Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suprema

Your search found 175 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 88-110:


88. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adversus, comites tali sermone tenebat:
“Nescitis quanto, socii, vos lumine plenos,
Quanto immortales animos splendore beavit,
Naturae quot dona dedit, superantibus ipsam
Muneribus naturam auxit suprema Creantis
Maiestas? Fuimus purum nihil: ille potenti
Productos virtute, ista regione micantis
Empyrei fixit naturaeque ordine primos
Constituit. Sed adhuc alius quoque suppetit ordo


89. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iste fuit post crimen Adami
Naturaeque status generisque miserrima nostri
Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis. 2.
Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis
Maiestas, decorat virtus quem propria mitem
Se praestare reis, tantae ne damna ruinae
Perdita lugeret sine fine propago parentis,
Concilium vocat: hic Triados cui tota regendae


90. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Occupo, nec nostros evadet femina casses.
Quare agite, o comites, superas properate sub auras
Et socias, vacuum quae replent aëra, turmas
Imperiis armate meis, immitis ut ista
Ambitiosarum suprema creaturarum,
Imbellisque animi crudeles femina poenas
Adverso Plutone ferat. Ruat illius alto
Reginae titulo temere insignita potestas.”


91. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adveniam gratus monitis cum talibus hospes.
Et quamvis (alios petit haec fortuna tribules)
Iam senii provecta mei caligo beatum
Non audet sperare diem, quo limine templi,
Haec suspirato suprema puerpera fato,
Messiam infantem sistat; satis illa beavit
Me genetrix vel visa semel: procul esse micantis
Nec solis cognosco faces, ubi conspicor ortae
Aurorae roseos orbi splendescere vultus.


92. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Messiam pariet Virgo, tamen ecce Tonantis
Te moneo imperio, Simeon: tua funera partu
Posteriora isto, Iudae te cernere Regem,
Et manibus gestare dabunt: tua bracchia tanti
Susceptura iubar solis suprema monebunt
Fata tuae extremum iaculum torquere senectae.
Hac face funerei tibi praelucente sepulchri
Laetior intrabis tenebras, et tristia patrum
Agmina, captivi Nato iam vindice Iudae,


93. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haec erat Anna, suus cui sorte Asteris opima
Vir genitus quondam pro dote reliquerat amplum
Vectigal, pecorumque greges, et plurima fundi
Iugera, nec modici pondus legaverat auri.
Illa autem suprema viri post fata, fovendos
Coniugis extincti manes non lenta piorum
Suscipit officiis operum; gremioque receptam
Abrami mentem (probitas cui nota mariti
Hanc poterat fecisse fidem) decernit ad aras


94. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O mira effigies, qualem praedicere nostros
Observo vates! Uno pro germine, talis
Divinam excipies Nemesim, cum pondus acerbae
Arboris, ingratum furere in tua funera Iudam
Aspicies matrique tuae suprema doloris
Materies, vetiti solves mendacia pomi.”
Dixerat et pictae meditans emblemata telae
Corripitur maerore animi, turbataque vultu
“Me miseram! Quid feci?” inquit, “Prior ipsa nefandi


95. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Difficilem subiit voto praecinctus arenam.
Ivit in exemplum sua non uno agmine quondam
Signa secuturis Virgo coryphaea puellis,
Virginibus tutrix eadem materque futura
Quae fuit exemplum. Mariae suprema renidet
Laurea tot gemmis, quot habet sua vota secutas
Expertes thalami nymphas, quarum illa magistra,
Dux, speculum, vitae plusquam terrestris imago.


96. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Evolat atque hilaris iurati afferre pudoris
Primitias, summo coram Solymaea Tonante
Exponit vota, aethereas superantia mentes,
Quëis simplex natura pares non sustinet aestus.
Tunc sic orsus ait: “Rerum suprema potestas,
Astrorum, terraeque author, nova gaudia caelo
Terra parit, iuste Empyreus quibus invidet aether.
Fert animas tellus, quorum de pectore virtus
Exiliens in membra novis castigat habenis


97. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

13.
“Si tamen et vinclis te connubialibus esse
Innexum Omnipotens vellet,” pater inquit Iacob,
“Quid faceres?” Iosippus ait: “Divina voluntas
Lex mihi suprema est: illi contraire repugnat
Aequa boni ratio. Quod vellet Numen, id esset
Regula virtutis! Vitii se mergit in umbra
Quisquis ab hac summa morum deflectit amussi.”
Cui pater: “Est Solymis Virgo


98. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Semita plena globis mole excedentibus ipsum,
Uraniae si certa fides, et lumine solem.
Et tamen illius quamvis immania lucis
Corpora, mortalis pupillae cernere nulla
Arte potest acies; cuius suprema videndi
Longe infra positos, fixos quos dicimus ignes,
Nocturno 786 Nocturno: Noctutno attingit radiorum lumine, virtus.
Quantum autem a fixis tellus sit dissita stellis,


99. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

uni fecunda Deo: purissimus umbram
Te super efficiet caelique ut opaca beatus
Spiritus adveniet nubes, tibi pronubus ardor.
Nullaque Virginei passuram incommoda ventris
Illapsu tacito implebit gravidamque suprema
Prole dabit Matrem, veluti si mane quietus
Gramine nil laeso tellurem irroret Olympus.
Virginei vero voluit quia germinis author
Spiritus esse Deus; quaecumque micabit ab illa


100. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Viscera et in Dominum fertur servare potentem.
Respiciens ancillam humilem dedit ille beatam
Dicendam cunctis populis saeclisque puellam.
Ille animi largus donorum ingentia fudit
Nomina quae potuit rerum suprema potestas.
Sitque suum toto sanctum, sit amabile mundo
Nomen; ab hoc siquidem populum se mitis in omnem
Effundit pietas, legis praecepta timentem.
Ostendit quod robur habet sua dextera, postquam


101. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Imperio obnitor; Deus est, qui Caesare mundum
In tabulas cogente, iubet Bethlemia rura
Visere: qualiscumque meum divina gubernet
Cura uterum, non maesta feram: dabit illa parenti
Et soboli, quantum ipsius suprema probabit,
Quae semper iusta est, rerum adiumenta voluntas.” 38.
Gavisus grato sponsae sermone maritus
Mox iussum meditatur iter


102. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et pietas, vivendi aliis exemplar ut esset,
Observata dabat: praestans sublimibus Anna
Moratae vitae exemplis et prima fuisset
Idea virtutis, si non coluisset eandem
Virtutum Regina domum Mariaeque suprema
Demeret hanc illi morum excellentia 870 excellentia: exbellentia famam.
Viderat hanc Anna et coluit rectique tenellam
Observabat anus dantem documenta puellam.


103. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Succubuit, ne frontis honor regalis adeptus
Imperium scelus omne, Stygis quo vipera gaudet,
Opprimat et solum vitio discriminet Orcum.
Haec itaque Herodis natum crudelibus ausis
Pectus, ad infantis suprema pericula versat.
Qui sobolem partesque thori cognataque ferro
Corpora discerpit, quid erat suadere protervo
Ascalidae imbellis fatum complere puelli?
At quia lugebat Furiarum pessima prolem


104. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tua, mater, habebunt
Lumina mortalem non plus lacrymantia natum.” 25.
Huic genetrix maesto nimium sic ore reponit:
“Nate, mihi supremus amor, suprema voluptas
Supremusque dolor! Quis matrem occumbere ferro,
Atque odium populi pro te sufferre rogantem
Nate dabit? Levior proprii mihi funeris esset
Impietas, quam, nate, tuae tristissima mortis


105. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Me gladius caedet. Cuspis tamen illa futura
Qualis, adhuc dubito. Fuerit quaecumque, sed illa
Et dolor et vulnus fiet crudele sub illa.”
Haec memorans largo fletu simul ora rigabat
Inque recedentem ad suprema pericula natum,
Dum licuit, vultus oculosque immota ferebat. 26.
Tempus erat, tacitum caeli cum lumine plena
Egit iter, gemina frontis sine


106. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Tempore suscipies corpus donumque meretur
Hoc tua Abrame fides parendique ardua virtus.
Sollicitos tumuli, Pharioque ex amne referri
Promissa tellure tenus, queis frigida natis
Ossa iubere fuit fati suprema voluntas,
Corporibus donabo patres membrisque reponam.
Fecunde Isacide, fortis luctator Iacob,
Hoc luctae tibi munus erit; Iosippe, pudori
Ista tuo veniet merces: haec prima laboris


107. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mori carnis transgressa vigorem.
At reliquae vero mentes, quibus arida necdum
Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris;
Felices aliàs animae, quibus inde molestum
Et nil triste venit, quarum est suprema voluptas
Libertasque ratum statuit quod Numen habere,
Exultant pariter, sociis in carne resumpta
Mentibus applaudunt, tantumque nitoris habentes
Corporis exuvias, tantumque micare sepultos


108. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illius hospitio claras cum fratre sorores
Servator; quas ille sui super aethera raptus
Commonitas vicina iubet fastigia montis
Actutum premere, excessu gaudere magistri,
Virtutisque suae suprema exempla tueri.
Is prior ante tulit gressum montisque laborem
Moliri visus prior est, se donec amoeni
Planitie clivi, suppressa in rupe locaret.


109. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

omnia visa repente;
Atque improvisus vibratus ab aethere turbo
Cum sonitu venit atque omnes pius occupat horror.
Suspiciunt, iterum, atque iterum fragor intonat ingens.
Aurae inter fremitum, tecti sub parte suprema
Spectatis rutilare vident laquearibus ignes,
Lumina vocales flammis referentia linguas.
Obstupuere animis omnes; sed maxima Virgo
Agnovit sonitum, voces linguasque facesque


110. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hic votis ardere omnes omnesque beati
Flaminis accessum implorant: tum fusa per auras
Lumina discretis linguas imitantia formis,
Cunctorum capiti insidunt penetrantque calore
Pectora: tunc omnes, fandi suprema potestas
Spiritus, afflato memorique in mente reposto
Cunctorum proprio populorum idiomate complet. 21.
At genetrix licet alma prius nec


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.