Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliena

Your search found 363 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 98-116:


98. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In nouissimis erant Mattheus, Zacheus, latro, sed conuersi ad Dominum | primi facti sunt. Mattheus reliquit teloneum, et fit apostolus. Zacheus auariciam largitate mutauit, et salus facta est domui eius, cum Christum suscepisset hospitio. Latronem aliena per uim rapuisse penituit , et Saluatori se commendans meruit de cruce transferri in paradisum. Audi Christum clamantem: Matth11 Venite ad me omnes qui laboratis et


99. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum sanguine nunc sacrificatur, sed ipse Christus uerus Deus et uerus homo, uiuus et immortalis, licet aliena specie uelatus, offertur . Quod si etiam priscis dictum sit: Esa52 Mundamini qui fertis uasa Domini, quanto magis nostris conuenit omnis mundities? quibus


100. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ludis diffluitis? alearum tesserarum-que lusionibus tempus diuino honori dedicatum impie consumitis? In quo quidem lusu nec amissę pecunię damnum sine infamia | nec lucrum sine restitutionis debito | nec usus est sine peccato. nisi forte periurare | et dolos intendere | et aliena inique concupiscere | et inter se identidem rixari atque in contumeliam prorumpere fas esse dixerimus. omitto quod interdum nec manibus temperatur | et usque ad uulnera cędes-que peruenitur. Quanto ergo leuius crimen ab his diuertere | et alicuius honestę artis laboribus


101. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sentimus. et tamen non nostris sensibus, sed tuo testimonio credimus. Omnis enim homo mendax, tu solus uerax, tu ipsa ueritas, quę nec decipi potest nec decipere. Nos itaque corpus tuum, clementissime Domine, et tuum sanguinem aliena specie uelatum fideliter accipimus | nec omnino qua ratione id fieri possit quęrimus | aut quomodo panis uini-que substantia in substantiam corporis et sanguinis tui transeat, cum accidentia non mutentur, scrutamur. Maius est enim miraculum istud


102. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam et in cęlum ascensurus te quotidie nobiscum fore promiseras usque ad seculi consummationem. Itaque et nobiscum es Domine in terra | et cum Patre in cęlo, nobiscum in specie aliena, cum Patre in propria, in terra mundans peccatores, in cęlo mundatos suscipiens. Cęlum et terram imples tua diuinitate. Et quoniam ei tua iuncta est humanitas, ubicunque diuinitas est, illic si uolueris, et humanitatem tuam esse necesse est.


103. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Se enim pie sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es, totius distributor felicitatis atque glorię. Tu sub aliena specie latens et delicta nostra purgas | et purgatos ad purius uiuendi studium dirigis. Quod si in Leuitico quicquid tetigerit carnes hostię pro peccato oblatę sanctificari dicitur, quis dubitat, quin


104. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cuiuscunque morbi accessum formides, ad omnes imminentis periculi minas magis animum demittas ac pauites, non tam mortis metu quam tormentorum. Plantauerat te Dominus uineam electam, semen uerum | quomodo conuersus es in prauum? uinea-que factus aliena, non Domino fructificans sed demoniis? Ciuitas eras plena populo spiritalium bonorum | quomodo mutatus es in solitudinem? Anima tua gentium erat domina, sensibus imperans | et omnes eorum affectus subdens rationi | quomodo facta est quasi uidua non habens uirum, cuius


105. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Vt autem in his quę bona sunt, constanter fideliter-que perseueremus, prudentia nobis opus est. opportune igitur de hac uirtute nunc disseremus. Quę ut uirtus sit, ab omni subdolę mentis malignitate aliena esse debet, ut ne quem offendas, sed cum tibi tum aliis prodesse possis. Obserua igitur et opere implere contende Domini pręceptum dicentis: Matth. x. Estote prudentes sicut serpentes | et simplices sicut columbę!


106. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sed quę inimica est Deo, ne illi quidem cuius est, amica esse potest | cum idem corpori multa prouideat, animę suę nihil. animam quę longe nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur | nec dolis fraudibus-que niti, ut lucretur, cauet. Valde quidem fugienda est ista prudentia, quia uere mors est. non mors quę mortem afferat, sed quę morte acerbius cruciet | et mori


107. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Illius oculi in capite sunt, qui altioris sapientię circumspectu regit uitam, mores componit | et qui sit cuiusque rei exitus diligenter perpendit. quę sua intersunt nouit | et illa tractat, illa meditatur; quę uero a se aliena iudicat, ab iis abstinet. naturam hominis finem-que considerat | se-que ad immortalitatem natum intelligit | et caduca bona contemnit dum ęterna obtinere festinat. Itaque cęlo ęquatur et terra superior est animus sapientis, in


108. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

donec piscis captus in ore didrachmam attulit, qua ipse satisfecit. Bestiis imperabat | et inter pauperes censeri uolebat. Per domos alienas discurrens hospitabatur, quia suam non habuit. mulierum comitantium elemosinis alebatur. in cruce nudus pependit. mortuus etiam aliena inuolutus est sindone, alieno conditus sepulchro. Luc. 9 Beatos uocat pauperes. et apostolis nequid ferrent in uia pręcipit : non uirgam, non peram, non panem. Prohibuit eis calciamenta, prohibuit


109. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri solent. Cum igitur tanti habenda sit pax, non immerito ut eam acquiramus possideamus-que precibus a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: ps. CXXI


110. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diligamus corde | et opere imitemur | neque in quo ipse profecit, sed in quo nos defecimus doleamus. Si autem contigerit | nosipsos ab aliis pati inuidiam, huiusce rei causam discussa animi nostri conscientia | inquiramus. et si hoc nostra culpa fieri cognouerimus, emendemus, sin aliena, ęquo animo feramus. Vsu enim uenire solet, ut malis odio boni sint, arrogantibus mites, casti incontinentibus, impiis religiosi. Veruntamen si Deo placuerimus, nihil nobis nocere poterunt hominum iniustę persecutiones.


111. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bonis compensantur. Quod si opulentior es quam necesse sit | et luxurię deditus cuncta in tuos usus consumis, iniquus dispensator es. Pauperum est enim non tuum, quicquid modeste frugaliter-que uiuenti superesse potuit. Aliena usurpas, quoties tibi plus quam oportet indulges. Non es dominus omnium quę habes | quicquid supra necessitatem possides, eius tibi dispensatio credita est non abusus. Si bene dispensaueris audies a Domino:


112. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ait enim Scriptura: Prouerb. 21 Qui obturat aures suas ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur . Minus est tamen sua non tribuere | aliena quoque iniuste rapere cogit auaritia | et ne a pauperum quidem fortunis impias continere manus, nullo satiabilis congestu, nulla copia contenta, immo eo cupidior, quo plura rapuerit. Vnde de illis quibus ea dominatur est


113. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quam autem multorum malorum causa sit immodica cupiditas quis explicet? hominem aduersus hominem ire compulit. hinc insidię, hinc latrocinia, hinc bella mutuę-que cędes, dum nostro non contenti aliena concupiscimus. hinc inter coniunctissimos lites, inter amicissimos dissidia | et citius adeundę hęreditatis gratia ipsorum parentum desyderatę mortes. Laban.


114. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hiere. 41 Godolias Nam et Godolias Ismahelem domi suę ut amicum excepit conuiuio | et eundem inter epulas iugulauit | nec hospitalem mensam amici cruore foedare timuit, qui aliena occupare concupiuit. Proferam adhuc magis cruentum exemplum, sed minus rationis compotis uulgi. Titi milites. (!)


115. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deut. 23 Quod si in Lege Ammonites et Moabites ab ecclesia Domini repelluntur, quia noluerunt occurrere Israhelitis cum pane et aqua, quanto magis isti? qui etiam aliena iniuste possident, hęreditate regni cęlestis indigni erunt? Tot auaritię mala consyderans Apostolus dixit: Ad Timo. prima 6 Qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationes


116. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

loco ducere. Recte autem non esse beneficium contenderim | alteri aliquid erripere, ut alteri dones. Nam cum beneficium dare liberalitatis uirtus sit | et aliena rapere auaritię uitium, quomodo potest dici uirtus, quę uitio constat? Quis neget dare elemosinam pietatis esse munus? et tamen offerre in templum non licet, quod partum est inique. Sic enim in Esaia


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.