Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: milites

Your search found 329 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 125-182:


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

aetate multo maior, rei tamen militaris peritior, aduersarium primo congressu cuspidis ictu equo deturbat, quem quidem uix sese a graui ictu attolentem, tametsi uulnus haudquaquam accepisset ― nam in corpus armatura munitum ferrum non penetrarat ― circumfusi Stephani milites capiunt, eiusque iussu incolumem conseruant, et quia Stephanus ciuem ab se deuictum occidere nefas putauit, et quia fortis uiri nihil motus audacia maluit uiuum suae laudis quam mortuum testem habere, adiecta ad fortitudinem etiam clementia, quamuis fuerit


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

de bello Hungaris inferendo coepit cogitare. Communicato igitur cum amicis consilio, ad quos de magnis rebus referre solebat, ex omnium fere sententia bellum aduersus Hungaros susceptum est. Itaque mittit e uestigio conquisitores ad milites ex diuersis Alemaniae regionibus mercede conducendos, principes Alemaniae ad auxilia mittenda hortatur. Ad solicitandas Austriae urbeis, ut in fidem Ostricii imperii redirent, clam quosdam summittit, cum immunitate defectionis quoque ad Hungaros impunitatem ciuitatibus,


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

res ad arma Hungaris inferenda hostes maxime concitabat, quum alioqui esset terribile Alemanis praesertim nomen Hungarorum ― aut Alberthus, qui tunc grauis hostis regno Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret. Maximiliani ad suos milites oratio. Comparatis igitur rebus omnibus ad mouendum bellum necessariis, priusquam exercitum in Austriam induceret, quo miles in hostem, qui non paruo omnibus accolis terrori paulo ante fuerat, alacrior


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis concessa a caede hominum cohibet: nemo enim ex oppidanis caesus est, praeter paucos adolescentes, qui subito captae urbis tumultu, e ludo literario exciti, siue imprudentia, reique bellicae imperitia, atque ideo furoris militaris ignari, siue


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

sine caede suorum breui recaepit. Inde regressus ad castra regis hortatur eum, quum pro ingenita animi ferocitate, tum uero recenti tumens uictoria, uti completis fossis, quod quidem ob aquae breuitatem haud difficulter fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

adhaeserant, necdum in patriam redire ausi metu tacito per conscientiam scelerum animis insidente, quandoquidem regnum Hungariae oppugnari absque ciuium armis haud quaquam potuit. Stephanus palatinus contra Polonos progreditur, milites hortatur; acies utrinque instruitur. His omnibus copiis Stephanus palatinus, Sepusiensium princeps, praeficitur. Nec quispiam uirium huius regni ignarus paruam hanc manum fuisse ducat, propterea quod nemo equitum in hoc


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

posse in patriam reuerti non tentata eius belli fortuna, quod ipse ultro intulisset. Alberthi ad suos oratio. Itaque prius quam praelium committeretur, huiuscemodi uerba apud suos fecisse dicitur: Etsi, milites, haec terra, quam nunc Hungariam dicunt, natura ipsa, quę quidem singulis fere gentibus suas atribuit regiones, antiqua nostrae nationis patria est ― Hungari nempe, ignobilis gens Scythiae Asiaticae, depulsis olim partim Dacis, partim Pannoniis atque Illyricis,


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

mos est, rex appellatus sum. Atque inde, non sine diuino quidem, ut arbitror, nutu, uoces ille puerorum acclamantium et nomen meum, dum rex nuncupor, in coelum tollentium fuere, quandoquidem Deus infantium uocibus suam plerumque denuntiat uoluntatem. Pro nostra igitur, milites, iustissima possessione pugnaturi, quam uobis non quidem Vuladislauus frater, cui perinde ac maiori natu uel cedere haud indecorum esset, sed Matthiae regis uxor, foemina ambitione simul et amoris ardore furens, eripere conatur, praesenti animo praelium inite!


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil suauius, speciosissima equis, et caetero omnis prope generis pecore affatim abundans, auri atque argenti, multorumque praeterea metallorum ditissima, omnibus denique rebus, quae non modo ad uitae usum spectant, sed et luxum possint ministrare instructissima. Haec itaque praemia nos, milites, si uictores fuerimus, manent. Sin autem pulsi terga hosti dederimus, effugium in hostili terra nusquam patebit. Spes reliqua salutis, si praelio cesserimus, nulla est futura. Quae enim uenia sperari potest ab hoste iniuria lacessito, et eo natura ipsa crudelissimo? Etenim non latet uos


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

qui cum eis equo iure rem transigere uelit. Eo enim ingenio praediti sunt, uti aut humillime uictoribus pareant, aut intollerabili superbia inhumanaque crudelitate in eos maxime saeuiant, a quibus se iniuria lacessitos arbitrantur. Concurrite igitur alacri animo cum hoste, milites, efficite uirtute uestra, ne nos huius expeditionis unquam poeniteat, neue quod summi fuit consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum,


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

consilii, temeritati aliquando assignetur. Neque enim ultro in regnum uocato tantae fortunae occasio praetermittenda fuit, neque iam suscepta prouincia per metum, quod certe non sine periculo ac dedecore, quum meo ipsius, tum maxime Poloni nominis fieri potest, relinquenda est. Quare agite dum, milites, simulatque me in hostem inuectum et media in mole pugnae uersantem conspexeritis, uos quoque memores iusti simul et neccessarii belli per nos illati, et ob id audacius fortiusque gerendi, pro se quisque dignam uirtute Polonica operam regi uestro nauate eo maxime, quia in eam


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

Albertho ac Maximiliano factam intercessere ― in Hungaria gesta sunt. Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quintus Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno eiiciunt. Caeterum perturbatio una cum hostibus regno haud quaquam excessit, nec externa pax ciuilem omnino sedauit discordiam, ac ueluti magno quodam incendio recens extincto, etsi flamma e loco, ubi ignis accensus


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt. Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham profectus nullo ferme


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse putarunt, sed etiam Italorum principum socordiam atque ignobilitatem arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

tam natura insit uirtus quam industria aquiratur. Quo fit, ut Galli, quod et caeteris fere nationibus, quae sub regibus uiuunt, usu uenire solet, e bello cui rex non interfuerit, uictoriam perraro reportent, propterea quod regis praesentia, tamquam admotis stimulis, milites ad uirtutem impelli soleant, quo rursus absente, perinde ac amoto teste ac speculatore uirtutis atque ignauiae, nemo pericula libenter subit, atque eo minus, quia ex rebus bene gestis solum fere regem decus et gloria manet. Carolus amisso Neapolitano


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

conuertit. Admotis igitur machinis ac tormentis, suburbii muros, qua parte aditum molitus est, solo aequauit, fossasque celeriter compleuit, mox nullo ferme repugnante suburbium coepit, ab ipsis incolis retinendi desperatione prius magna ex parte concrematum. Ciues, itemque milites, qui in praesidio loci fuerant, intra oppidi muros sese recipiunt. Non desunt Turcae rebus prospere cedentibus. Itaque turres aedesque suburbii, partim adhuc integras, partim semirutas, terra iumentorum excrementis commixta complent, eo consilio


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

ira atque indignatione accensi sunt, ut iniussi omnes pariter, quatenus loci angustiae permittebant, muris oppidi, qua parte iam diu quassati prociderant, succederent. Rex hanc animorum incitationem haud reprimendam ratus e tabernaculo propere egreditur, signumque pugnae dari iubet, adit per se milites, testis et spectator cuiusque uirtutis ac ignauiae futurus. Porro Turcarum animos, quum praelium ineunt, regis praesentia periculi immemores facit, quia praeterquam


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

Quum his adhortationibus, ne dicam seruilibus probris, ardorem pugnae classicis, loci difficultate aduersante, nequicquam iniceret Iacobus, ex alia parte, qua rex ipse adiuncto sibi Achimate Cossicio Dalmata, amicorum ac purpuratorum acceptissimo, agmen cogebat hortatorque aderat, milites, quum spe ingentium donorum illecti, tum quo se classiariis praeferrent (uerebantur enim ne a mari uictoria inciperet) periculi prorsus obliti in hostem iam uigiliis, certamine, uulneribus fessum metuque attonitum ruebant. Igitur oppidani partim maritimo illo ad portum


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

liberis rerum suarum haeredes instituunt. Corone Turcas ultro recipit; Nauplienses ad parem sortem frustra sollicitantur. Capta urbe quinto et quadragesimo die postea quam oppugnari coepta est, custodiisque firmata milites fessos reliquum diei quiescere, corporaque curare iubet, nec tamen, quibus commessatio cordi fuit, insequentem noctem laetam per potum agere inhibuit. Nam et ipse, quum se sub primam uesperam in


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

naues, Hispanos fugientes auecturae, paratae erant, quum Veneti, nullo socialis fidei respectu ― erant enim cum Gallo rege tunc foedere iuncti ― aduersus Francos clam mittunt nauibus ad Consaluum cum commeatu ac stipendio sexingentos circiter Heluetios milites, quos haec aetas Suizaros appellat, rati Venetae reipublicae haud expedire Gallos ad Mediolanense imperium Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 187 | Paragraph | SubSect | Section]

solis nummis ad sacerdotia aditus patebat. Diuites episcopi ueneno necabantur, quo non modo pontificis filius, quod turpiter prodigeret, haberet, sed et eius familia spoliis expleretur; in demortuorum locum atque in uacua sacerdotia, qui plus auri obtulisset, sufficiebatur. His pecuniis milites conducebantur, quorum expeditio ac militia erat principes Italiae e suis sedibus pellere, captos forte, aut fide interposita uocatos interficere. Vnde tota Flaminiae regio, et quicquid praeterea urbium ad ius Romani pontificis spectabat, ploratibus ac lamentis sonabat.


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

docendi sunt, sub legibus, sub regum imperio tenendi. Nec putes factu esse difficile Venetorum spiritus infringi: in bello alienis oculis, alienis manibus utuntur, quippe mercenarios non modo milites, sed etiam duces habent. Si uno praelio haud incruenti abierint, statim cognoscent se non sua uirtute, sed aliena ignauia fortunatos ac felices fuisse, licet nunc cum regibus ex aequo agere uideantur. At quum tibi e diuerso omnia Dei munere abunde suppetant, causa iustissima ― quid enim


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare influit, petunt, atque aduerso flumine subeuntes Ferrariensem agrum inuadunt. Quod ubi duci Ferrariensium Alfonso nunciatum est, confestim armat suos ― et erant id temporis Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim fugatis, ex decem et septem nauibus quindecim


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem non sustinere, sed acie paulatim excedere, atque arma ab hoste auertere, quosdam etiam fugae sese mandare, et ipse eodem terrore correptus terga hosti dedit. Et quia exitus ex urbe non patebat, cedes omnia obtinuit: milites Itali ad unum fere omnes cum magna Brixianorum parte trucidati sunt, urbis fortunae direptae, Andraeas quoque Grittius, ciuis Venetus, qui mercatura intermissa cum exercitu Veneto Brixiam ingressus fuerat, uiuus captus. Nam is suorum acie inclinata in hospitis cuiusdam


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli constituit, eo consilio, ut inde Aquitaniae imminens Francos ab Italia auerteret. Maximilianus quoque, qui et per se Gallis gloriam semper inuidit, Germanos milites, qui mercede conducti cum Gallis in Italia militabant, Hispani regis, affinis sui, pontificisque rogatu inuitos domum pro auctoritate sua reuocat, ut erat homo nouandis rebus quam gerendis aptior. Quod autem hi Germani, Gallorum


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

legionem suam inuiti abduxerint, id argumento est, quia e castris Gallicis abeuntes sua sponte neque enim ad id cogi poterant ― iurarunt se in Gallorum regem arma nequaquam uersuros, sed confestim domum repetituros, nefas existimantes aduersus eum dimicare, cuius paulo ante milites extitissent. Quorum mentes si Maximilianus, eorum princeps, ut debuerat, esset imitatus, haud sane ab officio ita facile discessisset, destituendo iniuria regem socium ac de se aduersus Venetos optime meritum, nisi forte honestius, simul et utilius uisum est pontificis Romani ac regis


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

uincirent, quos mox accepto stipendio liberos abire permiserunt. Ipsi uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam nihil aliud est externos milites conducere quam tyrannos ac dominos propria mercede paratos habere. Baiazethi Turcarum imperatori Achmetes filius in regno subrogatur; Sophiarum in Asia seditio. Dum haec inter Christianos Iulii Secundi,


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc submouendus. Si rex iusserit armis aduersus filium uti, parendum omnino esse. Quis enim regi optimo ac sanctissimo potius non obtemperet quam tam atrocis imperii munus exhorrescat? Sed ualde uerendum est, ne milites uel iurati in obsequium regis non audeant, quum dimicandum fuerit, enses in regis filium stringere, nisi rex ipse, qui quidem ob ualetudinem equo uehi nequit, huic tam nefario praelio, utpote inter patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

patrem et filium comisso, per se intersit, quandoquidem omnes regii serui sumus atque ita instituti, ut perinde ac Deum in terris non solum regem, sed et liberos eius habeamus. Propterea hoc quoque aduertendum est, an Turcaico imperio conducat tutumue in posterum sit futurum milites ciuili bello assuesse, et seruorum manus regio sanguine imbui. Et hoc dico ac si praelii euentum et uictoriam exploratam haberem, quod si quid secus, quod omen Deus auertat, quam speraueras ceciderit, uerendum est, ne uictor malit esse memor fortunae beneficii quam necessitudinis ac


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci. Hic nihilominus bellum in patrem moliens amicos et milites ad suas partes allicit; Baiazethis Constantinopolim redeuntis pedes cum exercitu premit, suosque ad pugnam stimulat. Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii limites tenere cupiebat, ut si ad spem euentus non


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium et Haemum montem usque ad Drinum amnem sibi commissas putabat, pecuniis imperatis atque acerbissime exactis. Hac re Bazethes solerter perspecta confestim


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

(ad quinque autem et uiginti millia armatorum ex uariis Turcaici imperii regionibus, iam ad ipsum confluxerant, quorum pars magna egestate compellente, caeteri nouarum rerum, ut fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites,


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

fit, studio eo se contulerant) huiuscemodi uerbis milites allocutus esse dicitur, quo illorum animis oratione confirmatis non magnopere patris eius maiestatem uererentur, atque uel si armis decernendum foret, sese ad suam causam adiungere non dubitarent: Non me fugit, inquit, milites, eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti mei causam simul


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam decreuerit deposito imperio in ocium omnino concedere, Achimatemque regem pro se constituere, primum quia ille ad regia munera obeunda sese parum idoneum putat, deinde uti Turcae, si qua uis hostilis repente


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri nequeant. Quum igitur patri certum sit imperii abdicatione regno prospicere, successoremque uiuo sibi constituere, uos milites magis decet iudicium patris mei quam improuidam eius animi affectionem sequi. Altero enim salus imperio paratur, altera clades certissima: nam sicut Turcarum imperium armis conditum est et in hanc fortunam auctum, ita


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

animi affectionem sequi. Altero enim salus imperio paratur, altera clades certissima: nam sicut Turcarum imperium armis conditum est et in hanc fortunam auctum, ita iisdem etiam artibus administrandum. Quae quum ita sint, milites, iura, quae liberos parentibus iungunt, his coeptis nulla ex parte uiolamus, sed potius a deside ad strenuum, cui maxime conuenit, imperium transferimus. In quod quidem is nostrum ius habet maximum, qui reliquis


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

interrogauit primo, an ipse imperii potens esset, et posteaquam a circumstantibus audiuit cuncta esse in regis potestate, obortis lachrymis accusauit filii impietatem, commemoratisque beneficiis, quibus per triginta annos et amicos et milites ad illam diem prosecutus esset, hortatus est eos, ut regi suo gratiam referrent fortem ac fidelem operam nauando. Et quia Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

studia in se accenderet, Achimathisque e contrario modestia atque in patrem pietas apud gentem inquietam armisque deditam pro socordia haberetur. Igitur nondum exercitu dimisso, quemadmodum citra tumultum Achimathi regnum confirmaret, agitare cum amicis coepit. Nam praetoriani milites, quos Ianiciarios uocari diximus, pre se ferebant se uiuo rege alium suffici non passuros, quod quidem non charitate in Bazethem, sed odio in Achimathem speque direptionum ab his agebatur, quae apud Turcas per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia.


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta. Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit. Iustis regi factis Selynes Corghutem fratrem, fide data, quam mox Turcaica religione praestitit, incolumem


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

interfici iubet. Erant autem apud Selynem sex fratrum, qui iam decesserant, liberi, qui quidem in fidem eius sese permittentes, acceptis in Asia latis ad uictum cultumque agris, perinde ac caeteri regis amici ac purpurati eum fide satis integra, et ob id securi, comitabantur. Horum domos milites regis eodem tempore ita complexi sunt, ut nemo inde elabi posset. Itaque comprehensi omnes eodem temporis momento iugulantur, regioque funere honestati Prusae Othomanorum sepulchris illati sunt. Et quoniam hoc quoque non omittendum putarunt, qui rei


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

sua negocia tantum curare asseueraret, equumque esse, quo ueheretur, cuiusdam hospitis, quem et ipse haud satis nosset. Interrogantibus suspectus factus iniectis manibus comprehenditur, atque ad praefectum turmae perductus cogitur metu tormentorum admoto Corghutem indicare. Sed quum Selynis milites in uicum, in quo Corghuthes diuersabatur, a colono perducti illum non inuenissent (nam regulus conspectis procul equitibus, ratus se proditum esse, montem uico proximum petierat, seque in quodam specu abdiderat, ore


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 228 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, cum omni suppellectile quibusdam in Asia sacerdotibus tribueret, familiamque suam incolumem esse pateretur. Ferunt Selynem lectis Corguthis codicillis lachrymis non temperasse, suisque iussisse, ut eum mitissima morte, et citra ullum doloris sensum, si id fieri posset, necarent. Itaque milites, quibus necandi Corghutis negocium datum erat, instructo conuiuio large epulati cum regulo eius mentem uino, quantum potuerant, alienarunt; mox sopitum agressi, iniectis tapetibus in caput faucesque, spiritum illius intercluserunt. Corpus Prusam deuectum, regioque more


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Hungaros usque imperium protulisse, et iccirco credibile non esse Europam uictam Asia uictrice bello potiorem. Itaque ne uobis uanitas mentientium improuisa sit, quae comperta habemus, uos ignorare non sinam. Non fugit uos, milites, totius robur Machomethani exercitus aetate nostra ex equitibus constare. Equites uero ex sola deligi nobilitate, quae quidem apud Turcas nulla est: nempe omnes Turcae aut ex captiuis, aut ex emptis mancipiis fiunt. Nec ignoratis ipsos Turcas nullas unquam terras, nisi quas prius


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

suo adiunxisse. Vnde hac tempestate neque Thracia, neque Illyricum, neque Macedonia ullum Turcaico imperio militem dare potest, quippe omnes hae regiones rarissimis pagis habitantur, solisque seruitiis a solitudine uindicantur. Scitote igitur, milites, eos omnes, quibus Selynes arma aduersus nos sumpta comisit, uilissima esse mancipia, atque ergastulis quam bello gerendo multo aptiora. Quare quum praelium inibitis, eos animos geretis, qui dominis in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam. Igitur serui e longinquis regionibus petiti huic consilio aptiores uisi. Ciues pariter ac finitimi timebantur, ne fraude detecta, priusquam coalescerent,


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

enim sacerdos curandis sacris constitutus, qui in ocio aetatem agit, quippe qui nusquam e cubiculo prodit, uerum in sella aurea residens puluillis purpureis innixus ne hyberni quidem solis patiens, quasi animal epulis destinatum sese intra septa saginando, regnum potius temperaret quam milites, sine quorum armis, sudore et sanguine neque imperium ampliari, neque tutum reddi queat? Itaque misso ad caliphem nuntio iubent illum sacra dumtaxat capescere, uetito eo pro imperio quicquam de caetero agere. Extorto caliphi regno,


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

qui iisdem sacris ac religione coniunctos ab iniusta eripimus seruitute, ac tanto studio in libertatem uindicamus, qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

exportare, credens inde plumbum duntaxat in Aegiptum aduehi, quum satis constet Britanniam quoque huiusce metalli copiam suppeditare. Capta urbe protinus ad arcem occupandam copiae missae. Quam quidem custodes, quo uictoris gratiam inirent, sine ullo certamine dediderunt; milites Cercassi, qui in urbe comprehendi potuerunt, omnes caesi. Coeterorum ciuium uiolatus est nemo, nihil cuiquam ereptum, nulli uis illata, et quia urbem non captam, sed liberatam Selynes uideri uolebat, et quia, ut fortis est armatum hostem persequi, ita magnanimi inermibus parcere.


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

et Hungaricae ditionis Dalmatae, egregiae equitum alae, extemplo in officio futuri sunt. Soli autem fere nobiles apud Hungaros, Boëmos ac Dalmatas, quibus Lodouicus Casimirus imperat, militiam exercent. At contra Turcae ex mancipiis et pastoribus, magna ex parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae reipublicae regionum periculosam, religioni maxime, diminutionem, nec Romano pontifici ullo pacto ferendam, ab his uinci et in seruitutem redigi conniuente summo pontifice et Sacro Romanae Ecclesiae Senatu non magis gloriosum Turcis quam


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

integra atque intacta repentina, ac praepropera fuga relicta. Cuius sane turris summitatem quum arcis altitudini prope aequalem additis ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant,


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcarum aduentu ab urbe interclusus erat; alter paulo ante coeptam obsidionem mortem obierat. Itaque Blactius administratione omnium rerum sibi, ut dictum est, assumpta per quinquaginta fere dies tot asperrimi belli malis circumuentus arcem egregie tutatus est, quum quadringenti tantummodo milites secum in praesidio essent. Nempe uigies hostem acerrime dimicantem a muris repulit, non sine magna Turcarum pernicie. Nam ubi Turcae muros, qua hi deiecti erant, sublato ingenti clamore, addito etiam ad maiorem terrorem incutiendum tympanorum ac tubarum


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

regem castra excedere non sinunt, censentes neque illum esse periculis obiciendum, quandoquidem imperatore adempto uel uictor exercitus turbari et in fugam conuerti facile soleat, neque rursus ei fugae facultatem suis laborantibus praebendam, ut omnium periculo cum rege exaequato milites in resistendo essent alacriores ac maiore studio adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent. Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

11 * illiberali calliditate KZ: atramento corrupt. M * milites scribi K: atramento corrupt. M * fere maximus Zg: maximus fere MK


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

pertinaciter app. ed. Crau.: per summam etiam temeritatem ¤ post auri app. ed. Crau.: in externos milites, ultimum paene in discrimen, tum ab suis militibus, tum ab hoste, libertatis amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse, et praedae expositos, consilium inierunt, ut urbem prius


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

¤ post auri app. ed. Crau.: in externos milites, ultimum paene in discrimen, tum ab suis militibus, tum ab hoste, libertatis amittendae deuenerint. Nam conducti ab Italia milites, uidentes Rhacusanos imbelles esse, et praedae expositos, consilium inierunt, ut urbem prius direptam, alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano senatui:


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

expositos, consilium inierunt, ut urbem prius direptam, alienae subiicerent potestati. Quae coniuratio, cum per quosdam ciues, qui senserant id agi, annuntiata esset Rhacusano senatui: in re trepida ciuitati non defuit consilium. Nempe milites scelesti consilii participes, per speciem expeditionis extra urbem ablegatos, posthac urbem ingredi non permiserunt. Itaque urbs incolumis ab intestino hoste conseruata. Verum fugatis mox ab externo hoste Rhacusanis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.