, cuncta depopulatur, prostratis quaecunque igne aut ferro uastari poterant. Hic occisorum hostium, qui resistentes interfecti erant, allata sunt capita centum et triginta septem, caeterum captiuorum magnus numerus, qui omnes sub hasta uenditi, et pecunia inde exacta, facta etiam portione pontificiis ac regiis militibus, diuiditur. Inde soluens imperator cum tota classe ad


271. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

fusis ac fugatis hostibus abscissisque interfectorum capitibus, uictores laeti ad urbem redeunt. Tunc nostri maxime expoliatam urbem supposito igne, omnia tecta atque aedificia concremabant. Itaque urbs antiqua, uaria fortuna ac multis monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac


272. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

nunc appellatum cum sua classe se contulit. In hoc loco olim Veneris oppidum fuit, propter opportunitatem loci frequens piratarum habitatio; nunc etiam fanum Veneris extra oppidi ruinas in litore maris extat, mirae magnitudinis, quadrato lapide egregie aedificatum. Hic Cassambeg, minor ex Caramanis fratribus (Piramet autem, alter Cilicum regulus, in exercitu regis Persarum erat), oratores ad imperatorem mittit, qui uenientes aduentum imperatoris gratulantur. Addunt etiam Caramanos


273. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aedificata, quinque milia passuum a mari recedens. Fuit autem ciuitas ampla, egregiis uicis ac aliis multis monumentis olim clara, quam praeterfluebat Calicadnus amnis, subiectos campos, qui lati sunt, irrigans. Extant adhuc multa uestigia aedificiorum, praecipue iuxta ripam fluminis. Hic uidimus, praeter ruinas templorum et amphitheatri, porticum quadratam, cuius maxima pars praeter tectum integra erat: columnis ac signis et omni statuario opere ornatissima, quam intuens ingemui, opus egregium,


274. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Se autem et situ et muris et defensoribus inexpugnabilem fore, oppidumque suae fidei creditum nulli quam principi suo, a quo illud acceperat, tradere uelle affirmat. Imperator, accepto praefecti responso, oppugnationi se praeparat, et, quoniam unicus aditus equiti, et hic quoque perangustus, iuxta litus maris ad conuallem erat, (nam caetera omnia perpetuus mons in theatri formam claudebat) uallo locum ac fossa munire iubet, praesidium ad obseruandum aditum imponit, ne, si potens hostis aduenisset, nostros ab oppugnatione


275. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

regis Persarum copias cum Turcis bis conflixisse. Othomanus duos magistratus summos habet, unum Bassan Anatoliae, alterum Romaneae appellat; ille omnibus prouinciis Asiae, hic Europae Othomano subditis praeest. Horum et in administrathme imperii consilio, et in bello gerendo opera maxime utitur. In primo proelio filius regis cum triginta milibus equitum,


276. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Persae ergo, fugatis reliquis copiis Othomani, ad munitiones ueniunt. Othomani milites, qui intra uallum erant, cum aduertissent hostem munitionibus appropinquare, igne supposito omnia tormenta simul excutiunt, quibus hostem miserabiliter affligunt. Hic filius regis, adolescens audacissimus, inter primos acerrime pugnans, plumbea glande tormento excussa traiectus occubuit. Caeteri Persae, tum exemplo suorum, quos passim mutilatis membris atque fusis uisceribus iacere uidebant, metu


277. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hispaniae quae nunc Catalonia dicitur. Qui, mortuo rege, usi rapto uiuere, suo non contenti, tametsi a rege amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno


278. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem dissimulare ad tempus statuit; tamen, ad confirmandos bonorum animos tyrannorumque deterrendos, deliberat ex aliqua uerisimili causa reginae nuntiare legatum cum octo triremibus aduentare, imperatoremque non post multos dies esse uenturum.


279. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis Rhodo soluens Cyprum uersus tendit, atque intra paucos dies Famaugustam uenit. Hic imperator, ut armati adsint, omnibus iubet. Deinde media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus Cypriorum principibus inspectante, exercitum lustrauit, omnesque copias in conspectum dedit. Regina et principes uiso ingenti apparatu obstupuere,


280. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Ipse relicto legato cum reliqua classe Cypro soluit. Dura nauigatione, usus remis, aduerso uento etesiis flantibus (quoniam aestas erat) primum Rhodum, deinde Cretam, post Methonam uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere. Scodra sita est in monte excelso, undique prono ac decliuo, aliquibus etiam in locis


281. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ambo fluuii nauigabiles, etiam onerariarum nauium ad multa milia passuum capaces sunt. Planities inter eos ac circumadiacentes campi ita fertiles sunt, ut semina temere iacta et absque diligentiori cultura mirabilem fructum ferant. Hic ab incolis pecora quoque pascuis repelli dicuntur, ne nimia satietate interimantur. In circuitu regionis montes sunt praealti atque asperi; humiliora colles aprici tenent, uinetis


282. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc Bossinam dicimus, puer admodum, ob egregiam formam Othomano dono datus est; quem ille eunuchum fecit et in consuetudinem stupri habuit. Deinde superiori anno, iam uirum, in locum illius Bassae,


283. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt. Bassa,


284. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

enim in loco magna captura piscium fit, ex qua Veneti quinque milia aureorum uectigal exigere solent. Itaque classiarii, ultra progredi non ualentes, in primo aditu fluminis cum Turcis manum conserebant. Hic quidam Turcus iactabundus obequitabat, saepius inclamitans, si quis Venetorum singulari certamine secum pugnare auderet, extra tecta nauium exiret. Tum unus ex naualibus sociis, Illyricus natione, e naui prosiliit, cum hoste congreditur. Dum


285. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros Dalmatas opibus superant. Hic imperator, aduocatis medicis, potionibus ac medicamentis sanitatem procurat. Ciues etiam ipsi, tanquam in aliquem praesentem deum ac uindicem christianae rei publicae certantes, in imperatorem officiosi sunt. Nam fama rerum gestarum imperatoris Mocenici omnia impleuerat.


286. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tres dies, modicum quiddam singulis distribuendo, sufficere poterat, non erat, decreuerant omnes uno impetu armati in hostem irruere et ibi, cum hoste uiriliter proeliando, sanguinem suum ulti occumbere. Itaque soluta obsidione omnes ad fluuium ruunt, desiderataque multis diebus aqua se satiant. Hic multi aqua repleti stupidi rigentibus membris statim mortui conciderunt. Imperator audito hostis discessu, cum neque medici neque medicamenta Rhagusina aliquid eum iuuarent, graui ualitudine oppressus


287. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.