Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10988-10996:


10988. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n21 | Paragraph | Section]

seque tueri ab externa vi, maxime Narentinarum, et, quibus ea tempestate maria omnia infesta erant, Saracenarum classium. Hi porro, cum tempore Basilii Macedonis direptione vicinarum illi tractui ciuitatum ferocius agerent, vires suas aduersus Ragusinos experti, non modo continuatam plures per menses obsidionem magnis acceptis detrimentis omittere coacti sunt; sed etiam, cum in oppositam Italiae oram itidem praedabundi se contulissent, ope maxime Ragusinarum nauium a Graecis, eiusque viciniae Slauis fusi inde,


10989. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

sunt; sed etiam, cum in oppositam Italiae oram itidem praedabundi se contulissent, ope maxime Ragusinarum nauium a Graecis, eiusque viciniae Slauis fusi inde, fugatique recedere. Ex illo clarum Ragusii nomen, et ciues virtutem suam periclitati, suisque fidentes viribus, maiora audere, atque opes per longinqua commercia terra, marique petere aggressi sunt, eoque dignitatis et amplitudinis Patriam suam prouexere, ut iam tum caeterarum Dalmatiae Ciuitatum, quasi antiquo Salonarum iure in se transmisso, primas tenere visa sit. Cuius rei satis locuples testís est Porphyrogeneta Constantinus


10990. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

cultu recte institutae, ex modicis quantumuis initiis ad magna incrementa, inter rudes bonarum artium nationes sitae, perueniant, et cuncta in circuitu ad se trahant; consilio, et ratione, rudi, et incondita barbarorum ferocia praeualentibus: id quod plerisque olim Punicis, Graecisque ciuitatibus per oras Africae, Europaeque, atque Asiae conditis usu venisse cernimus. Sed Ragusinis huic rationi crescendi moram iniecit ingruens, lateque Orientem uniuersum comprehendens immanis Turcarum Potentia. Quod tamen Ciuitati intra modum angustorum agri finium coercitae licuit, commerciorum frequentia,


10991. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n22 | Paragraph | Section]

Quod tamen Ciuitati intra modum angustorum agri finium coercitae licuit, commerciorum frequentia, nautumque multitudine, ac proceritate, itemque rei maritimae scientia, naualibusque in praeliis virtute, ac felicitate; super omnia autem fide, et religione in exercendis commerciis, clara per gentes, pollensque, ac potens diutissime fuit. Vnde illi populo perpetuus legum suarum usus, et, post excisos omnium in Oriente Christianarum gentium status, plenum in se se, suaeque ditionis terras iudicium; et Religionis


10992. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

perpetuus legum suarum usus, et, post excisos omnium in Oriente Christianarum gentium status, plenum in se se, suaeque ditionis terras iudicium; et Religionis Catholicae non solum domi colendae, sed etiam tuendae, et propagandae per omnes Othomanici Imperii prouincias, ad quas mercatoribus suis aditus est, intentum, et efficax studium. In hac potissimum Ciuitate Poeta noster ortus est gente Palmotta, qua inter caeteras patricias, quibus vnis Rempublicam administrare,


10993. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

nihilo vtiliore discedere, in quo trecentos amplius annos perseueratum est, de non adsciscendis plebeiis in ordinem senatorium familiis. Mirifica autem fuit etiamnum puero Palmotta indoles ad litteras, et bonos artes, et ad Poesim imprimis; solebatque narrare in prima adhuc aetate, solitas per quietem videri sibi matronas eximia specie, et mortalem excedente, quae citharis instructae, et in choreas effusae cantu circa se, ac saltationibus exultarent. Siue huiusmodi visa ad fructum serae felicitatis mortalibus repraesentandum Diuinitus immittuntur, siue promiscuum naturae id opus, ob


10994. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

occupatam, satisque intelligeret, nullam mediocribus poetis in re litteraria gratiam esse; liberiorem exercenda industria, et proferendi ingenii campum delegit, illyricas camoenas: accensus gloria nobilis in Ciuitate Poetae Ioannis Gundulae Francisci filii, consobrini sui; cuius ingenium per ea tempora magno cum ciuium, exterorumque plausu in edendis elegantibus fabulis, et nobilitando Ragusino theatro versabatur, famaque iam inclytum erat edito illustri poemate de Vladislai Рolonоrum Principis rebus in bello Turcico gestis. Vetus Ragusinorum mos est, ut cum suae quisque aetatis,


10995. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

in ea re serii, nihil ad seueritatem, grauitatemque compositi; cuncta ad vitam hylariter, iucundeque degendam, et ad honestas voluptates persequendas, et luxus eruditi gratia comparata sunt. Praecipuumque huiusmodi coetibus scenae, ludorumque studium, et maxime eorum, quibus per statos Bacchanalium festorum dies indulgeri solet, accepto ab Italicis ciuitatibus more. Hinc magna Poetis clarescendi materies, accensis inter se ad aemulationem, quas dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur. Nouis porro, nec


10996. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n27 | Paragraph | Section]

Ac frequentissimus quidem in nuptiis usus est huiusmodi poematum, eorumque varia argumenta pro poetarum arbitrio; sed memoratu imprimis dignum, quo iocularia carmina, in triumphis olim usurpari solita, referri videntur; ut quomodo ibi milites dicteria, et procaces iocos aduersus Imperatorem per lasciuiam iaciebant: sic interiores amici, et praecipue, de quibus iam diximus, sodales eadem dicacitate, et mordendi licentia erga nouum maritum vtantur ut nihil eorum, quae ex eius vita, et moribus aliquam ridendi, iocandique materiam praebere possent, indictum omitterent. Verum ludicris, et


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.