Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11399-11551:


11399. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

VICICH CLERICO REGULARI, VULGO THEATINO, IMMORIENTE HUIC VIX COMPOSITAE VITAE ET IDEO TAMQUAM OPUS POSTHUMUM, POSITAE. NEO-PRAGAE Typis Hampelianis per Ioannem Mattis. ANNO M DCC.


11400. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est animus, quas Virgineae (quae vestra beati
Aligeri Regina audit) praetexere famae,
Moliri quam certus eo, de stipite laudes
Inspecto possem. Neque enim levis inde puellae
Gloria, conceptum per carmen itura, veniret:
Cernere Palladias vetito cum germine frondes
Augustae quae prima fuit victoria matris,
Humanaeque locum cuperem lustrare ruinae
Materna unde illi nata excellentia, viso


11401. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

facit Nemesis, da pectore saltem
Hanc, flammis armate Vigil, comprendere rerum
Ignotam seriem: hoc, Ales venerande, revela.” 8.
126 His ita prolatis subitus per maesta cucurrit
127 Ossa pavor gelidusque tremor perrupit in artus,
Armatum Custodem horti testatus adesse
Aligerum; sensimque novus cum lassa levaret
Membra vigor, vox ista meas pervenit ad aures


11402. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ingenio curaque fuit, mirabile tantae
Artis opus. Quo nata recens formataque gazas
Intulerat natura suas hominique paratae
Hic positus propriaque orbis velut arce locatus
Commoditatis apex spatiumque per omne decenter
Extensae quae molis erat diffusa bonorum
Copia, plantato coniuncta accesserat horto.
Quodque omnis tellus tulit, haec tulit omnia tellus.
Ver anni mensura fuit, nec vere sub isto


11403. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nubilus Auster
Ad montes ubi Luna tuos, Vulcania nactos
Torridaque Aethiopum magalia montibus ipsis
Subiectae produnt vasta se mole paludes,
Unde nova emergit bis natus origine Nilus.
Inde per adversos scopulos sine more ruentem
Excipiunt gratum, sed adhuc torvo ore minantem
A saxis, quibus ille fremens spumansque cucurrit,
Thebaicae faciles spondae, Meroesque propinqua
Prata salutatum fecundis


11404. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

duris oneratus colla catenis.
Et comites par poena premat: trudantur Olympo
Infidae mentes, quarum partem hauriat ater
Tartarus, extorrisque polo pars altera terrae
Ima petat: quae nubiferas diffusa per auras
Agmina Tartareae tolerent incendia poenae,
Aetherea donec veniens a sede supremus
Flammivomo cunctos Iudex includat Averno.
Tu, Michaël dilecte, autem poenalia iussa
Exequere,


11405. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vetuit numerus, Cyrrhae si nomina vertex
Sola capit, triplicem quae ter numerantur ad unguem.
Sed melior doctas habuit fortuna Sibyllas:
Numine si plenas sanctis afflatibus impar
Reiecit Pindus, totum sparsere per orbem
Afflatûs arcana sui, cum Musa bicornis
Ascensu contenta iugi et Parnassia laurus
Vix ultra Ausonias sese protenderet Alpes.
Illa Sibyllarum late dispersa volabant
Metra secuturis


11406. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

IESSEIDOS LIBER II. 1.
Ut statuisse Deo placuit lethale gementi
Deliquium humanae soboli demittere caelo
Authorem veniae, quo per maiora futuris
Incrementa spei sese disponeret orbis
Auxiliis, mox decretam pro labe salutem
Pandit amans Numen; quod nec celaverat ipsum,
Degenerem vetiti nuper caelestis Adamum.
Hic


11407. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Phosphoron ut sequitur Phoebus, sic vera serenae
Aurorae soboles, Mariae succedet IESUS.”
His respirantem Michaël affatus Adamum
Composuit plenumque spei fideique reliquit.
Hunc pater elatis pennis per inane volantem
Adamus vultu sequitur, demissus eunti
Intima compressis referens solacia palmis.
Et subito ut quivit postquam compluribus auctus
Fecundus Genitor natis, insignia binis


11408. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingrata dabant fastidia arenae.
At mirum! Cereris, quam non tulit arida tellus,
Caelo illis annona pluit: facilemque Regentis
Virga altusque silex dederant sicca utraque lympham.
Tota haec bis quatuor deserta per invia lustris
Munificum soboles Axem largique fluenti
Irriguam sortita petram, nec vestibus annos
Sensit: Olympiadas ter quattuor Coptica texit
Lana peregrinum Iudam Phariusque recenti


11409. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

22.
Huic generi (postquam duris lassasset anhelum
Imperium caeleste viis, cum cerneret ore
Promissae telluris opes, cui lactea rivi
Doris erat suetaeque amplos manare per amnes
Dulces mellis aquae) collectis viribus obstant
Et populi et reges, ne gens Hebraea trophaeis
Adderet et palmas domito Iordane madentes.
Sed frustra est palmis, etiam regalibus armis


11410. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

haesisse Mariam,
Qua caeli, terraeque decor prodiret Iesus. 23.
Nunc soboles Hebraea vide, praesente priorem
Fortunam metire probro, dispersa per orbem
Exulis in morem; iam se tibi subtrahit uni
Ipse aër; nescis ideo te vivere tantum,
Ut sis ludibrium populorum et flebile sortis
Naufragium primae? Manifestum ac lugubre nostri


11411. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt causae lumbos cur perfide Iuda
Deseruere tuos: ut nostro in corde perennent. 24.
Percussis postquam triginta regibus isset
Iuda per hostiles non sicca cuspide campos;
Ad solium regni demum Iessea vocatur
Progenies: cunctisque minor de fratribus aetas,
Regali dignata throno, quam maxima parvi
Cura fatigabat pecoris; sed viribus audax


11412. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fructifera: suavisque pirus proceraque surgit
Pomiferis trabs densa comis et creber abundat
Castaneis ramus: non spica rubensque racemis
Dulcibus, aut musto cerebri deest impote Bacchus.
Plura per hoc montis, liquidam spectantia Thetim
Visuntur castella latus: videt altior artum
Intrantis lymphae plebs Moschenicia guttur;
Sed propior rupes ipsi est Bersecia collo,
Attingens Venetum scabra tellure


11413. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Virginitas non est, cui integra quamvis
Sit caro, Virginei renuit tamen esse pudoris
Integer affectus: prostans cupidumque videri
Est venale bonum. Nubes Iovis armiger ales
Incolit, at fatuae volitant per compita pennae.)
Hoc gratus rumore pudor celebrataque passim
Non passim spectata Annae, laudabile taedis
Attulit auspicium probitas multisque placebat
Anna, et Levitas, matri prodire fuisset


11414. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Solverit et quantis dives sibi reddita signis
Patria libertasque fuit. Quo nomine mensis
Septimus, arboreis formans tentoria ramis,
Divinam referebat opem, cum stipite tectum
Et foliis, olim loca per deserta vagantem,
In laris et tecti terram Israëla tulisset.
Est aliud vero festum quod pascha vocabant,
Cum decima et quarta minui sua cornua sentit
Luna die, postquam ne sit contractior atrâ


11415. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Explorare redux, natosque agnoscere fetus.
Illotas voces, irati opprobria Mystae
His etiam pressurus agris ad amoena gregalis
Pascua contendit pecoris caulasque revisit.
Hic ubi rorantes nato iam sole per herbas
Spargitur innocuum pecus et crescente pusillam
Pascit flore gulam, montis qua parte reducta
A grege seiungi poterat, consueta litabat
Vota Deo, placida Numen sic voce precatus:


11416. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pascit flore gulam, montis qua parte reducta
A grege seiungi poterat, consueta litabat
Vota Deo, placida Numen sic voce precatus:
“Summe Pater, cui una polo, diffusaque terris
Est pietas, expersque tui per cuncta meantis
Consilii nulla est tellus, nec egena resistit
Imperiis natura tuis! Scis, optime patrum,
Quae probri me fama premit: complura peregi
Connubii iam lustra, meo nec sanguine proles


11417. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Promicuit splendor: caeli huic terraeque coronam
Imposuit Numen; tanti cui culmen honoris
Non impar sancivit amor pietasque Tonantis.
Conscia tantarum Charitum iam noverat infans
Concepta ingentes caeli per pectora fusas
Divitias. Novit mentem faciente beatam
Ex vultu proprio Numen: quis tale relinquat
Spectatum sine amore bonum, similesque referre
Negligat, aspectae pro lucis imagine flammas?


11418. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

undas,
Anxius in vacuae pastor stans margine ripae
Suspirat, pecorisque siti se deside torquet.
Lux ea nocturno sed ubi praeclara fuisset
Coepta tegi peplo; iamque Hesperus ore sereno
Per sua dispositas praecederet agmina stellas.
Sabbaticus solito torrens ruit integer amne,
Altus ut ante vado; similique obstantia lympha
Saxa rotante fremit, ripas aequore superbus.
Illa eadem vero, fuerat


11419. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat misitque suas in sabbata lymphas.
Sed licet is natae supremae matris honori
Compressus torrens hac compede solverit undas;
At meliore dein voluit sua sabbata Virgo
Religione coli. Siquidem crescente per orbem
Et populos, quos nec Latiae novere secures,
Vivificae fulgore Crucis toti utilis orbi
Sabbaticus quoque crevit honos huiusque diei
Propitios soles pietas communis adorat
Atque


11420. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nox 802 nox: non erat, adversoque suos absconderat ignes
Luna polo; tenebrisque niger vestitus horizon
Ardua Tartareos ad saxa vocare Cyclopes
Incipit: atque dato numerosa per agmina signo,
Conveniunt Erebi Larvae, casumque minantes
Insedere altas rupes; sed maxima circum
Pars vacuum obsesso volitabant aëra saxo.
Quis fando evolvat numerum? Quibus omnibus ipsa


11421. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Agmina, captivi Nato iam vindice Iudae,
Te referente dabit laeto resonare canore
Nacta manus oculosque fides.” Hic ore silenti
Attonitusque haesit mystes, celsusque stupentem
Aliger extento volitans per inane reliquit
Pennarum obsequio, stellis immixtus Olympi. 42.
At Simeon superi librans effata ministri,
E somno velut evigilans pia lumina


11422. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Ipsa fuit, sterilem quando lugebat uterque
Improlemque uterum peterentque extinguere ventris
Opprobrium: dum modo propitio si Numine prolem
Susciperent, mystis illam sacrisque dicandam
Obsequio templi se per promissa ligarant.
Tunc, cui iam quartam gravidus detraxerat uvam
Vitibus autumnus, Virgo matura monebat
Tempus adesse quidem maternis utile votis;
Sed non maternis tempus satis utile flammis.


11423. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ignibus in tenues vertens holocausta favillas.
Hic mare, vas ingens laticis, ter quatuor infra
Suppositos pressit fusos ex aere iuvencos.
Ista sacerdotum manuumque pedumque nitoris
Unda, per occultos urbis transmissa canales,
Cedronis bibulis absorbebatur arenis.
Aequoris illius laevum paris aeris habebat
Concha latus; fonsque iste fuit, quo vota Tonanti
Non nisi lota pecus sacros transibat ad


11424. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Praesentanda fuit, Davidis ab urbe sacerdos
Buzides Simon, quem Phoebetide remoto
Herodes prima voluit fulgere tiara.
Simonis siquidem Mariamnes gratia natae
Tanta fuit tantusque decor talisque per omnem
Iudaeam formae rumor, lasciva cruenti
Cuius amor potuit succendere corda tyranni.
Et licet istius castas scelerata potestas
Damnaret leges; solii sed honore putasset
Quod tantum


11425. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

soboles. Prolis sed luce carentes
Numen honoravit taedas: lux unica maesti
Connubii nata est, pro qua stant debita nostri
Quod dedimus, templo ut famuletur filia, voti.
Iamque ter assuetum Phaëton bissena per astra
Consumavit iter, quartumque reversa priores
Aetheris ad flammas Phoebi rota denotat aptam
Aetatem soboli augusta Salomonis in aede
Cui sacra maternis succedat cura papillis.


11426. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aethra novos Phoebi cum mane recolligit ignes,
Supremumque vocant templi stata munia Mystam,
Impiger augustam Simon procedit ad aedem,
Ut repleat sacras solitis suffitibus aras.
Inde per auratos visit domicilia postes,
Debilior quae sexus habet, monitusque docetur:
Sancta Ioachimi quam ducat in atria Natam,
Expectare suum, iuncto cum sanguine, culmen.
Venit ut adversus graduumque in vertice


11427. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

simulacra fidem fecisse, parentem
Ventre gravem obiectâ de prole docentia formâ.
Illa puerperio decimam cum proxima Lunam
Tangeret, aethereis iungi sua viscera stellis
Vidit et immensas aethrae diffusa per auras,
Et Caelum terramque sua comprendere mole:
Sopitoque patri (fuit hic Octavius) uxor
Visa fuit rutilo (vide habent an somnia pondus)
Surgente ex utero splendere puerpera Phoebo,


11428. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

qualis numerus manaret in antro,
Discere ubi nullo poterat septennia signo.
Annos aeterni spatium non computat aevi. 31.
Post obitum Vatis per saecula quinque volutis
Orbibus aethereis, etiam postrema subivit
Fata Ioachimus, cuius rarissima terris
Non obscura fuit probitas: inferna petentem
Antra tamen nox atra tegit, tenebrisque Nepotem


11429. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Alterius thalami nexus, casumque secundi
Declinare thori, sacra securius aede
Proposuit claudenda nurus: prius illa tenello
Concessis opibus nato, dulcemque paternae
Committens tribui prolem, per compita templi
Maesta thori rapto gemuit consorte columba.
Illa dies, noctesque piis expendere sollers
Obsequiis, ieiuna cibi, caelestibus aptam
Deliciis mentem, precibus lassata ferebat.


11430. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

veniente fores Mariamque Cherubi
Excepere hilares, quorum plaudentibus alis,
Admissa est proprio nova Numinis Arca sacello.
Illa velut summos cum Luna recolligit ignes,
Stellarum incedens vultu radiante per axem,
Extenuansque umbras, fratris quas proximus auxit
Occubitus, templi claro fulgore micantis
Intrat in auratos postes legisque repertas
Incipit illato Virgo splendore figuras
Perdere


11431. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Non potuit, cultaeque umbrari aenigmate capsae.
Hac vero Phario servatus flumine Vates
Corniger inclusit, celso quae vertice Sinae
Descripsit duro legum compendia saxo
Non terrena manus. Qui per deserta profectos
Pavit Abramigenas, panem servavit ibidem:
Hic siccam Aronis dantem vernantia virgam
Lilia, venturos posuit signantia casus.
Noverat haec Virgo: tum singula mente revolvens,


11432. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

terrestris imago. 28.
Augusta siquidem templi dum sede moratur
Virgo piaeque animi numerant maiora caloris
Incrementa faces, mentem versare per omne
Suevit opus, durumque magis disquirere sollers
Obsequium quo Numen amet, quaecumque laborum
Ardua dilecti nutu subitura Tonantis.
“Ut quid ego his tectis”, animo sic saepe locuta,


11433. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Grata fuit Patri aetherio tua pectore fixa
Virginitas; cuius meritum plus grande probari
Si cupias, placituro istum, thalami impote voto
Perpetuum servare prior promitte nitorem.
Ire per adversos casus saevasque dolorum
Quod voveas tolerare neces, non vana cupido est:
Poenarum immunem temet non esse futuram
Indubita sed morte procul. Te funeris expers
Poena manet, sine morte chalybs: quae


11434. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Constituunt, memori incertae quam sedis Apellae
Festivam faciunt frondosa mapalia lunam.
Septimus hic anni mensis, cum legis avitae
More sub umbrosis properatis arbore tectis,
Gestantes manibus citreos per compita fructus,
Palmarumque elates thyrsumque insigne virentem,
Ornatum pomo, cui dat sua nomina pinguis
Media vel Persis. Laeto festa annua coetu
Isacidae repetunt, mugit cum plurima templo


11435. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sindone talos,
Quam picturatae castigat purpura zonae.
Alterius tunicae, summi quae propria mystae,
Accedit labor, aërii cui lana coloris
Materies Phrygiaque errabant cuspide sparsae
Per gyrum formae, quas excipiebat onustus
Fructibus, emittit malus quos Punica, limbus.
Textilis haec pomi facies, hyacinthon et ostrum
Ardentemque tulit coccum et vocalibus auri
Intermixta globis, media qua


11436. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

thalami, reduces domus acceptura maritos,
Transmisit Solyma iuvenes. Hic adfuit Amos,
Carmeli flos pulcher Amos, quem Rutha Phalego
Ediderat formosa viro; fuit alter Abellus
Abramo genitus, tenerae cui mille per agros
Errabant pecudes: David quoque venit ab alta
Planitie Libani, Rachel post fata mariti
Cui patrias servabat opes, gratamque vovebat
Mater amata nurum. Misit Galilaea Manassen,


11437. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fronte pares ambo, comae par utrique, nisi uno
Quod Samuel luscus, prout apparebat, ocello.
Accessit Salomon Mambraea valle colonus
Impiger, octoni cui iugeris amplus aratro
Findebatur ager; multi huic per prata vagantes,
Ad iuga compositi pingues palearia tauri.
Beniamin, Issachar, Enoch, Hebronia pubes
Prompta manu – fundaque! – venit si quando cruento
Ore lupus pecorique instat; cupidusque iugalis


11438. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Connubii spernisque fidem prolemque daturam
Reiicis aeterno laudes et vota Tonanti?
Anne vides nostros sanctosque, vetusta secutos
Legum scita patres, casto eduxisse cubili
Progeniem, quorum celebris per publica Iudae
Ora volat virtus? Fideique illustrior illa
Numen adorabat pietas votisque faventem
Implorare Deum parvos docuere nepotes.
Quod probrum est homini, virtus nequit esse probatae


11439. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vile voluntatis munus quod propria suasit
Commoditas et segne Dei studiosa voluptas.
Dent alii sobolem: si me pro prole dicabo
Quod vitium est? Laus est patribus divisa iugali
Foedere, per sobolem dare servitura Tonanti
Viscera; forsan erit distracto in pignora patre
Vilior integritas? Divisi in semina floris
Nec pretium est, nec suavis odor: pecus integra sacras
Ducitur ingratum numquam


11440. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Addo, quod eventu tali, quia caelibe vita
Praestaret thalamus, ne hominum natura ruinae
Proxima supremo molem telluris agone
Desereret, praeceptum esset, quod habebat Adamus,
Connubii augendaeque novae per foedera prolis.
Me vero donec talis iactura timeri
Debeat, innuptum genitor dilecte relinque.” 12.
Talibus auditis placido pater ore


11441. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

morum deflectit amussi.”
Cui pater: “Est Solymis Virgo (sanctamque sororem
Esse genetricem laetor tantae indolis Annam)
Consobrina tibi est. Plenis iam nubilis annis,
Committenda viro. Nymphas bona sparsa per omnes
Huic collecta nitent: species, pudor, unus avorum
Nobiscum sanguis, probitas et gratia; demum
Virtutis verae simulacrum: tanta stupentes
Prodigia, eximios templi deposcere mystas


11442. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

accedunt mystae summusque sacerdos
Non aberat, caesae pecudis legale daturus
Obsequium; qua re proprio spectandus amictu
Aptat ephod humeris cidarimque in vertice figit.
Apposita femori bisso tunicaeque per oras
Extremas vocali auro pendente sonorus
Progreditur templique arae pro margine pronus
Supplicat et iugulato explet sua sacra iuvenco.


11443. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ingreditur praesul laetusque tuetur
Egregios iuvenes signum caeleste petentes.
Tum quoque depressas manibus sustollere in altum
Imperat humoris vacuas et floris inanes
Virgarum frondes. Nec opus fuit ire per omnes,
Ne fraus ulla foret, ramorum lumine recto
Explorare fidem, siquidem sobolescere virgas,
Proxima bis quinti mensis tum bruma vetabat.
Suscipiunt mandata hilares: quem quisque gerebat


11444. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Proxima iam niveis superaverat atria pennis
Ales et inde avidos sua signa videre tribules
Adveniens gestire facit totoque volantem
Ore sequi: primum lentis illa atria circum
Pervolitat pennis factoque ter orbe per amplum
Vestibuli spatium, pennas immota propinquat
Frontibus. Extremoque aulae pro limine stantem
Spectat Iosephum: mox se reperisse mariti
Virginei vultus, ala plaudente docebat.
Hunc


11445. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

20.
Iosippum interea, signo noto omnibus, ales
Deserit et leve commotis petit abdita pennis
Limina, quae sponsum designatura reliquit.
Plaudebant hilares mystae totamque per aedem
Sancitum caeli auspiciis hymenaea sonabant.
Iosippum spectare omnes perque atria laeto
Murmure felicem, tantis vulgare maritum
Electum signis, cuius superantibus omnem
Fortunam


11446. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mystam. Quo mox accedere visus
Ipse manumque sibi praesenti extendere Sponsae
Iussus, humi fixo cunctatur lumine dextram.
Cumque iterum palmas ad foedera posceret Hymen,
Dat pavidam retrahitque manum fususque per omnem
Humor abit frontem pariterque trementia molles
Ora rigant lacrymae, taedas non velle fatentes.
Nec tamen evigilat, sed semisopitus in auras
Corpore sublatus medio, suspiria anhelo


11447. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nymphis.
Florentes inter iucundior Anna puellas
Ibat anus, cuius meritis viduoque pudori
Scire datum (rapto thalami consorte, bis octo
Lustra enim templo precibus lacrymisque dicarat)
Per praesentia pacta, per hos ipsos Hymenaeos,
Promissus Iudae pacis quod surgeret author.
Ibant una omnes, sed mox ex omnibus unam
Iosippi Sponsam, quamvis nullo hactenus haustam
Lumine, novisses Mariam: quam


11448. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Florentes inter iucundior Anna puellas
Ibat anus, cuius meritis viduoque pudori
Scire datum (rapto thalami consorte, bis octo
Lustra enim templo precibus lacrymisque dicarat)
Per praesentia pacta, per hos ipsos Hymenaeos,
Promissus Iudae pacis quod surgeret author.
Ibant una omnes, sed mox ex omnibus unam
Iosippi Sponsam, quamvis nullo hactenus haustam
Lumine, novisses Mariam: quam frontis et oris


11449. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pacta probaturum suadent accedere mystam. 32.
Iste Theophilides fuerat, qui lumine sponsos
Adverso sed amicè tuens, divina mariti
Ostensi per signa ingens librabat honoris
Pondus, adorandae nacti connubia nymphae.
Tum Mariae perpendit opes, cui caelica dotis
Contigit ubertas, divinae lucis in unam
Collatis gemmis; quas promicuisse serenis


11450. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Aure tulit missaeque polo portenta columbae
Florentisque omen virgae; quo denique nuptae
Virginis et sparsae maiores murmure famae
Percepit virtutis opes animamque calentem
Numinis aethereumque micans per lumina pectus,
Exiliens thalamo (tunc imbecillia strato
Membra fovere senex aevo languente solebat)
Et nexas genitor sustollit ad aethera palmas,
Et sic ore refert: “Superi vim cuncta moventis


11451. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vidi utero lumen, radiis vincentibus omnes
Astrorum Phoebique faces: spectata puellae
Ora fuere illo plusquam terrena sereno.
Hanc prope te Iosippe etiam, magnoque micantem
Lumine conspexi; totam licet illa per aethram
Lux diffusa foret, sed te potioribus ille
Ornabat radiis splendor, taedarum Hymenaei
Luce propinquantem. Spectatur purior unda
Ut fonti vicina suo, te foedere iunctum
Fulgenti


11452. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

formis: molli penetrante susurro
Pectora, sed claros, rerum portenta docentes
Accepi numeros: nato quae contigit uxor,
Prolis erit sine patre parens. Haec omnia noctis
Somnus erat, sed fallaces tua fata per umbras,
Quaerere non animus. Iam tu, Iosippe, paterno
Utere, quo sponsam tibi fas inducere tecto.”
“O genitor,” Iosippus ait, “sperare quod optas
Desine, nec nostris laribus succedere nuptae


11453. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


E frutice aequoreo, molli sed factus ab aura
Purpureus lapis, eximium quale esse modestae
Cervicis pretium solet ornatusque puellae.
Vertice crinalem zonam, quam fecerat ipsa
Puniceo textam filo, pendente per artus 191 artus: actus
Stamine, fluxuros frontis pressura capillos
Aptavit: capiti tandem de flore coronam
Hiberno, quales Solymis ubi mollior aura


11454. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Planta fidem dederit verbis, secura marito
Fare, pudicitiae summa virtute calenti,
Aeterno thalamos aspergat flore iugales,
Cui iustus quoque parcat Hymen.” Haec fatus in auras
Ales abit motisque volans per inane lacertis,
Parrhasiam festinus iter convertit ad Arcton.
Transit aquas quas Creta secat, dein Cecropis urbes
Transvolat Epirumque petit; nec Chaonis arvis
Expectatus adest; penetratur et ardua


11455. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

11.
Hinc vicina petens Ales fastigia, duro
Tersactum ascensu, cum se librâsset in altam
Clivi planitiem, subito praevidit eundem
Esse locum, Galilaea domus ventura per auras,
Parte ubi quinquennis spatii maiore moretur.
Hic subito auratâ iactat folia abdita telâ,
Insita venturum laurus quo limen obumbret.
Inde venit, tali quod crescat origine nata


11456. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

compage penates
Fert similes, eadem sacri quibus area tecti,
Quos semper viridis caelo data laurus opacat. 12.
Inde procelloso spumans Aquilone per aequor,
Ipso Aquilone magis velocior, evolat ales
Spiritus, Adriacumque Thetin lateque frementem
Par subito superare salem, subsistit in ipsis,
Navigiis statione favens quibus obvia arenis


11457. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Castrensi fuerat visus considere pilo.
Hic Bromio dites Cererisque novalia colles,
Arvaque Palladio versant praepinguia succo;
Aetheris hos adiit genius laurique feracem
Fecit humum: foliisque solo per gramina sparsis,
Invaluit Picena sacrâ Peneide tellus.
Pluribus haec arvis foliorum credita virtus,
Utpote debuerat quae sistere pluribus arvis
Huc olim ventura domus. Sed maior in uno


11458. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Auspicium, saeclique decus prodire futuri. 17.
Interea totam caeli suspenderat aulam
Causa ingens, cuius divini plena favoris
Quando per effectum tandem se proderet orbi
Lecta prior saeclis sententia quadraginta,
Ancipites superûm mentes hominumque tenebat.
Pars Astraea fuit, Pietas pars altera, quaeque
Fautores pars nacta suos. Sed flectere


11459. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

partem
Adversam leviore dabit descendere noxâ;
Inde cadet vis tota mihi roburque nocendi
Nostraque ab hac iusti mollescet imagine cuspis.
Hinc simul et iustum et miserantem fama Tonantem
Per cunctas late celebrabit didita terras.” 21.
Audiit omnipotens Dominator iuge sororum
Dissidium partisque volens utriusque calentes
Rixarum


11460. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Laetitiae pacisque dies, quae dissona ab ipso
Vix pelago emerso sociaret pectora mundo.
Hic reliqui caeli proceres quibus utraque nomen
Diva dabat, cuius partes causamque tueri
Adversi voluere, uno per caelica iuncti
Atria discurrunt animo plausuque beatam
Extollunt hominum sortem, quibus aequa Tonanti
Immenso soboles simili se corpore nectet,


11461. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

genua solo, cultum praebentia finxit.
Agni etiam miras, stantes ante ora, quaternas
Viventum expressit facies: fuit una leonis
Forma fuitque hominis frons altera parque iuvenco
Tertia, postremo aequatis per inania pennis,
Atque volaturae similis fulgebat adunco
Regina alituum rostro; quibus omnibus ante,
Pectus ocellorum plenum fuit orbibus et, qua
A tergo poterant cerni, par copia lucis,


11462. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

huic Mariae, lecta haec ex omnibus una
Aeterni Unigenae Mater, cui prima vetusti
Probra piaturo sceleris. Sumendus ab illa
Est sanguis parque aerumnis de sanguine corpus.
I celer et tenues perfer mea dicta per auras
Atque piae pectusque humili te siste puellae.
Laetus avere iube Nympham, quam munere nostro
Dic verbi electam fieri sine semine Matrem.
Flaminis aeterni dic adveniente quod umbra,


11463. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Empyreo tenus aethra micans maioribus astris,
Seipsam nosse vetat, nullo unquam prodita signo.
Hoc scio: perpetuum lux aspicienda beatis
Caelitibus, divinae Urbis quae fulgurat illic
Per iucunda suburbia, non cum simplice molis
Atque loci excessu maior spectabitur, omni
Quae posita est infra, vitae mortalis ad usum.
Et tamen has caeli immodicas, non temporis uno
Plus puncto sphaeras emensus


11464. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Igne, puellam humilem sic exultantis, amabat.
Inde fuit; cum se famulas demitteret infra,
Reginae ad culmen sese festina ferebat. 30.
Per varios postquam se virginis extulit ardor
Crevitque affectus, quorum mihi nomina non sunt,
Improvisus adest, forma turbante puellam
Aliger, et roseo vultu chlamidisque decoro
Tegmine perculsae referens nova


11465. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fatorum immensam seriem natique dolores
Poenalemque trabem agnovit: post visa reorum
Lucra et Avernales praedas, data basia patris
Excipit et clauso Virgo est sibi reddita caelo.
Illa sibi ostensâ, non per simulacra, sed ipsa
Numinis effigie propria raptuque beato
Mersa voluptatis pelago, quam nullus adaequat
Ingenii mentisque labor, felicibus hausit
Divinum labris nectar. Non segne fluentis


11466. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuerat Mariae cum copia vultus,
Torrentis rapidae concessa simillima lymphae,
Cui tumet, atque eadem siccus patet alveus horâ;
Legit ibi ostensi Virgo sibi codice fati,
Velle Deum, peregre se protinus ire per alta
Hebronis iuga, cognati succedere tecti
Hospitio demum pariturae tempus Elisae,
Et praecursoris lucem expectare prophetae.
Imperium grave: quis cupidae patris aede morari
Montanum


11467. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Subsit opis vacuo procul â consorte vagari
Tergeminasque domo externa consumere lunas,
Quoque prius caruit, tumido cum ventre reverti?
Quid demum movisset, onus caeleste ferentem
Ire procul patrio per non sibi cognita tecto
Compita, ni caeli iussis parere fidelis
Et cum dura iubet neptis didicisset Abrami
Humanosque supra cum vult Deus ire timores.


11468. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

relicto
Inde reversuro mox ad sua limina sponso,
Augustae Virgo portas egressa Sionis
It vidua comitata nuru, quae nupta Rubeni
Stirpe Zabulonis genito, post rupta iugalis
Vincla thori per fata, supplere Rebecca
Praeteritos voluit cultu pietatis amores.
Hanc animi prudens, peregre Iosippus iturae
Addidit uxori sociam, perfuncta decenti
Obsequio donec rediens Hebrone veniret.


11469. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ore
Dives opum, caeli cui sunt fastidia nectar.
Ille pius vernamque suum servumque recepit
Israëla Deus, propriae pietatis omissae
Immemor, Abramo velut est patribusque locutus
Et sua per seros transmisit verba nepotes.”
Dixerat haec animoque humilis versabat inanem
Heredem Adami cinerem summumque Tonantis
Mirabatur opus, proprio quo pulvere vilem
Naturam Verbo, foret ut divina, ligavit.


11470. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tecta super subiectaque limina nimbo.
Insolitùm sparsos flores motumque stupentes
Indigenae, erecti vultum, mirantibus altum
Palmae apicem sortiti oculis, pro floribus ortos
Successisse vident fetus tenerosque per orbem
Numquam speratos escam promittere fructus.
Cumque Deo plenam studio pandentis Elisae
Audissent montana procul venisse puellam,
Non fecit matrona fidem, sed publica plantae


11471. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dicite, quae toties pedibus dignata beatis
Caelestes spirantem auras ac Numinis ignes
Spectastis Mariam, visa quis Virgine vester
Plausus erat? Numquid laetum resonantibus auris
Emissisque piis caeli per inane susurris,
Laetitiae pleno vos an Davidica Virgo
Exultare choro et saltus glomerare notavit?
Parcite, Iudaeae montes, si vestra fuisset
Forsitan hic socors pietas, aequantibus haedos


11472. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Est tua iam tellus si barbara, si crudelis,
Caeli ac terrae odium lacerat tua rura tyrannus,
Haec tua desidiae culpa est sprevisse Mariam.
Si tantam reducem sors esset habere parentem,
Per tua festinam gradientem culmina, quantum
Gauderes regalis Hebron, clamore repleres
Quam laeto deserta tuos, Iudaea, penates?
Erroresque tuos propter male cognita caeli
Munera, quantumvis sera pietate piares.


11473. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iudaeae ingentem puerum, mirantibus ortam
Indigenis prolem. Quando dixere “Quis iste
Tot rerum signis caelum quem praedicat infans?”,
Mutus erat genitor, natus patris ora resolvit
Ignarus fandi puer et per aperta parentis
Ora loquebatur Numen docuitque silentum
Labra locuturo fieri iucunda Tonanti.
Lingua loquax facunda sui, non gnara silendi,
Aetherei fructus vacuo sermone perorat:
Quae


11474. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Colle solum durasque dabis mollescere rupes
Veracique viam Domino sermone parabis.
Ignaros vitae exemplis et moribus asper,
Noxia quo redimi possint errata, docebis.
O oriens splendor, per eam quae fervet in imis
Visceribus pietas, qua nos invisere celso
Dignaris solio, densis lugubre sedentes
Irradia tenebris, pressis ut funeris imbris
Excipiat nostros pacis bona semita gressus!”


11475. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

saliens altis in montibus iste
Frugiferos cursu velox transcendere colles,
Par capreis, levibusque sequentibus ubera cervis:
Haec proles dilecta mihi est.” Ea fluxit ab imo
Vox adyto: hanc stantes vicina per atria mystae
Vestibuloque omni procul audivere stupentes
Fatorumque rudes populi spectantque vel ipsos
Responsi dubios templi pendere ministros.
Ancipites tandem tenuit sententia mystas


11476. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

impar
Currere, vel celeres post terga relinquere dammas 217 dammas: daunas .
Talis erat Graium cytharis cantatus Achilles,
Quem divina Thetis posito custode bimembri
Ire per umbrosos iussit, iuga Thessala, montes,
Pelion et nemorosum Othryn, quo coepta laborum
Dura rudimenta, occisis famosa leaenis,
Centaurisque domo, fluviis campoque fugatis.
Montibus occultas in castra


11477. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O flumen, cui ipsa Dei vitalis abyssus
Irriguum sine more fluit reducesque ministrat
In caelum lymphas; unde et sistentia Iudae
Labra tuos bibitura, parens excelsa, liquores,
Lucis inexhaustum per te contingere fontem
Vitalique vado mergi feliciter optant.
Me quoque, Virgo, tuis Charitum sociale fluentis
Connubii cum taeda ligat, sine, deprecor,aegras
Nectaris aetherei repleam dulcedine fauces.


11478. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

bello,
Massylas gentes praetentaque Syrtibus arva
Infrenes Numidas consul lateque furentes
Barcaeos domuit Lybicaeque quietis eidem
Addidit authori titulum Getulia Cosso.
Cumque per extremos victor volitaret Iberos
Atiades, profugosque daret sibi Cantaber hostes
Vindius, aprico iussos dare pectora campo,
Et venalitiam domitos gestare coronam;
Armatusque ruens patriis e montibus


11479. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

30.
Desiit Ira loqui, quam sic sermone secuta est
Turpis Avarities: “Et ego sine faenore deses
Vivam opibus contenta meis? Sine Marte quid ultra
Accedat nostris partis per proelia gazis?
Sint mihi terrarum ingentes sine limite tractus,
Sint urbes, sint regna mihi! Nisi semper ad istas
Accedat vis maior opes, me reddit egentem
Quod nequit augeri pretium. Crescente beari


11480. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et me par fortuna vocat: si praeside regni
Marte legam validas mea sub vexilla cohortes
Hunc ego, quantumvis magni Pax exulis arma
Et meritum non grata premit (nam dissona vero
Ni loquimur, praesens Pacis per compita risus
Armati labor est fructus munusque Gradivi.
Qui tamen hanc peperit per tot discrimina constans,
Ingratam genitor probat inter vincula natam.)
Exilio et tenebris tristem corpusque gravantis


11481. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hunc ego, quantumvis magni Pax exulis arma
Et meritum non grata premit (nam dissona vero
Ni loquimur, praesens Pacis per compita risus
Armati labor est fructus munusque Gradivi.
Qui tamen hanc peperit per tot discrimina constans,
Ingratam genitor probat inter vincula natam.)
Exilio et tenebris tristem corpusque gravantis
Orbibus implicitum ferri, in mea regna reducam,
Ingens imperii decus, oeconomumque


11482. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mos erat antiquo in Latio populisque probatus
Albanis ritus sibi postea maxima sacrum
Quem Roma asseruit, clausas servare verenda
Religione fores, Martis dum libera ferro
Urbs erat et mitis tranquilla per oppida miles,
Tradita bisgemino quarum custodia Iano.
Has centum aerati vectes centenaque ferri
Robora centenoque chalybs munimine clausit.
Ast ubi seu Dacis Numidisque inferre volebant


11483. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aptabat consul ferrata repagula saevis
Postibus et portam trudens aptabat utramque
Tunc certare omnes duros superaddere vectes.
Et centum aeratis limen munire catenis.
Tunc factus populi plausus totamque per urbem
Foeda relegato clamata opprobria Marti.
Bifrontis Iani postremo claudere portas
Contigit Augusto; pacis quo vindice postes
Terrigenis laxare suos dum praebarat aether


11484. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

latus: prior ille patentes
Concussit valvas iunctimque haerere coactis
Belli ferratis centum dat vincula portis. 34.
Undique compositae secura per otia pacis
Iussus erat mundus describi. Urgente tributum
Victore Augusto, quo Caesare totius orbis
Fluxerat in tabulas numerus censusque Latinas.
Caesareum, cui se victae submittere gentes


11485. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Natorum clara legione vocabula dixit.
At Nephtalidae Cidissum auxere penates
Et numero et censu. Dorae tribus ampla Manassis
Deposuit nomen. Praeses Macherunte Latinus
Rubenum inscripsit. Litus complexa, per aequor
Ascalis ire potens, urbs quae produxit iniquum
Herodem Simeonidas suscepit et albo
Intulit; et Levi soboles, cui limite certo
Nulla fuit tellus, aliis immixta ferebat
Cum


11486. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

haec eadem nam sedes parva, volucre
Vertitur in templum, non carnis imagine falsa
Aeterni postquam facta est domus hospita Verbi.
Hanc, inopes quondam, caeli de monte iugales
Conspexere pii vacuas migrare per auras,
Aspera dum cernunt aliarum fata domorum
In cineres vertisse trabes Martemque propinquos
Incendisse lares. Manet illa aevumque manebit
In reliquum: lateres nudos cinxere columnae,


11487. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tunc occulta fides, cognatae stirpis Abramo
Tobia genito patre commendasset Ioseph,
Urbe migrat propriisque notat vestigia plantis.
Nulla etiam gravidi Virgo fastidia ventris
Passa, per Isacios ibat laetissima colles
Plena Deo mater. Sed ubi fortasse labaret
Planta, vehi tardo coniux orabat asello
(Hunc etenim torvamque bovem praesentis agebat
Servitii pretiique fidem) pressitque


11488. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et modicae deposcit semina flammae.
Ut sibi concessus torris, cum munere laetus
Ad stabulum celeri vertit vestigia planta.
Ardor ut illatus specui, ramalia sparsim
Iosippus proiecta levat, cremiisque per antrum
Deprensis motâ Vulcanum suscitat aurâ.
Ut flamma effulsit, deserti apparuit atra
Effigies antri pecorumque boumque per imam
Fusa loci faciem vestigia foeda iacebant.
Inde


11489. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ardor ut illatus specui, ramalia sparsim
Iosippus proiecta levat, cremiisque per antrum
Deprensis motâ Vulcanum suscitat aurâ.
Ut flamma effulsit, deserti apparuit atra
Effigies antri pecorumque boumque per imam
Fusa loci faciem vestigia foeda iacebant.
Inde statim patuit, species quod bucera vili
Haesisset tecto, ut faeno praesepe refertum,
Et veluti disiecta vagè stramenta notabant.


11490. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

14.
Interea Aligeri medium sub noctis opacae 333 opacae: apacae
Curriculum secreta novi miracula partus
Per campos vulgare hilares, pastoria primum
Procurant gratos audire mapalia cantus.
Est a turre gregis regio cognomen adepta,
Laeta soli facies, tellus vestita benigno
Cespite, villoso pecori qui dulcia


11491. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tunc etiam divina uterum ponente puella,
Non fuit haec ovium fidis inamoena magistris
Ad pecoris pastum regio, nec avara prioris
Floris erat tellus, cuius vicinia Bethlem.
Errabant per prata greges, custodia quorum
Tityrus et Corydon, calamosque inflare Menalcas
Non simplex; aliisque prior pastoribus Aegon.
Mane per apricas, queis forte pepercerat, herbas
Bruma levis (tunc solstitium


11492. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Floris erat tellus, cuius vicinia Bethlem.
Errabant per prata greges, custodia quorum
Tityrus et Corydon, calamosque inflare Menalcas
Non simplex; aliisque prior pastoribus Aegon.
Mane per apricas, queis forte pepercerat, herbas
Bruma levis (tunc solstitium brumale vehebat
Imbrifer Aegoceros) intonsae vellera, laetae
Ducebantur oves et nota cubilia velox
Reddebat contra nocturna pericula


11493. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

erat quo nox medium superaverat axem;
Et tenuem, quovis facilem rumore fugari
Languida pastorum carpebat 367 carpebat: corpebat turba soporem
Cum tactas resonare cheles ductosque per auras
Exultare choros rutilaque micantia luce
Agmina mirantur taciti et cervicibus altùm
Porrectis, spectare eadem redeunte per orbem
Motibus oppositis sese glomerantia gyro.
His visis


11494. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

corpebat turba soporem
Cum tactas resonare cheles ductosque per auras
Exultare choros rutilaque micantia luce
Agmina mirantur taciti et cervicibus altùm
Porrectis, spectare eadem redeunte per orbem
Motibus oppositis sese glomerantia gyro.
His visis trepidare greges, trepidare magistri
Ipsi ovium, donec summa formidine pressis
Pelleret his unus terrorem vocibus Ales:


11495. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

augustam prolem.” Sic dixerat ille,
At comitum spectata phalanx uno incipit ore:
“Duratura almo semper sit fama Tonanti,
Et bona quos potis est homines laudare voluntas,
Pax repleat!” Plaususque dato per inania motis
Ad sua veloces remearunt sidera pennis. 16.
Tunc propior exurgit Corydon, cui maior ovilis
Copia centenique suis sub matribus


11496. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cunas, illos superûm sermone cieri.
Omnibus ire statim calor est omnesque petendam
Bethlem et divini censent praesepe puelli.
Post alios vero senior sic voce profatus
Est Aegon: “Nobis, socii, quodcumque per umbras
Spectari licuit, non est sine Numine signum.
Nec vacuum est quodcumque monent caelestia noctis
Gaudia promissi partum referentia regis.
Et memini, non mentis inops, mihi saepe locutos


11497. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Laeti ibant omnes; necdum apparebat Eoa
Parte poli, roseo perfusas lumine coniux
Tithoni reserare fores, cum moenia pastor
Nota videt, sed quod nullus sibi nocte pateret
Ingressus, clausis errant per compita portis.
Dumque ibi pastorum vario se tramite turba
Divideret, flammam attoniti videre micantem
(Vel caeli fax una fuit, vel flammifer Ales)
Incultam signare specum. Quo lumine moti


11498. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Tonantem
Plebis inhumanae fortasse subesset iniquo
Servitio et Mariae vector prolisque beatae
Cultor non miti Domino serviret asellus.
Unde aliter censum divinae provida mentis
Ecce per Eoos submittit cura Dynastas. 25.
Incola odoratae locuples et messis et auri,
Memnoniae telluris Arabs radiare stupebat
Axe novum, terris


11499. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

26.
Quae fugit humanos vultus speculique superbas
Ferre acies invisa potest, confinis Olympo
Empyreo est regio: sed quantum ascendit ab ipso
Ultima convexo noctis per sidera Noto,
Sede beatorum tenus est immensa, nec ullo
Conatu dimensa oculi, quae Numinis usque
Semita procurrit solium, Divûmque penates.
Multiplici sole, innumeris micat ignibus omne


11500. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Memnoniis celebrata plagis, natale ferebant
Principis Hebraei signum, cui tota subesse
Debeat Isacidûm tellus, illustre futurum
Sidus, Iesseum designans luce monarcham.
Memnonidae aspecta radiante per aëra stella,
Gentilis subito vatis meminere, ferentes
Quem longa Isacidum series suspirat avorum,
Hactenus invisam regem protendere flammam.
Prae reliquis ternos, omni ex Oriente, peritos


11501. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quem tecta dabant affatus amicum,
Ne qua viae fieret mora, vel deprensa pateret
Causa fugae, tellusque fugae praefixa. Volentem
Terga sequi, ignarum biviis ut falleret hostem,
Urbe volat; puerum et matrem per devia ducit
Et Solymae adverso gressus in pulvere figit
Curarum plenus pavidusque, immitia donec
Regna vagus vertat, tota submotus Idume.


11502. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Observasse domi; sed quo nox ultima patrem,
Quo puerum matremque tulit, par possidet omnes
Et stupor et taciti par ignorantia facti.
Attonitus dictis miles, calet omnibus ultro
Tentatis urbi vicina per arva laresque
Rurales, illos si forte domestica rerum
Prodire in campos et rura subegit egestas,
Quaerere regalem praedam: tamen omnia frustra
Experti speque abiecta vestigia torquent


11503. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

At populi fremitum, matrumque immota querelas
Sustinet Herodis rabies: dare funera saevus
Imperat atque omnes scrutari cuspide cunas.
Saevit atrox ferrum primusque effusus in urbem
Ardor Ephrataeam; fusa hinc per rura, per agros,
Oppida barbaries plusquam vicina fatigat.
Quis matrum lacrymas, luctus, puerosque virile
Servandi studium, natorum infausta praeire
Impavidas quam fata sequi, quis inania iusto


11504. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fremitum, matrumque immota querelas
Sustinet Herodis rabies: dare funera saevus
Imperat atque omnes scrutari cuspide cunas.
Saevit atrox ferrum primusque effusus in urbem
Ardor Ephrataeam; fusa hinc per rura, per agros,
Oppida barbaries plusquam vicina fatigat.
Quis matrum lacrymas, luctus, puerosque virile
Servandi studium, natorum infausta praeire
Impavidas quam fata sequi, quis inania iusto


11505. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Si Gradivigenis forsan venerata Latinis,
Terreret Calabros iurata potentia vernas.
His tamen intrepidis, crines effusa vocatos
Testatur moritura Deos et veste recincta
Pectora nuda manu pulsat: per conscia veri
Sidera perque ipsum Capitoli immobile saxum
Tarpeiosque lares tortorum immite furentum
Flectere corda parat genetrix, cumulata sed illic
Mille parum cautis, periuria matribus obsunt.


11506. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et licet insonti puero comes addita nutrix,
Fida quidem custos mollisque ministra soporis,
Securi tamen atque aliquid crudele vereri
Ignari infantis, sollers quantumlibet omnes
Ire per illecebras, nequiit suspendere fletum.
Tunc rabidus miles puerum qua flere notavit
Parte furit, sobolem poscit tabulasque refigit,
Inventum rapuit. Veluti si mitia campi
Gramina tondentem mollem lupus


11507. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

expers ne graminis esset,
Altera non eodem crevisset in aequore coniux.
Huc tulit errantem, simul hic sub frondibus altis
Iosippum obscurus subigit consistere vesper.
Hospitium tunc palma dabat, quae fusa per orbem
Frangebat nimiam foliis pendentibus aethram.
Haec etenim tantus melius tegeretur ut hospes,
Vertice curvato celsas demisit in imum
Atque solo tenus, hospitii pro pariete frondes


11508. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ore
Luciferi, cum divinis meditante marito
Parere imperiis Genetrix vigilaret et altum
More suo, puero super humanaeque salutis
Ordine multa super, tacitis affectibus iret.
Cumque Deo sese per verba precantia servam
Offerret, voluit sponsae mox visa patere
Somnia Iosephus, turbare sed otia mentis
Virgineae divina timet noctisque minores
Expectat tenebras, donec perfusa supernis


11509. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pane pluit, quem roris uti medicata coacti
Fragmina, cunctorum (sat erat voluisse) saporum
Illecebras, quaevis populo lux orta ferebat.
Illius annonae certis, migrantibus aequus
Adfuit Isacidis fabulosa per invia ductor,
Nube vagas praeeunte tribus, monstrante corusca
Luce viam si nocte ibant; eademque diei
Umbraque duxque fuit, celso cum sole mearent.


11510. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Semita, proiecto ut poterant advertere vultu;
Cum velut ex antri cuiusdam limine ternos
Aspiciunt prodire viros, qui recta tenentes
Iudaeae ad profugos vestigia, poscere visi
Hos, veluti certam sabulosa per invia metam.
Accedunt propius; peregrino in Numine blandos
Defigunt primum vultus oculosque coruscant
In puerum et motâ, ignotum quae, dicere linguâ
Verba videbantur. Mariam dein voce salutant


11511. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stipante latus, quod celsa dedere
Saxa, hominum primis tentatum umbrantia callem.
Montis in adverso spectare cacumine solem
His licuit tantum, nisi se medio axe serenum
Spectandum daret a celsa regione, per ortum
Sive per occasum distans, ne tectus opaca
Nube putaretur, voluit non mollibus uti
Testibus, oppositis feriens iuga saxea flammis.


11512. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Saxa, hominum primis tentatum umbrantia callem.
Montis in adverso spectare cacumine solem
His licuit tantum, nisi se medio axe serenum
Spectandum daret a celsa regione, per ortum
Sive per occasum distans, ne tectus opaca
Nube putaretur, voluit non mollibus uti
Testibus, oppositis feriens iuga saxea flammis. 18.
Iam cava petrarum


11513. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Orbe rubens astrum, sua quod post terga diurnum
Festinare docet curru radiante planetam,
Admoniti celerare viam, prius ore feriret
Quam rutilo nascens montana cacumina Titan,
Aggrediuntur iter nova per deserta novasque
Quas aeterna famesque sitisque insedit arenas.
His impensa triplex, sed non sine Numine, victum
Procurante dies: sterili tellure patere
Et soboli et matri nutritorique marito


11514. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Oppressum quondam servare potentia Iudam,
Aequora, salvete, aetherei parere Tonantis
Praecepto molles undae! Tot milia vestro
Niligenûm tumulasse freto, tot milia vestro
Isacidûm servasse vado per saecula tantam
Fama feret victura fidem vestrique levabit
Astra super meritum facti, quod Numinis aequae
Imperio, salvo Iuda pressistis Anubim.
Me miseram! Parere Deo vel surda iubenti


11515. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

finxit virtus aeterna labores,
Una regit nullusque sui stat terminus aevi.
Nunc eadem Patris Soboles aequusque parenti
Splendor in humanos descendit corporis artus,
Factus homo; iamque ille tuas, Aegypte, per urbes
Ignotus transit similis mortalibus hospes.
Tempus erit, quo tota illum Mareotica tellus
Utiliusque suo veneretur Osiride Memphis.
Et tu prae reliquis peregrino electa Tonanti


11516. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

praesentem pondere mystam.
Fit populi clamor, compressi dura gementis
Fata popae et sanctum cecidisse stupentis Anubim. 25.
Interea placido vicina per oppida Nilo
Nacta viam, peregrina trias non lenta petebat
Phoebopolim Titanis uti de nomine claros,
Sic pariter celebres Titanis numine muros.
Non procul urbanis crescebat caedua tectis


11517. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fonte procul, communis erat fons, quatuor olim
Fluminibus: Tigri, Euphrati, quique alluit Indos
Aurifero Gangi et Nilo; cui prima remansit
Fontis aquae virtus, vincla indignante quotannis
Amne per Aegyptum lympha stagnante refundi.
Solius haec Nili lex est, qui forte propinqui
Atque suum caeco ascensu surgentis in amnem,
Haurit adhuc laticis fluxuram in iugera mammam.
Et licet Euphrati pariter det


11518. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Litore Idumaeo deponens institor alnos,
Materiam templo dictos mittebat ad usus.
Tunc reliquas inter malus funesta securim
Sustinuit Solymisque illata et inutilis omni
Visa operi, multos iacuit despecta per annos,
Utilis immiti donec sublata reorum
Supplicio cessit Christo, regale datura
Victori solium; quod Averni ex faucibus ergo
Divina ascendit rapiendae victima praedae.
Tale autem


11519. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Has ipsas pro more undas hausturus adibat.
Perpetuum fontis decus est lavisse tenelli
Numinis exuvias 963 exuvias: exavias et lina tegentia corpus
Humoremque manu matris fundente, per ipsum
Corporis arcentem maculas fluxisse puellum.
Unde sibi fuerat positum quod ab Iside nomen
Deposuit, sumpsitque novae sibi vocis honorem
Iside despecta et se fontem dicere IEsu


11520. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Aligeri domito Nili advena somno
Auditosque sonos vultumque loquentis Ephebi
Imperiumque viae, quod se prius ille daturum,
Sopito visus reditumque spoponderat Ales,
Mente pia versat susceptaque verba per umbras
Praeceptum caeleste putat. Votoque pudicae
Agnoscentis idem monitum caeleste maritae,
Propria deserto meditatur tecta Canopo. 38.


11521. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

putat. Votoque pudicae
Agnoscentis idem monitum caeleste maritae,
Propria deserto meditatur tecta Canopo. 38.
Tempus erat, quo non pridem per rura solutus
Segnior admisit riparum vincula Nilus,
Phoebus in autumnum cum declinaret et umbras
Laxaret Meroe Libraeque in sidere Titan
Non foret augmentum sortitis noctibus impar.


11522. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iosippus motibus illud
Composuit veritusque viae brumale periclum,
Pulvere suspectas alio mutavit arenas. 40.
Phoebopolitana festos celebrante per urbem
Plebe iocos (Niloa vocant) dixere salutem
Hospitibus gratumque vale; quos, barbara quamvis
Pectora Niligenae, votis faustisque secuti
Vocibus, implacidi dant tristia signa recessus


11523. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Semita, contentus dextra; quorum ille coruscus
Et medius geminis communis amoribus ignis,
Pulvere quot gressus fixit, tot misit utrique
In pectus radios et amantum spicula, flammas.
Per medium veluti decurrens Phoebus Olympum
Aequus utrique polo est, quoniam fulcitur utroque;
Sideribus reliquis crebro Phaëtontia lampas
Opposita tellure latet; pro cardine nulla
Invidia est, cui sol numquam


11524. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Aequidiem, verno Hebraeis quae sole ferebat
Initium noti fastis popularibus anni.
Paschae autem festos, hilari complebat Idume
Hebdomas una dies, faciens memorare solutos
Aegypto et profugos divisa per aequora patres.
Tunc ea divinam, servandis legibus aequam
Religio monuit matrem Solymaea Tonantis
Limina et augustas venerari protinus aras.


11525. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Praecipiente ipso Pelagus tentare, silentum
Squamigeros clausisse greges mirabitur impos
Plena nataturis non plus educere pinnis
Retia piscator, sociisque extracta lacertis
Innumeros notare dabunt per litora pisces.
Desertae cernent valles et inhospita Iudae
Culmina, ieiunas dape deficiente, sequentum
Milia quinque virum (numerum nec fecerit infans
Nec mulier) saturare animas: ubi quinque per omnem


11526. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

notare dabunt per litora pisces.
Desertae cernent valles et inhospita Iudae
Culmina, ieiunas dape deficiente, sequentum
Milia quinque virum (numerum nec fecerit infans
Nec mulier) saturare animas: ubi quinque per omnem
Partiti populum panes pleneque soluta
Esurie, collecta gulam superantia stabunt
Undecimo plusquam Cereris fragmenta canistro.
Tartareos hostes, homini insidiantia semper
Orci


11527. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aeternum ligno componere foedus. 8.
Iam duo lustra super bis annua presserat astra
Delius, humanos postquam immortale sub artus
Illapsum coepit per tempora crescere Numen,
Lux nova paschalis, teneris non utilis agnis
Ad solita oppressam cum festa vocaret Idumen.
Divinus 220 divinus: divinis cum matre puer communia Iudae


11528. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Natus ubi noster, qui nos modo separat, infans
Gentibus indulsit primos praesepis amores.
Sic nobis signate viam certoque docete
Lumine, queis habitat noster regionibus ardor.
Ibimus has omni posito terrore per umbras,
Vestra secuturi radiorum praevia, stellae.” 10.
At genetrix, cui maternus referebat amato
De puero peiora timor, vix voce


11529. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Prodiderat, sed multa gemens altumque Tonantis
Consilium, quo cuncta infans amissus agebat,
Contemplans: matrem quod vellet habere severis
Forsitan absentem fatis, quid triste pavebat.
Iam vel aberrantem per devia iamque volentem
Vivere matre procul, iam vel suscepta salutis
Humanae initia, aut caelum petiisse, paterna
Sede reversurum, postquam praescripta vocaret
Poenarum mortisque dies. Vel forsan iniquus


11530. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Qui caeli clausos immoto cardine postes
Vectibus et centum aeratis connexa tenebat
Ostia, nullo hominum merito superanda, priusquam
Clausa triumphanti prostrato Dite pateret
Ianua Victori, annorum per milia quatuor
Intentata, suis demum reseranda triumphis.
Quo tendes igitur Iosippe? Parentis Abrami
Excipiet te forte sinus vicinaque Diti
Umbrarum spatia, ingratas sine lumine sedes


11531. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Connubia, utroque ex sexu. Quos adfuit inter
Et Maria et proles, quam tunc trigesima solis
Viderat, annorum percurrens sidera lampas.
Iamque illum divina fides sortita satorem
Incepisse datum Galilaea per oppida semen
Surgere et optatis fructum promittere sulcis,
Laeta oculis vidit; iam legerat ipse laboris
Ad partem socios, doctos quos ante, paratam
Mitteret in messem. Sed quod constantior esset


11532. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iber iisdemque repertus,
Voce nova voluit flos Granadilla vocari. 29.
Interea Christus fati terrore subacta
Surgit humo lethi intrepidus seseque per umbras
Obvia quaerenti figit vestigia turbae.
Inciderat saevos, horum sed amator in hostes,
Barbaraque infandae iam proditionis adeptus
Oscula iam Solymae, laqueis praetoria vinctus


11533. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

39.
Ut cruce depositum, nudum pia sindone mater
Prima tegit corpus gratumque ita velle roganti
Illatum gremio pondus: tum pectore prono
Sternitur in vultus animamque per oscula quaerit
Absentem pressumque manu linoque cruorem
Servatura legit, tali dein voce locuta:
“Hac ego materno video te luce micantem
Nate sinu? Fili, iubar immortale paterni


11534. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Prosequor et viso sobolis mutata sereno
Funera, maternas animi cumulantia poenas.
Iam stratos Erebi postes conclusaque ferro
Infera, depresso Victor Plutone tenebat
Limina Messias; victique per atria Ditis
Invisum Stygiis umbris vitale micabat
Lumen; ubi Abrami gremio Limboque retentis
Mentibus ingenti vultus splendore beati
Spectandus, MARIAE soboles apparuit Heros.
Mancipia


11535. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

Hyblae
Imbre ruente cavis vetitae discedere tectis,
Solis aprica redit facies cum luce serena
Ad pastum glomerantur apes et mellis egentes
Sollicitae saturare favos, felicia florum
Exultim per prata volant ferventque negato
Pleiade nimbosa, festivae occurrere Phoebo.
Tunc data libertas cunctis vinclisque soluti
Adscripti Caelo manes, seu triste ferentes
Exilium, poenae immunes, seu dira


11536. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sedes aeternaque regna
Post decies quatuor modica intervalla dierum
Me duce, visurae semper patris ora, petatis.” 2.
Tunc illo praeeunte omnes per viscera terrae
Elapsi spatiumque emensi immane profundae
Telluris; magnae altricis nihil ossibus ausis
Marmoreis contra obniti liquidamque secantes
Ceu auram duros silices, stringentia vastos


11537. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

succo et nivea velatum sindone corpus.
Hic ipse enumerat (necdum sibi iunxerat illas
Membrorum exuvias) turbis praesentibus Heros
Divinus, plagarum orbes illataque ferro
Vulnera et exanimes pandit descripta per artus
Saevitiae monumenta. Stupent ad singula mentes
Tartareo reduces antro; pro labe solutam
Mirantur pretii molem, mirantur amoris
Prodigium, tantus quod tam crudele subisset
Humana


11538. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nimis cupidum ardentemque salutis
Messiam extollunt vultuque insigne profundo
Numen adhuc membrorum expers, dein corpus adorant.
Tum vero vacuis animam connectere membris
Aethereus cupiens Heros; per multa profusum
Poenarum loca divinum deferre cruorem
Et venas implere iubet: quae iussa sequentes
Aligeri, seu quod Solymae profluxerat ostrum,
Seu quod perfossis Calvarum in culmine plagis


11539. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mox ad sua corpora mentes
Ire iubet; quas sicca etiam sub membra reverti
Non vacuus promissor erat: mora nulla, sepultos
Quaeque suos cineres movet atque ossa arida nectit
Corporis in molem. Exanimes queis fusa per artus
Vita, subit resides massas animatque vetustum
Possibilemque mori carnis transgressa vigorem.
At reliquae vero mentes, quibus arida necdum
Ossa levare fuit, nec fas assurgere membris;


11540. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

feram totoque canam praeconia caelo.
Atque ubi fatorum iussus successerit ordo,
Cum te, summa parens, reginam acceperit aether,
(Novi etenim, par materno tibi surgit honori,
Proximior nato sedes) cum laude per omne
Duraturi aevi spatium, te Numinis almam,
Quae laus prima tibi est, matrem miserisque faventem
Patronam, fati Dominam, genetricis habentem
Viscera, terrigenas servare calentia, dicam.”


11541. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Et tota in laticem verti! Tamen approbo vestram
Duritiem, tanto quam conservare sub aestu
Par fuerat, facti memorem qua redderet orbem,
Iudaeamque male fidei reprehenderet iste
Divinus, victura pedum per signa Viator.”
Ut vultum replevit saxo, conversa per axem
Lumina vibrabat Virgo spatiumque legebat
Quod praepes secuit natus, suspensa suorum
Fine simul serieque operum prolisque liquescens


11542. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tanto quam conservare sub aestu
Par fuerat, facti memorem qua redderet orbem,
Iudaeamque male fidei reprehenderet iste
Divinus, victura pedum per signa Viator.”
Ut vultum replevit saxo, conversa per axem
Lumina vibrabat Virgo spatiumque legebat
Quod praepes secuit natus, suspensa suorum
Fine simul serieque operum prolisque liquescens
Et desiderio et voto. Sed deinde morantem
Ne


11543. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

casum portenta ferant: descendit Olympo
Promissum Flamen, praesens est illius ignis.
Nunc animos tanto, socii, componite dono!”
Hic votis ardere omnes omnesque beati
Flaminis accessum implorant: tum fusa per auras
Lumina discretis linguas imitantia formis,
Cunctorum capiti insidunt penetrantque calore
Pectora: tunc omnes, fandi suprema potestas
Spiritus, afflato memorique in mente reposto


11544. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Flaminis accepti rivos, praesentibus orsa
Christicolis: quo fonte ipsi quos spiritus idem
Afflavit, primi lymphas hausere sodales.
Hac authore novae praeconia legis eadem
Iussa tonare die: nati doctrina per omnem
Intonuit Solymam; doctis praeconibus ipsa
Officium fidae praestare valente Magistrae.
Lux eadem summum, MARIA suadente litantem
Vidit Discipulum Cepham; sibi credita primum
Qui


11545. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pectora divino, nati quo cresceret orta
Progenies, vitae certos deplebat ad haustus,
Semper plena magis; cui Axe liquante perennes
Affluxus Austri divini flamine, crevit
Copia diffusae fidei per pignora mammae.
Hac pendere omnes, rerum hac evolvere casus
Auspice, Christiadum primos hac praeside patres,
Ritibus ambiguis certas praefigere leges
Consuetos, quodque illa tulit non vertere passos


11546. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

saxea Ditis
Obsequia ignotoque orbem componere vero.
Tunc MARIA suadente, parem quo sentiat omnis
Terra sonum, ne divisis non aequus inesset
Doctrinae sermo, caelesti Flamine docti
Per data communem credendi symbola normam
Expediunt, verae fidei quod symbolum aiunt. 26.
Iam tunc quisque suos meditari et volvere fines,
Et


11547. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Audaces pelagi tuta statione carinas,
Aegeas Lytiasque gravi sub merce procellas
Sulcantes servare potens, implere paratas
Assyrios Austri primo sub flamine portus.
Hinc Solymam reditura parens augusta per altum
Ire parat; quam puppe sequi, qui stipite fixae
Successit soboli natus, non degener unquam
Materni lateris comes et collega calebat.
Virginis haec proles, proprio quam funere Phoenix


11548. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

lege Magistri
Ultima regnorum passos divortia fratres.
Aligeris data cura, procul Iordane profectos
Praecones fidei Solymaeis reddere tectis
Ignaros quo fata vocant modicaque diei
Parte per immensos aethrae transferre meatus.
Confestim non segne leves penetrare remotos
Immani spatio populos, caelestibus acti
Imperiis abeunt genii verique satorem
Quisque suum, sed non una regione repertum


11549. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et solium caeli sublime dedisset,
Sed matrem celebrare omnes matremque vocare
Solliciti, summa funus pietate procurant.
Tangere quisque manu, aut casto minus ore tueri
Depositum caeleste timet; diffusa per artus
Tanta erat exanimes maiestas, tanta decoris
Gratia Virgineique sacros spirantis amores
Corporis exundans fulgor mirandaque vultus
Nativa Charitum residens in sede venustas.


11550. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

prior matrem caeli ad sublimia tollit.
Nec mora, perpetuas regni acceptura coronas,
Tota simul, revocato animae cum corpore nexu,
Lustrali pariter flammarum ardore solutis
Spiritibus comitata piis, resonante per omnes
Aetheris augusto genetricis nomine tractus,
Sidereas Virgo volat exaltata per auras.
Mox Patris amplexu felix lucisque recepta
Immensae solio superos vidit altior omnes,
Donorum


11551. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

simul, revocato animae cum corpore nexu,
Lustrali pariter flammarum ardore solutis
Spiritibus comitata piis, resonante per omnes
Aetheris augusto genetricis nomine tractus,
Sidereas Virgo volat exaltata per auras.
Mox Patris amplexu felix lucisque recepta
Immensae solio superos vidit altior omnes,
Donorum Charitumque potens regina, levandis
Terrigenûm, matris sensu studiosa ruinis,


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.