Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: oratione

Your search found 330 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 236-290:


236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

quam nobis itidem Scriptura offert, Primum exhibendo quasi Symbolum in tribus primis capitibus Genes. de uno Deo, creatione, lapsu et redemptione per benedictum semen, quam partem nunc Symbola referunt: Deinde per Decalogum, ipso Deo in brevissimum compendium legem redigente. Tertio, in oratione Dominica et verbis Sacramentorum. Quae capita doctrinae semper pro quadam compendiaria Catechesi sunt habita, tametsi in Papatu nefarie obscurata fuere. Ea enim etiamsi quis didicit, plerunque tamen ignota, nempe Latina lingua percepit. 16 In omni docendi discendique ratione ac


237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 793 | Paragraph | SubSect | Section]

amplissimos percipiunt. Unus quoque ac idem vere pius habet in se tum veterem Adamum lege domandum, tum novum Evangelio vivificandum. 5 Exempla, in quibus doctrina Evangelii et legis coniunctim explicantur, passim fiunt obvia. Isaias cap. 1. magno spiritu et gravi oratione carpit Iudaeorum vitia, quae pars ad legem pertinet: sed eodem capite attexit de Evangelio, quae sunt consolatoria: Venite quaeso, ut nostram agamus causam, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix albescent, etc. Ioan. 1. Lex per Mosen data est,


238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 802 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

debent multos sensus parere: sed iuxta consuetudinem sermonis, unam aliquam sententiam, quae ad caetera quadret, quae dicuntur. Et ad hunc usum haec puerilis doctrina de figuris et omni ratione dicendi reperta est, ut discamus indicare de sermone, et unam aliquam ac certam sententiam ex qualibet oratione colligere. Proinde in Sacris literis illa sententia retinenda est, quam consuetudo sermonis parit. Haec certo docet conscientas de his rebus quae ibi traduntur. Ut in isto loco quem citavimus, Tu es sacerdos, etc. initio tota narratio


239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

id quod rei caput est, stabiliunt. His inquam conditionibus allegoriae locum obtinebunt: certumque est, ita explanatas non modo nihil obfuturas, verumetiam commoditatem haud parvam ex eis percipiendam. Enimvero delectant in primis, excitantque animos segnes et fastidiosos, in oratione praesertim gravi atque longe: ubi profecto si quid inexpectatum aut argutum profertur, eo taedium levari omnes protinus sentiunt. Quamobrem et Rhetores studiose praecipiunt, de iis quae ornant, illustrant atque delectant, aspergendis: in quorum genere licet allegorias constituere,


240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto. Animadvertis forte a Propheta graviter reprehendi ebrietatem aut avaritiam: veluti Isaiae quinto videmus fieri. Ex ea sane oratione cognosces, apud populum, ad quem Propheta concionatur, vitia illa passim invaluisse. Item audis damnari consilia de civitate munienda vallo et fossis: de mittendis legatis, qui amicitiam et societatem regum peterent externorum. Argumento haec sunt, graviter tunc periclitatem rempublicam,


241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nusquam vel latum digitum de iure suo decedens, tantisper dum causam semel susceptam quo cupit deduxerit. Quapropter quod Graeci de Pericle dicere solent, eum fulminare, tonare, et totam commovere Graeciam: id nos multo iustius de nostro dicemus Paulo, qui vere fulmina et tonitrua sua oratione ciebat, quae in universa Asia atque Europa, imo toto orbe, quam late patet, exaudita sunt: et hodie quoque adhuc vox eius apud nos per Dei gratiam, magnificum quiddam sonat, omnibusque seductoribus infestissima ac plane intolerabilis est. Verum de Paulino sermone postea proprio Capite


242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sunt de Scripturarum usu prodita. Atqui operaeprecium est videamus, quomodo proprie haec capita distinguantur, et quid appellationes eae sibi velint. Quid παρωμης seu consolatio significet, non est obscurum: et verba tam antecedentia quam sequentia in oratione Apostoli ad Romanos 15. abunde id declarant. Passim vero obviae fiunt in Propheticis et Apostolicis concionibus apertae consolationes. Deinde historiae de piis hominibus, qui in adversis manserunt constantes, atque ex horrendis periculis fuerunt mirabiliter liberati, nos magnopere


243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

insculpendum mentibus religionis nostrae dogmata cognitu necessaria: deinde ad damnandos corruptos hominum mores, atque ad inducendum ad vitae puritatem, veramque sanctimoniam. Quare in Locis communibus de Fide, de vera invocatione divini nominis, de charitate, de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit. In his


244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 829 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de obedientia, de beneficentia, de oratione, de ieiunio, de patientia, de cruce ferenda, multus est: tum adversus superstitiones, adversus luxuriam, crapulam seu ebrietatem, adversus quaevis alia vitia recenter enata, quae iudicat reprehensione publica egere, atque corrigi posse, crebro longa oratione disserit. In his autem omnibus, frequentia adhibet e Scripturis exempla: illustres item sententias: poenas insuper et praemia proponit. interdum congerit similitudines ex quotidianis actionibus: producit deinde diversas comprobationes, nec non firmamenta suasoria. subinde ex


245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 831 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

crebro locos quosdam tractant, plane ea quam commemoravimus ratione. Digerunt enim probationes in faciles et apertos syllogismos, utuntur enthymematibus, inductionibusque. Christus ipse, dum disputat cum eruditis adversariis, dum docet imperitam plebeculam, idem subinde facit: quod possemus longa oratione demonstrare, et multis comprobare testimoniis. Quam vero artificiose et diffuse explicat Apostolus ad Galat. 3. locum illum, In semine tuo benedicentur omnes Gentes? Quas non eruit argumentationes instituto suo idoneas? Vide praeterea et investiga accurate in Epistola ad Hebraeos,


246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetatum: quando eius hominis quem assumpsit, persona tractetur: ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vere unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuncietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit. Idem super Psalmum 118. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc maiore periculo negliguntur, quo magis


247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 860 | Paragraph | SubSect | Section]

cum discipulis suis in hortum, non continuo factum est, cum eius illa finita esset oratio: de cuius verbis ait, Haec cum dixisset Iesus. Sed alia quaedam sunt interposita, quae a Ioanne praetermissa, apud alios Evangelistas leguntur: sicut apud hunc inveniuntur multa, quae alii similiter in sua oratione tacuerunt. Quomodo autem omnes conveniant, ne veritati quae per alium promitur, ab alio repugnetur, credas, antequam scias, sive id in hac vita possit, sive per aliqua impedimenta non possit, nihil ab aliquo Evangelista esse conscriptum. quantum ad hos attinet, quos in autoritatem


248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ex titulis et prooemiis, ut in Propheticis libris, et Apostolicis epistolis: aut ex solis titulis, ut in quatuor Evangeliis; aut extraditione veterum. Modos divinae Scripturae dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem


249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

dicit Iunilius esse, quod quidam eius libri metris Hebraicis in sua lingua scripti sunt: alii aut oratione simplici. Metricos libros dicit esse Iobum, Psalmos, Ecclesiasten, et aliqua in Prophetis: ego opinor recte etiam Threnos addi posse, et forte Cantica canticorum. Reliqua aut sunt soluta oratione comprehensa. Caeterum Metrici illi libri, dum ad nos aliis linguis transferuntur, metra quidem sua amittunt, vestigia tamem quaedam sua notasque carminum retinent. Series librorum sacrorum


250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

Pateram impiger hausit Plenoque se proluit auro: id est patera aurea, plenaque. Chalibem frenosque, pro frenos chalybeos. Iudicium et iustitiam facite, et eripite rapinam de manu iniurii, Ier. 22, id est, facite iustum iudicium, id est iuste iudicate. Tale forsan et illud est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio


251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 916 | Paragraph | SubSect | Section]

Plenoque se proluit auro: id est patera aurea, plenaque. Chalibem frenosque, pro frenos chalybeos. Iudicium et iustitiam facite, et eripite rapinam de manu iniurii, Ier. 22, id est, facite iustum iudicium, id est iuste iudicate. Tale forsan et illud est, In ieiunio et oratione, id est sobria oratione. Baptizabit Spiritu et igne, id est spiritu ignito, inflammante, excoquente et purificante. Ad imaginem et similitudinem nostram: id est, ad imaginem simillimam. Hic separatur substantivum a suo adiectivo, in abstractum mutato per Hendiaden, et simul tum praepositio praeposita, tum et


252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 923 | Paragraph | SubSect | Section]

et participia oneratur, non uniformibus phrasibus aut sermone expressis, ut solet in summo brevitatis studio fieri, ne sit necesse novam orationem texere. Servi obedite dominis, etc. Sequuntur novem descriptiones servitutis huius, singulis quasi vocibus, et non perfecta aut propria oratione appensae. 30 Reduplicant voces in eodem membro. Rom. 5, Adhuc existentibus nobis infirmis pro impiis est mortuus: ubi Infirmis et Impiis, eidem ei est. 2. Sam. 1, Mirabilis fuisti, amor tuus supra amorem mulierum. Hanc reduplicationem non cernentes Rabini, dicunt ibi esse


253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quid, pro, Cur. Sic ו ve coniunctionis Hebraeae (ut prius dixi) maxime obvia significatio est, καὶ Et: quare καὶ Et, ponuntur pro omnibus eius significationibus: ut in oratione Dominica, Et in terra, pro, Sic in terra. Sed in Paulo ea cumprimis varia significata copulativa exprimit: de quibus alibi. Sic Act. 13, Dabo sancta David fidelia: vocem Chasde verterunt Septuaginta Isaiae 55, ὅσια, quia Hasid pium significat,


254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

mentienti, forte pietatis et boni ominis gratia. Psal. 89, Si Davidi mentiar, semen eius in aeternum manebit. Isa. 5, Nisi multae domus desertae fuerint. AMPHIBOLOGIA, dubium in oratione, non tam virtus quam vitium est. Accidit dubitatio de sensu, quia vel verbum dubium est, habens plures significationes: vel etiam structurae vitio dubium est, quae voces cum quibus coniungi debeant, aut etiam quo omnino scriptor respexerit: ut, Aio te Aeacida Romanos vincere posse: dubium


255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

ut eos pudefaciat, dum rem absurdam suadens, indicat eorum facta multo absurdiora esse. Sic illud Ibidem 8 ferme pro semiabsurdo proponitur: Si esca scandalizat fratrem meum, non comedam carnes in aeternum. ΠΑΡΡΗΣΙΑ, licentia, est, cum in oratione non solum libere loquimur, sed etiam libertate quasi abutimur: bono tamen ac utili consilio. Scriptura omnes liberas conciones vocat παῤῥησίαν: ut act. 4, Videntes


256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus. Cras, pro futuro tempore, Deut. 8, Cum interrogaverit te cras filius tuus. Gen. 30, Respondebit mihi cras iustitia mea. Ios. 22, Ne cras negetis ad nos pertinere cultum Dei. Sic Abacuc dicit: Transfixisti caput de domo impii. id est interfecisti Pharaonem. Sic Cicero dicit in quadam oratione se confodisse quinque cives, pro, curasse interfici seditiosos ac coniuratos Catilinae. Pervsitatum est Hebraeis, causam pro effectu, et effectum pro causa ponere, qui sermonis tropus ad Metonymiam referri solet. Huius species aliquot recensebimus. Nomina ac verba


257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 986 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

divinari queant. Verum quoniam in laconismo aut summo studio brevitatis sacrarum Literarum, admodum frequens est ista figura: ideo multa exempla varii generis huc conferam, quae bene expensa, etiam sine admonitione lectorem de hoc Hebraismo instituere queant. In concisa igitur oratione phrases admodum variae reperiuntur. Et tu et servi tui novi quod ante quam timeretis a facie Iehovae, Exod. 9. pro, antequam orarem, timebatis: at postquam oravi, et cessaverunt tonitura, denuo peccatis. Cum dederit vobis Iehova vesperi, etc. Exod. 16. subaudiendum ex


258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 994 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE VARIIS PROPHETIARUM FORMIS. Prophetiae de Christo ac omnino de rebus futuris, ut et rei ipsius natura postulat, et consuetudo Graeci Latinique sermonis obtinuit, deberent proponi per futurum indicativi, idque oratione propalam, et non dissimulanter id agente: ut fit Genes. 49, Non discedet sceptrum de Iuda, nec legislator, etc. Deut. 18, Prophetam de medio tui deque fratribus tuis, sicuti me, excitabit tibi Dominus, etc. Et Isa. 2, Et erit in postremis diebus mons domus


259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed ne tam facile. Animus enim ad plura attentus distrahitur. Interdum vero explanant: circumstantiae enim vel maxime rem perspicuam efficiunt. Haec ille. Caeterum cur alias circumstantiae istae obscurent, alias illustrent orationem: illam credo esse causam, quod in brevi quidem oratione nimium in unum congestae aut compactae circumstantiae onerant et obscurant sermonem, sed si essent commode digestae, illustrarent eum. Praeterea rem ipsam circumstantiae quidem semper illustrant, modo expendantur, sed sermonem obscurant, si sint in eo nimium arcta durioreque syntaxi aut


260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

amovere, et principales scriptoris sententias quam simplicissimo ac tenuissimo sermone recensere, ac anatomi solent cutem et carnem ab ossibus et nervis ea colligentibus removere, et clare nudam cohaerentiam ossium, nervorum, aliarumque partium hominum oculis subiicere. Sic enim demum et in oratione Paulina et quavis alia, tum illud quasi fundamentum aedificii recte contemplari, quale ac quam firmum sit, et quorsum tendat, quidve sibi velit, possunt: tum etiam cernere, qua ratione aut consilio unumquodque illorum accersitorum suae veluti basi, ossibus aut nervis accommodatum sit, et


261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1006 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sane idem fit etiam in sacris Literis, ut in Psalmis, Prophetis, et epistolis, et in concionibus Christi. Quare hic solet plerumque primum propositio esse, deinde eius confirmatio. Quas duas partes naturales esse, non immerito ille testatur. Nec vero tantum in toto aliquo scripto aut oratione vel concione una aliqua propositio est cum suis rationibus sed etiam in singulis eius partibus nisi enim sit simplex narratio, plerunque in omnibus partibus aliquid affirmatur aut negatur, quid mox suis probationibus constabiliendum est, quo nostrae assertioni aut negationi fides habeatur.


262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quibus sensibus expolita ac veluti plane absoluta prima argumentatione, inchoatur nova ratio, cui simile quid attexi potest, cuiusmodi de prima dictum est. Absolutis vero tandem omnibus, sequitur principalis conclusio, veluti peracta tota ea sermonis parte, aut etiam tota instituta oratione. Haec de naturali ordine nunc monuisse sufficiat. Exempla proponere nimis prolixum foret, et sunt cuivis obvia. Ad observandam connexionem sententiarum Scripturae, utile est animadvertere discrimen huius voluminis ab aliis Ethnicorum aut philosophicis aut oratoriis


263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perpetua connexio mirabili artificio per integra 11 capita cohaeret. Solet igitur hic Apostolus singulari quadam dexteritate ent ibi connexionem rerum aut sensuum reperire, ubi alioqui sua natura non habent alioquam cohaerentiam. Sed de hac re agitur plenius in lapsu styli et oratione pendente. Quia vero de sententia Aristotelis diximus, naturalem quendam, ordinem esse, ut mox post propositionem rationes aut probationes cum suis quasi pedisse quis sequantur: contra etiam


264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1016 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non receperint vos nec audierint: egressi inde excutite pulverem, etc. Qui simulat, deludatur a te vicissim simulatione benevolentiae. Est igitur Anacoluthon, cum vel verba, vel etiam sensus apte principio orationis non respondet. Aliquando enim sensus redditur prorsus diversa oratione aut verbis; ut non nisi ab attento lectore animadverti queat redditum esse membrum, quod praecedentia requirebant. Rom. 8, Quod enim erat impossibile legi, in quo erat infirma per carnem, Deus misso


265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ipsum adipes sacrificiorum pacificorum: ignis semper succensus erit in altari, nec unquam extinguetur. Cum autem integrae orationes repetuntur, alias ambaeillae orationes repetitae, absolutae sunt, alias altera tantum, et plerunque posterior: ut in praecedenti exemplo bis perfecta oratione praecipit, Ignis semper accensus erit, nec unquam extinguetur. Hic autem tantum posterior, ut Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, etc. Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt. Fiunt autem repetitiones propter multas causas, sed tamen nos tres


266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et omnium viventium interitum. Hac de causa fiunt iterationes etiam in aliis linguis. Hactenus de Etymologicis, iam de Syntacticis repetitionibus dicemus. Usitatissimum est Hebraeis, ut, cum alia forma orationis sententiam quampiam efferre inceperint, subito omissa illa nondum perfecta oratione, alia forma sermonis eandem sententiam efferant: ut Gen. 6, Et fecit Noah, iuxta omnia quae praecepit Dominus ipsi, sic fecit. Paul. Gal. 2, Ab iis vero qui videbantur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest: personam hominis Deus non accipit. Iam deberet verbum


267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Mihi enim ii qui videbantur, nihil contulerunt. Nec tamen intermissa illa oratio penitus ociosa est. Nam habet nominativum in se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est, quod Noah nominativus ex priore oratione imperfecta repeti debeat. Aliquando etiam alia praeter nominativum in priori illa mutila oratione sunt, quae ad sequentis intellectum faciunt: ut Exod. 31, Nam omnis faciens opus in sabbato, et excindetur anima illa de populo ipsius. In huius exempli priore parte est, faciens opus in


268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

penitus ociosa est. Nam habet nominativum in se, quem illa sequens persaepe aut non habet, aut per pronomen relativum refert, ut in hoc primum dato exemplo videre est, quod Noah nominativus ex priore oratione imperfecta repeti debeat. Aliquando etiam alia praeter nominativum in priori illa mutila oratione sunt, quae ad sequentis intellectum faciunt: ut Exod. 31, Nam omnis faciens opus in sabbato, et excindetur anima illa de populo ipsius. In huius exempli priore parte est, faciens opus in sabbato. Fit autem hoc saepe nulla de causa, sed tantum propter morem linguae huic


269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et sic facietis, et ecce venio ad finem castrorum, et erit, quemadmodum faciam, sic facite. Omnino autem de omnibus istis reduplicationibus, quas syntaxeos appellavimus, id dici potest, quod plerunque est aliquid in utraque oratione iterata, quod in altera non est, adeo, ut si integram sententiam velis colligere, illae duae tibi iungendae, et ex illis duabus orationibus cogitatione una efficienda. Levit. 27, Et erit aestimatio tua maris ab aetate 20 annorum usque ad aetatem annorum 60, et erit aestimatio 50 sicli


270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non est. In secunda autem est quantitas precii, quae in prima desideratur. Talis igitur una oratio ex duabus facienda est. Et erit aestimatio maris ab annis 20 usque ad sexaginta sicli 50. Huic syntactico repetitionum generi addatur et haec species, quod Hebraei, quae una integra oratione absolvere possent, ea in duas vel tres partiuntur: ita tamen, ut semper aliqua ex prima oratione in sequentibus repetantur: ut Num. 1, Istae sunt summae quas recensuit Moses et Aharon et principes Israel 12 viri, singuli exsingulis tribubus, et fueruntomnes summae filiorum Israel iuxta


271. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1020 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

oratio ex duabus facienda est. Et erit aestimatio maris ab annis 20 usque ad sexaginta sicli 50. Huic syntactico repetitionum generi addatur et haec species, quod Hebraei, quae una integra oratione absolvere possent, ea in duas vel tres partiuntur: ita tamen, ut semper aliqua ex prima oratione in sequentibus repetantur: ut Num. 1, Istae sunt summae quas recensuit Moses et Aharon et principes Israel 12 viri, singuli exsingulis tribubus, et fueruntomnes summae filiorum Israel iuxta domos patrum ipsorum, ab annis 20 et supra, omnes qui erant apti ad militiam Israel, et fuerunt


272. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1023 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

simul et finem animo complecti possit. Quare cum propter digressionem principium iam sit remotius, quam ut eius possit auditor recordari, et cogitatione cum illis quae adhuc addenda restant, coniungere: necesse est totam orationem refingere. Ob hanc eandem causam saepe in eadem oratione aliquae voces repetuntur: ut 1 Cor. 5, Iam constitui, sicuti praesens, eum, qui sic hoc perpetravit, in nomine Domini congregatis vobis una cum spiritu meo, cum potentia Domini nostri Iesu Christi tradere istum talem satanae. Hic repetitur accusativus Istum, propter multa interposita, ut


273. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae omnes dicendi rationes tum grandes sunt, tum efficaces, tum denique etiam in oculos incurrunt, seu evidentiam faciunt. Atque hisce dicendi rationibus Scriptura alias omnes linguas longissime superat: veteribus tamen valde usitatum fuit, tum in brevi dicto, tum et in longa oratione realibus istis locutionibus uti. Hinc sunt parabolae, allegoriae, similitudines, apologi et aenigmata. Dicetur mox in capite de Evidentia, res etiam eo modo magis ante oculos exhiberi, cum fiunt operosae, seu quasi in motu ac vita proponuntur. Idem etiam hîc dici posset, quod


274. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

ante oculos, et praesertim verba ficta, quia rei naturam imitentur: quale est apud Paulum, Cymbalum alalazon tinniens, a sono fictum. Talia sunt valde multa in Hebraea lingua, quae maximo studio ipsarum rerum naturam sectatur, ad easque sese attemperat tum in singulis nocibus, tum et in tota oratione. ΠΕΡΙ ΜΕΣΤΩΣΕΩΣ, SEU DE PLENITUDINE STYLI. Plenitudinem μέστωσιν, aliqui ad schemata, aliqui ad genus dicendi referunt: ea est, cum res plane,


275. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1042 | Paragraph | SubSect | Section]

partibus vitae: ut noticiae cogitationum, sermonis, actionum, aut operum, pedum, et viarum. Tale pleni sermonis exemplum est etiam in descriptione Evangelicae iustitiae Dei, quae mox consequitur ibidem per omnes causas circumducta, additis etiam alicubi declarationibus. Consimili plena oratione, idque per Antithesin exponitur etiam fides Abrahae cap. 4 Rom. dum plene et perspicue docetur, quod impedimenta fidei causasque secundas, cum promissione Dei pugnantes, non consideraverit: et contra copiose ostenditur ipsius viva solidaque fides, promissioni Dei adsentiens.


276. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1043 | Paragraph | SubSect | Section]

versus usque ad finem, ubi per antithesin illustrat ac inculcat securitatem ac exitium impiorum, et naturam piorum, qui sint filii lucis, non tenebrarum: qui debeant vigilare, et non stertere: et denique quorum exitus sit salus aeterna, non exitium. Sic Marci quinto, in brevi oratione magna est plenitudo: Homo obsessus a spiritu immundo habebat suum domicilium in monumentis, quem nemo poterat catenis vincire, propterea quod saepe suerat vinctus catenis et pedicis: sed discerpserat catenas, et contriverat pedicas, neque quisquam valuerat eum domare: et per omne tempus


277. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

subintelligenda relinquuntur. Sexto, uno aliquo significanti verbo aut dicto saepe (teste Phalereo) multo significantius res quae+piam, persona, negotium aut factum depingitur, quam alioqui longa oratione fieri posset. Proponit ipse in exemplum suum quoddam dictum, quod cum Craterus Macedo antea ignobilior, postea insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum


278. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1046 | Paragraph | SubSect | Section]

insolens factus audiret Graecorum legationes, purpura indutus, et in aureo lecto sedens dixerit: Et nos aliquando hunc Craterum legatum suscepimus: ibi per illud demonstrativum pronomen magis putat fastum eius ineptum esse depictum, quam si prolixior oratio fuisset adhibita. Sic Cicero in quadam oratione dicit, satis sibi videri, cum ipsum modo adversarium nominat, ut non sit necesse eius scelera commemorari. Hanc sane admirabilem Emphasin sermo sacrarum Literarum saepissime exprimit: ut cum dicitur tum benedixisse Adamo, tum postea lapsis maledixisse, eosque fuisse nudos: cum


279. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1057 | Paragraph | SubSect | Section]

aut includendo quod verum est, et excludendo quod falsum: ut, cum saepe iterat, nos per fidem iustificari sine operibus, ubi affirmat aut includit fidem, et excludit aut negat omnia opera. Sic etiam prolixiore oratione solet hanc sententiam urgere. Ephes. 2 bis hanc formam continvo textu iterat: Gratia estis servati, et hoc non ex vobis. Idem repetit, Dei donum est: Non ex operibus, ne quis glorietur. Addit et tertium: Ipsius opus sumus, conditi ad bona opera: ubi est mirabilis via Paulini sermonis tot


280. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

et ad inanem potius rerum speciem, quam certam et solidam utilitatem facit, in id fere plus curae ac operae impendamus: docuit dictionem Evangelii, quod istud malum abolet, sic constitui, ut in rem ipsam animi defigerentur, avocati ab admiratione in anis ornatus verborum. Iacent siquidem sensus in oratione, in qua verba laudantur, inquit Quintilianus: nec valet animus, dum rerum admiratione et studio tenetur, de verborum cultu esse solicitus. Si ergo consideremus primum quis scripserit hasce Epistolas, nempe Apostolus crucifixi: deinde, quid, nimirum Evangelium crucifixi: postremo, ad quos,


281. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

Nihil sum mihi conscius, sed in hoc non sum iustificatus. Cavendum igitur est omnibus modis studioso veritatis, ne dicta de ista communi perfectione aut sanctitate ad illam divinam aut caelestem transferat. Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit. 15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia coram hominibus: quod est diligenter observandum. Ahrahamus coram hominibus ex operibus est iustificatus: at non coram Deo, sed tantum fide in Christum gratuitam


282. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, quas ordine recensebo, sermone si non eleganti ac ornato, at certe simplici et perspicuo, bonasque ac utiles res continente, ut saltem sensa nostra (qui sermonis primarius usus est) studiosa iuventus liquido percipere possit. Neque enim me Rhetorem esse profiteor, et simplici ac perspicua oratione studiosi verae pietatis in rebus Theologicis contenti esse possunt ac debent. ἐθλὸν γὰρ τὸ σαφές, καὶ ἁπλοῦς ὁ λόγος τῆς ἀληθείας. Ante omnia autem de dignitate huius linguae dicendum


283. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

id accidere possit, ac necessario etiam soleat, ubi totus textus, atque adeo liber in aliam linguam, commutatis omnibus vocibus, et schemate habituve orationis transfertur. Ne vicinissimas quidem sibi invicem linguas ita prorsus perfecte ac feliciter, praesertim in Paulo, prolixiore oratione converteris, ut nihil plane utilitatis ad sensum rectius percipiendum afferre possit prior sermo inspectus. At haec lingua, tum ob locorum distantiam, tum ob summam temporis vetustatem, tum denique et ob alias plurimas causas supra modum differt a Graeca, Latina, et aliis istis nunc vulgo


284. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section]

esse: verumque Deum etiam sapientissimis et eruditissimis illis Atheniensibus prorsus ignotum Deum fuisse. Haec istis male philosophantibus respondisse nunc sufficiat, quando quidem de erroribus Philosophiae in rebus divinis, et quod solum verbum Dei veram eius cognitionem doceat, in oratione initio prioris Epist. ad Corinthios habitae, quae iam sub titulo De metis scientiarum edita est, abunde actum dictumque est. Nam recitare testimonia sacrarum Literarum, quae probant summam caecitatem hominis in rebus Sacris, non opinor nunc esse necesse, cum id alibi plene prolixeque


285. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section]

cum id alibi plene prolixeque contra nostri temporis luem pestemque Synergistarum saepius factum sit. Tantum ergo unum testimonium, non quidem ipsius Dei, quae isti non adeo magnifaciunt, recitabo: sed eius hominis, cuius solum nutum sibi oraculum esse statuunt. Ita ergo is inquit in quadam oratione de laude Hebraeae linguae: Nec iudiciis profanis ab hac sententia mentes pias abduci velim, si non sumus Epicurei, sed vere statuimus, aeternam mentem architectatricem rerum, et hanc in Ecclesia patefactam esse, in eductione populi Israelitici ex Aegypto, et deinde mortuis in vitam


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1161 | Paragraph | SubSect | Section]

πολυμαθὴς: et vulgatum proverbium, Nihil est difficile volenti, considerans, utiliter me facturum opinor, si aliquid adhortationis ad haec studia scholasticarum Theologiae explicationum initio huius conatus erga iuniores adhibuero, eosque ad hoc pientissimum exercitiorum genus oratione mea incitavero. In quam sententiam aut docendi morem praeclara est divi Pauli admonitio, qui Coloss. 3 inquit: Sermo Christi habitet in vobis opulenter cum omni sapientia. Docete et commonete vos invicem cantionibus et laudibus, et cantilenis spiritualibus, cum gratia


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

et illarum scholasticarum vocum, explicare queant. Illustre huius ingentis in docendo commoditatis exemplum etiam illiberalium artium officinae exhibere possunt, ubi artifex una aut altera suae artis voce, clarius et plenius quidvis suum famulum monet, quam nos eorum vocabulorum imperitos longa oratione instruere posset. Quarto, eruditi homines in docendo, et studiosi in discendo in omni rerum tractatione in scholis maxima adiumenta ab aliis quoquo modo vicinis, aut in aliqua re similibus convenientibusque artibus, scientiis ac rebus ad illustrandam confirmandamve propositam


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

in sacris Literis pronanciatur: posse etiam ea quae priores synodi recte et Christiane decreverunt, tollere, ac contrarium decernere: idque tanta firmitaete et authoritate, ut qui ei decreto non obediat, sit prorsus impius et blasphemus haereticus. EX ORATIONE LUDOVICI CANONICI LATERANENSIS AD Concilium Tridentinum, Dilingae Anno 1563. impressa, de Papae, Traditionum, Consuetudinum et veterum Patrum ac Ecclesiae supra Scripturam authoritate. Pariter eodemque modo in restituenda Religione, sacrorum Codicum germana


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1211 | Paragraph | Section]

Norma concilii Tridentini, quam in iudicandis controversiis sequuntur 416 Nicolai Cusani, postquam factus est cardinalis, sententia de authoritate ecclesiae et concilii, supra et contra scripturam 416 Sententia iuris canonici de absoluta potestate Papae 417 Ex oratione Ludovici canonici Lateranensis ad concilium Tridentinum, Dilingae anno 1563 impressa, de Papae Traditionum, consuetudinum et veterum patrum ac ecclesiae supra scripturam authoritate 418 Credo Papistarum, ad verbum ex eorum iure Canonico desumptum 426 Viva praxis


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1235 | Paragraph | Section]

pendentis exemplum 287. etc. repletiones quomodo a Paulo fiant 279. tota forma quando mutetur 158. vehementia 271 orationem grandem quae efficiant 271. gratiorem quid faciat 257. unam cur in plures Hebraei diducant. ibid. in Oratione Paulina quomodo versandum 242. 243 oratorum in scribendo ratio 49 ordo naturalis 244. qui Aristoteli 247. scientiarum tradendarum triplex 32 ordinis author Deus 8 ordine nihil magis


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.