Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: romanorum

Your search found 372 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 83-88:


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane admiratus Romanę nobilitatis maiestatem, scriptorum quidem monimentis illam mea sententia haud supra ueri fidem illustratam, caeterum


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius patrem duce Matthia nuper haud magno


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 21 | Paragraph | SubSect | Section]

cumulatum argentum, ut sunt Hungari ueluti plerique mortales pecuniae auidi, extraherent, quicquid postulauit, se facturos promisere, Italica sane arte, ut Hungari impudenter praedicabant, aduersus Italam usi. Hungari enim Italicae genti fraudem maxime obicere solent, tametsi antiquis Romanorum moribus nihil minus quam perfidiae obiectio conueniat, quippe apud quos fides semper fuit sanctissime culta, omnibusque mortalium bonis antelata. Ianus Coruinus ius suum in regnum paternum armis defendere minatur, et Petrum


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

Lyssum oppidum nostra aetate, ut supra diximus, exędificatum est, efficit. Drilo uero, cui Slaueni a pestilenti eius aura Boianę nomen indiderunt, e lacu effluens Lygnistri, ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs extitit, qua is radices montis subit, in quo Scodra oppidum situm est, atque eodem alueo per decem et octo millia passuum labens (tantum enim spatii, quod et Plinius affirmat, ea urbs a mari distat)


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex eligitur; Turcae a Syrmii vastatione repulsi in regionem Baciensem grassantur, sed reditum, uulnerato duce, difficilem experiuntur. Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit magna Romanorum laetitia, tum quia Florentinum nomen Romanis inuisum erat, quod gens illa, nullae magnae rei gerendae idonea, utpote opificio tantum et mercaturae incumbens, omnia insuper sacerdotia sibi, caeteris pene nationibus praeteritis, uendicauerat, pontifice suis ciuibus impudentissime


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.