Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliena

Your search found 363 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 133-147:


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

ad sese illum reuocat, nec turpitudinem admittere sinit, immo cogit neglecto omni emolumento, quod proprium regis est, fidem seruare, que quidem promissis non stando prorsus uiolatur. Sed forsan deforme quibusdam uidetur nimisque humile Hungaros, nobilem bello gentem, aliena uoluntate, atque non quidem datis, sed acceptis conditionibus, ad pacem descendere? Qua propter uelim mihi respondeant, qui speciosa quadam decoris et gloriae decaepti imagine iusiurandum rumpendum censent: quid nam potest esse in rebus humanis tam optandum, quod uirtuti ac honestati


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti ne a mercatorum moribus desciscerent, quorum proprium est nulla honesti ratione habita omnia utilitate metiri, ut gratuitam operam praestarent, haudquaquam in animum inducere, sed officium suum aliena seruitute mutare omnino constituerant. Rhacusani uero uel domesticae tyrannidis odio, uel quia inuidebant, ut fit, uni ex ciuibus principatum, uel quia literarum ignorantia parum idoneos sese ad ciuitatis regimen


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

Valachos et Moldauos. Facile Wladislauo simul in omnem humanitatem suapte natura propenso, simul quieti dedito, Polonus orator persuasit, quum praesertim nollet fraternum amorem ulla iniuria exhaustum uideri. Huc accedebat quod in rem suam fore arbitrabatur fratrem aliena opera regem constituendum, moxque potentia aequalem prope sibi futurum tanto beneficio beniuolum potius reddere caeterisque hanc praeripere gratiam quam ei nequicquam forsan et non sine proprio aduersari periculo, quum studia hominum pro tempore ueluti marini


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

circumstantium Christianorum consueto maiore composita reum, sicut erat cathenis uinctus, carcere educi, atque ad se attrahi iubet, silentioque per apparitorem indicto ita coepit: Quam uellem, Mauerdine, in aliena religione censenda Turcarum mentem habuisses, nostrumque morem esses imitatus! Neque enim eo calamitatis nunc deuenisses, ut tibi aut contemptu eius religionis in qua natus es, et iam consenuisti, aut morte acerbissima legibus Turcaicis esset satisfaciendum. Nos enim Christum, quem uos Deum


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

insequuntur. Christiani (miles ex urbanis, ut demonstrauimus, collectus hominibus) ubi insequentium hostium primo puluerem prospexere, crebro enim urgente formidine post terga respiciebant, mox etiam equorum hominumque strepitum sensere, circumspicientes omnia, utpote in aliena terra, hostilia atque infesta esse, pro suo quisque ingenio sibi consulere coeperunt. Itaque plures sese in fugam extemplo coniciunt, pauci hortatu Nicolai Buccarii, Albanesii militis ueterani, decoris memores ratique, ut erat,


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

commodius ac tutius ad occupandam Italiam copias traducerent, nullo hostili loco in Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno expellendi, atque illud, non quidem regio more sed latronum ritu, inter se diuidendi. Est enim proprium regum de suo largiri, non autem aliena adimere, et, quod turpissimum est, aliis per scelus adempta sibi ipsi uendicare. Hi autem reges calumnia imprudentissime excogitata, qua prauum consilium tegeretur, obiciebant Friderico Turcarum amicitiam, quibus sane illi bellum se propediem illaturos uideri uolebant, quum


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

dissimilitudine populorum imperium auersantur, utilia simul et honesta suadebat. Itaque Francorum regem per se quoque in Venetos male animatum rogat, ut se octingentorum equitum auxilio ad Bononiensem expeditionem iuuaret. Decreuerat autem Iulius pontifex, quo Venetis aliena calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero Francorum Lodouico nefas, quippe cuius maiores huiusmodi defensio maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim iustius quam res praesertim ecclesiasticas a contactis sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo,


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit:


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

omissa Chaualae oppugnatione citra dimicationem abire. Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica ex tumultu agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, ipsi quoque Othomani reges ex ancillis et captiuis mulieribus nascuntur. Nemo enim ex finitimis regibus cum Othomanis, nouis hominibus, sanguinem ac genus miscere dignatur. Itaque nisi uelit Selynes Armeniae campos cadaueribus Turcaicis oppleri, excederet aliena terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

uim in uno homine censebat. Itaque magna spe uictoriae animo concoepta, ubi solitudinem cum copiis emensus est, ad Horionem amnem castra locat, stationibus equitum undique obiectis, ne aliqua hostis ex improuiso accederet, Turcasque in aliena et ignota terra turbaret. Nondum enim Cercassorum res, licet accisae essent, contemnendae uidebantur. Inde transmisso Horione castra in agro Babylopolitano haud procul a Cercassorum regia posuit, quandoquidem classis quoque e Constantinopoli profecta, Pelusiaco ostio appulsa


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 265 | Paragraph | SubSect | Section]

nosci enim non minus decuit tanti regis interiorem uitam, quam quae militiae gessit, quum praesertim multo laudabilius sit uita et moribus quam rerum gestarum gloria commendari. Alterum enim ueluti sui quisque animi bonum sibi uendicare potest, alterum sine aliena opera, labore et sanguine parari nequit. Lodouici Tuberonis abbatis Dalmatae Commentariorum de temporibus suis liber undecimus Salomon Selynis filius a pietate


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.