Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: idoneus

Your search found 76 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 13-19:


13. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis idoneus habitus est, quandoquidem et pacem facile turbaret, et bellum temere susceptum celeri rerum desperatione deponeret. Reuerso in Austriam Alemano Petrus Paganus, cognomento Longus, Nouae Vrbis arce, cui praefuerat egregie nec sine hostium


14. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

amicissimi mors est nuntiata, tametsi dicto eius non admodum fuisset audiens. Nam quum ille, duobus fere annis ante quam excessisset uita, usum linguae syderatione amisisset, atque ideo prouinciae administrandae haud satis idoneus putaretur, abrogatam tamen usque ad obitum rege inuito obtinuit praefecturam. Hic sane uir, humili natus loco, per omnes militiae gradus ascendens nulli secundus inter duces militum aetate sua extitit, saepius cum hostibus Turcis maxime


15. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

excurrentes agrosque uastantes permolesti erant. Itaque quum haec cura intentos Venetorum animos haberet, Albanesios, qui eum tractum incolebant, Lyssi defectione haud parum erectos sibi conciliant. Verum dux rei incipiendae idoneus deerat, qui profecto, si minus opibus rem eorum iuuare posset, nulla tunc aut admodum tenui Albanesiorum fortuna propter principum tum exilium, tum interitum, at saltem nominis claritudine ac familiae dignitate et suis


16. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est,


17. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum Selynes ueritus, ne pater rei indignitatem aegre ferens prouinciarum praefectos (nempe quos ipse ad praefecturas prouexisset) concitaret, bellumque sibi eodem tempore a patre simul et Achimathe oriretur, opera Ionae, cuius supra meminimus ― et erat illi idoneus fallendi locus, quia Bazethes ei maxime fidebat ― patrem iter Dymam uersus facientem, ueneno clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius aetati ac aegritudini adscripturum


18. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

esse in Achimathis exercitu, utpote qui speraret ipsum destitutum iri a suis. Quod ubi Achimathes Othomanus conspexit, ratus, ut erat, se proditum, atque in insidias praecipitatum esse, animo statim concidit, metuque consternatus ― et erat ad bellum gerendum minime idoneus ― non tempus pugnae eligere potuit, non aciem instruere, non subsidiis firmare, non ullum imperatoris munus obire, nec denique matura saltem fuga salutem sibi parare. Itaque uix tentato quidem certamine primo statim hostium impetu in fugam conicitur;


19. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus munus obeundum magis idoneus existimetur, quod quidem argumento est Romae integritati ac doctrinae nullum fere locum esse. Et quo Thomas cardinalis pecuniam, quam Romae absumpserat, in Hungaria resarciret nempe dum Romanum pontificatum ambit, atque a splendore ac


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.