Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: disciplinae

Your search found 76 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 16-19:


16. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1861 | Paragraph | Section]

Quid ullo seculo accidit indignius, quam quod ille ipse exercitus, qui a Caesare in Italia ad salutem omnium bonorum, ad custodiendam urbem, Imperii arcem, collocatus erat, illi ipsi urbi nefariam uim, contra optimi Carolus 5. Principis Caroli uoluntatem, contra disciplinae militaris leges, contra auspicia, contra maiorum exempla, intulit. Est enim liberandus culpa Caesar, qui etiamsi iustis de causis Romano Pontifici irascitur, tamen hoc exitu uictoriae minime delectatur. Neque enim obscurum est, eum natura ad clementiam moderationemque duci, et a


17. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1862 | Paragraph | Section]

Imperii, sed uniuersae societatis hominum. Romanorum antiquorum militaris disciplina. Romani aliquot Imperatores alii in filios, alii in Principes ciues capitaliter animaduerterunt, quia iniussu Imperatorum, cum legitimis hostibus prouocati pugnassent, fuitque tanta disciplinae seueritas, ut hostium loco haberentur, qui praeter Imperatoris edictum gladium strinxisset. Quanto iustius hostium loco ducendi sunt isti Cares, qui inauditam crudelitatem iniussu Imperatoris aduersus inermes exercuerunt? At quam tandem ob


18. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1863 | Paragraph | Section]

iussit: Vt eo exemplo ostenderet, non omnia uictoribus in uictos licere. Habes Carole Caesar auitum exemplum, quid de exercitu iudicare te oporteat, qui auaritia corruptus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Et haud scio an noceat nostris hominibus contagio Hispanorum: hos, ut uereor, nouae disciplinae magistros habent. Ab his tanquam lanistis auariciam crudelitatemque discunt. Non autem minus sacrilegium est, Bibliothecas, quam phana diripere. Non enim inter sacras res, aut diuinas recensenda sunt aurea uasa, quibus in ceremoniis nostris utimur? Et non


19. Štafilić, Ivan;... . Oratio ad Rotae auditores excidii... [page 1865 | Paragraph | Section]

nascentem primum accepit. Ad hanc urbem omnes controuersiae omnium gentium delatae sunt. Haec tanquam in excubiis semper fuit ad retinendam religionem. Semper in terris doctissimorum hominum domicilium fuit. Haec fugientes omnes honestas artes ex Graecia exulantes excepit. Hic nuper omnes bonae disciplinae, tanquam renatae sunt. Hinc in omnes terras propagatae sunt, non aliter atque semina frugum in totum terrarum orbem, a Triptolemo sparsa sunt. O ingratos homines, qui si haec beneficia intelligunt, nullam putant se sic merenti ciuitati gratiam debere. O amentes si non intelligunt.


Bibliographia locorum inventorum

Štafilić, Ivan; Ioannes Staphileus (1472-1528) [1528], Oratio ad Rotae auditores excidii Vrbis Romae, sub annum Christi 1527. causas continens (, Roma), 4294 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - oratio] [word count] [stafilicioratioroma].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.