Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: medium

Your search found 815 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 549-553:


549. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Quod si notae breves vel angulares duae aut plures coniungantur et quasi in uno continuo fluant, ligatae dicentur et denotabunt, quod syllaba textus infra illas posita continuari debeat. Brevibus aequivalent notae obliquae, hoc est in transversum signatae, in quibus solum extrema valent, medium autem nihil, quantumcumque producantur. Et quia canenti difficile est de scala in scalam sine indice transire, ideo in calce cuiusque scalae, ac etiam mutatione clavis datur distincta ab aliis nota, dicta custos, vel index, quae custodiat tonum ac indicet locum ubi subsequens nota


550. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

hactenus lineas, expressimus notas, signavimus claves. Nunc patens et aperta est via ut procedentes procedamus per solmizationem, quae non est aliud quam notarum per certas voces recta pronuntiatio. Discipulus: Exhibe, magister, discipulo medium, quo notas per rectas voces pronuntiare valeat. Magister: Solent magistri artis exhibere manum, in eaque omnes vocum derivationes articulatim explanare dicentes: Disce manum tantum, si vis bene discere cantum. Absque manu frustra, disces per


551. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

eaque prima supra EUOUAE signata (in festis simplicibus, et in feriis dumtaxat) incipias psalmum, in reliquis autem notis eiusdem psalmi versum apte termines. Dico apte, quia si versus plures syllabas contineat quam praescriptae notae requirant, in unisono accipiendae erunt. Hic enim non tam medium quam initium et finis consideratur. Discipulus: Si toni psalmorum in festis simplicibus et feriis habent intonationes ab initiali nota EUOUAE, quales autem habent in festis duplicibus? Magister:


552. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

intonationes psalmorum per omnes passim ecclesias ritus Romani habentur. In choro tamen almae cathedralis ecclesiae Zagrabiensis in Regno Croatiae, circa tonum secundum, quartum, septimum et octavum invenitur quaedam discrepantia. Nam secundus circa medium et finem, quartus autem, septimus et octavus circa initium nonnihil mutantur, prout videre est in hisce exemplis: Discipulus: Summopere delector praedeclaratis exemplis tuis magister, sed magis miror quod aliquos tonos in unum tantum,


553. Šilobod Bolšić,... . Fundamentum cantus Gregoriani,... [Paragraph | Section]

Ita quidem, et si secus fiat, tonus irregularis erit, utpote a regulis nobilissimae artis deficiens. Atque talis est psalmus: In exitu Israel de Egipto. Dum canitur per antiphonam Nos qui vivimus, sumit enim initium ex tono quarto medium ex sexto et finem ex tertio. Qui a quibusdam peregrinus dici consuevit, non quidem ideo quod ab extraneis peregrinis allatus esset, sed quod peregrinationem populi Israelitici contineat et raro canatur. Discipulus: Curiosus essem videndi hunc rarum


Bibliographia locorum inventorum

Šilobod Bolšić, Mihalj (1724 – 1787) [1760], Fundamentum cantus Gregoriani, versio electronica (), 6772, Ed. Jelena Knešaurek Carić [genre: prosa oratio - dialogus scholasticus] [word count] [silobodbolsicmfundamentum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.