Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pace

Your search found 594 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 190-225:


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

propriis tum animi, tum corporis dotibus expertes se ne libertate quidem, nedum imperio dignos putant. Inter nos igitur nobis rex querendus est, qui in eadem terra nobiscum natus, iisdemque moribus institutus atque eadem lingua utens, quicquid dignum laude siue bello, siue pace gesserit, cum eo, utique ciue nostro, nobis sit commune. Rege e contrario alienigena sumpto, uel si is uirtute praeditus summusque uir fuerit, quod quidem in regum fortuna rarum est, quis gentem nostram, utpote haud natiuis opibus, uerum importatis instructam, non omnino


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

ei adiungeret; demumque, ad profundendam pecuniam, cui Hungari admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non desunt tamen, qui affirment priorem contra ius gentium fuisse captum, utpote qui cum paucis equitibus progressus a suis, uti, prius quam manus inter se consererent, publice aliqua de pace cum aduersariis ageret, oppressus fuit ac pene mortiferis affectus uulneribus. Quod sane propius uero esse uel ex eo conici potest, quia in uincula quoque coniectus id inimicis propalam obicere non dubitauit.


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit; cuius quidem cupiditatem Strigoniensis pontificatus cum quinque et uiginti aliis sacerdotiis explere nequiuit. Legati Hungarorum ad Vuladislauum regem; Iani Varadinensis praesulis ad eundem oratio. Caeterum pace, ut supra dictum est, cum Matthiae Coruini filio composita, senatus Hungarus legationem ad Vuladislauum Boëmorum regem longe aliam, quam regina sperabat, decernit. Huius legationis munus Iano Varadinensium praesuli demandatum est, eo quod genere Boëmus erat, Vuladislauoque amicus


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

propositum prosequerer, uehementerque admirarer abs te id sperni quod quidem caeteri etiam per nefas ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi.


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

nec consilium fuit, studio Hungarorum in Vuladislauum conuerso, et facultas omnino sublata erat, nauibus Pestanis sub aduentum Polonorum ad alteram fluuii ripam traductis. Vuladislauus rex, frater, illum in castris fide data conuenit, sed pace dubia, aut infecta, digrediuntur. At Hungariae principes ueriti ne quid detrimenti ferox iuuenis iniuria, ut ipse arbitrabatur, stimulatus cum tanto exercitu regno inferret, Vuladislauum adeunt, orant, Danubium


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

lecto captum, submotis arbitris colloquuntur. Quae autem tunc inter se agitauere mihi haud pro comperto est. Verum ut ex ipsius rei facie apparuit ― iam enim ille affectus, qui eis lachrymas commouerat, pietate, ut fit, ambitioni cedente, utriusque animo resedisse uidebatur ― pace quidem aut infecta, aut dubia, licet operto odio, digressi sunt. Itaque relicto in castris Albertho Vuladislauus Budam reuersus est, maximo praeter Polonorum arma noui insuper alicuius motus timore anxius. Fratre enim alienato externos hosteis locum iniuriae


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

- totum enim regnum eo tempore intestino bello, ut demonstratum est, ardebat, quae quidem res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret. Maximiliani ad suos milites oratio. Comparatis igitur rebus omnibus ad mouendum bellum necessariis, priusquam exercitum in Austriam


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

nationes uirtute praecedere existimantur. Turcae a finibus arcentur; Alba Hungaris deditur; Austriaci pleraque loca relinquunt; Alberthus Polonus rursus in Hungariam exercitum ducit; Vuladislauus, desperatis rebus, legatos pro pace in Austriam mittit. Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu uacuas nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam Thibiscum, regionesque circa positas tutandas dimittit. Nemo


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti, ante quam pax componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese continuisset, postea quam nos Vuladislauum in regem accepimus, nec in Hungariam, temerarius homo, atque in fratrem impius irrupisset, Hungari, pace iam cum Iano Matthiae filio composita, in diuersa studia ac factiones nunquam fuissent diuisi. Nulla utique inter ciues uni ac eidem modestissimo principi subiectos oblata dissensionis occasione, uerum iisdem animis, atque eadem uoluntate communibus


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

fraudem petitae, regisque nostri humanitate ac indulgentia impetratae, nos armis ultro perfidus homo lacessit, nulla icti cum fratre federis habita ratione, ordinis, aetatis, moris Christiani, iuris gentium, fraternae charitatis, hanc scilicet gratiam nobis referens pro pace ac uenia ei superiore bello data, quum trepidus sibique ac exercitui suo diffidens pacato habitu ad nos accessit. Quapropter si quid animi uobis inest, commilitones, ad ulciscendas communes iniurias, si qua charitas in


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

gesta post Matthiae regis mortem hic absoluuntur. Iam regno externis hostibus uacuo optimates, de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex pace inconsulto senatu temere facta, Polono hoste magna gloria finibus Hungaricis submoto. Statuto igitur die pro se quisque magno apparatu atque ingenti comitum clientiumque turba frequentes Budam conueniunt. Nec Boëmiae proceres, quo regi gratificarentur (nempe in ditione Vuladislaui


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi animi atque imperii rex concupiscere potest. Caue igitur, ne hic hostis, postea quam me oppresserit, tibi quoque mox graue exhibeat negocium. Nam si me


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 119 | Paragraph | SubSect | Section]

liberaliter diuidere. Et ubi uidit Asiaticorum principum discordia ac publici status negligentia latrocinia sua impunita esse, uicorum ac castellorum oppugnationi animum mox adiecit, breuique in tantam fortunam creuit, ut cuique Asiae praefectorum uiribus par esset. Itaque quum duces, pace tandem composita, in gratiam rediissent, Asiaeque satrapeas inter se diuisissent, partem Mysiae, addita Maiore Phrygia, Othomanus obtineri permissus, ut esset qui Constantinopolitanum imperium euerteret. Destinauerat enim Deus, ut rei euentus affirmauit, Graecorum


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

Non ita multo post Thatarus seditione domestica in patriam reuocatus Minorem Asiam reliquit, Turcisque huius discessu libertas restituta est. Qui principibus suis Prusam conuocatis, Musiam, cognomento Fulmineum, Orchani pronepotem, regem sufficiunt. Hic pace in Asia cum finitimis composita, cum omnibus copiis, quas contrahere potuit, Hellespontum traiecit bellum cum Grecis gesturus, cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Macedones, Thraces, Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

Veneti praeter quaedam ignobilia in Illyrico oppida Naupliam, Methonem, et Coronem in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum regem, in Circumpadanam Italiam accire. Etenim Turcae, quamquam Venetos contemptui habebant,


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

secutus eius consilia turbaret, cum Vuladislauo Hungarorum rege, haud sane ob segnitiem inuito, per biennium renouat foedus, principibus Hungaris huic paci tum propter Turcarum perfidiam aduersantibus, tum quia eum Turcis foedere coire haud honestum esse uidebatur. Turca igitur pace cum Hungaro composita ad res maritimas animum adiecit. Caeterum quum Venetos longarum nauium numero reique nauticae peritia haud parum ualere, uenturosque suis subsidio arbitraretur,


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum cum donis regiae Venetaeque item fortunae congruentibus legato Andraea Zancano, uiro magis stolida facundia quam literis insigni, placuit Turcaico ritu ab eo querere, utrum in pace a parente eius facta, deinde ab ipso renouata permaneret, et quid tanti maritimi apparatus sibi peterent, quandoquidem esset foederi adscriptum inter Venetos et Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

Ferrandi, reuocantibus eum Neapolitanis, qui iam simul sua leuitate ― est enim solemne Neapolitani regni principibus praesentis regis impatientia nouis rebus studere, et pacem bello, bellumque pace mutare ― simul Gallorum insolentia externum iugum auersari caeperant, cum paucarum nauium classe ex insulis Campaniae adiacentibus, ad quas, dum Gallorum impetum euitat, sese receperat, Neapolim rediit, atque intra paucos menses Venetorum ope regnum, praeter quasdam urbeis ad mare Superum


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

et mari hosti per se impares esse, aerarium continuis tot annorum bellis pene exhaustum, in Italia nihil amici, uerum omnia aduersa atque hostilia, Gallorum regis societatem ob animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima Graeciae atque Illyrici loca postulabat ― uariis diu ac saepe consiliis agitatis tandem ad Hungarorum opem implorandam, utpote (quos timeri a Turcis fama haud falsa plane erat)


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus. Hungari inter Venetos et Turcas pacem restituunt; Talismanus Christum praedicans crudelissime necatur. Iam Veneti diuturno bello defessi de pace a Turcis petenda belloque finiendo consilia eo intentius uoluere coeperunt, quia et mercaturae eorum, unde magna ex parte stipendium militibus suppeditabant neruique Venetae rei constabant, per bellum magnopere impediebantur, quae res opes etiam


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

rege, ut supra diximus, regnum Neapolitanum, eiecto inde Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

uiribus deerat, id fraude supplendum ratus, quum aliquandiu metum simulasset, tandem ostendit se ualde cupidum dimicandi, uerum edicto regis sui prohiberi, affirmans inter Hispanum et Gallum reges inducias esse, pacemque componi. Et re uera sub hoc ipsum tempus hi reges de pace inter se firmanda per inducias agebant. Itaque Consaluus, uir caetera egregius, religione induciarum per dissimulationem spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

armis spoliatos dimisit incolumes. Quosdam etiam ex hostibus illustriores uiros, Christiana ac rara uictoris in deuictos usus benignitate, ne in itinere necessariarum rerum inopia deficerent, memor humanarum rerum uiatico iuuit. Galli, pace cum Hispanis confecta, in Venetos uindictam meditantur; hi apud imperatorem et alios principes quaerunt suppetias; Alexandri pontificis morte ditionem suam augent. Francorum regi clades suorum alia super aliam nuntiata iram in Venetos ob eorum infidam


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

Adiecta insuper haec conditio est, ut, si ex hoc matrimonio filius susceptus esset, totum regnum Neapolitanum illi cederet. Sin autem rex Hispanus nihil liberorum ex hoc connubio relinquens decessisset, ad regnum ipsum nihil obstante priore foedere Francorum rex perueniret. Pace, quo diximus modo, inter Gallum et Hispanum facta, atque ad Venetos literis legati sui, qui apud Hispanum regem erat, perlata, ingenti ex conscientia perfidiae metu perculsi sunt. Itaque quo et ipsi alicuius Christiani regis amicitia


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

dicitur: Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit non alia causa susceptum esse, quam ut eo suum cuique restituatur. Iam quartus annus circumactus est, ex quo Iulius pontifex nunquam Venetos


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri nequeant. Quum igitur patri certum sit


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

abbatis Commentariorum de temporibus suis liber decimus Selynes Salomonem filium Amisiae satrapem declarat, naualia et armamentorium Perae construit; Turcae quidam praedatum egressi clade ab Hungaris accepta reuertuntur; Galli pace et societate cum Venetis inita Italiam denuo tentant. Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam


219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina


220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia pelli posse. Et quo Venetis eximeret dubitationem se de pace ac societate cum fide agere, eis Bartholomaeum Aluianum, strenuum ac nobilem ex Vrsina gente uirum, et Andraeam Grittium, ciuem quidem Venetum ac mercatorem, atque ob id belli artium rudem, sed animi magnitudine cuilibet summae fortunae uiro parem, sine precio dimissos restituit.


221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque imbellibus, aut


222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis conditiones in suam redigeret potestatem, ne esset in familia Othomana, quem praetoriani, ut est uulgus mobili ingenio et seditiosum,


223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem per triennium fecit, omnibus Christianis praeter Rhodios pacis conditionibus adscriptis, quamquam Turca multum institisset Hungaris abnuentibus, ut caeteris Christianis exclusis cum solis Hungaris in septennium induciae fierent, quo uacuus pace Hungarica bellum aut aduersus Ismahelem susceptum commodius gerere posset, aut Rhodios Turcis ualde infestos oppugnaret. Bellum inter Polonos et Moschouios; Moschouii ultra triginta millia hominum amittunt, Polonis paucis desideratis;


224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

commodius gerere posset, aut Rhodios Turcis ualde infestos oppugnaret. Bellum inter Polonos et Moschouios; Moschouii ultra triginta millia hominum amittunt, Polonis paucis desideratis; Selynes legatum Sigismundo regi gratulantem simul pro pace mittit. Iisdem temporibus inter Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio,


225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

consilii quicquam capturos. Qua obtenta coadunatas uires suas contra Syriae ac Aegypti reges in campum educit; seruorum imperii ortus apud Aegyptios: quamdiu durauerit et quomodo euersum fuerit. Itaque Selynes pace cum finitimis Christianis composita totas uires suas ad orientem conuertit, non modo Ismaheli, sed etiam Cansauo Cauirio, Syriae ac Aegypti regi, infensus, eo quod ei per legatos denuntiarat, ut quia filius Alaudolae in Aegyptum ad se confugisset aeque ac ad summum


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.