Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 11931-11944:


11931. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

famae eorum, quos laudant, verum etiam et potissimum legentium utilitati consulere debent. Utilissima autem esse censetur ad virtutem capessendam eorum memoria, qui virtute eximii nos antecesserunt et praeclara probitatis vestigia, quae imitaremur, reliquerunt; nam longe facilior est atque certior per aliorum, maxime sodalium populariumque atque gentilium, exempla quam per praecepta et disciplinae leges hominum ad virtutem animos alliciendi ratio. Porro Ragusinam urbem et graecis et latinis litteris ac si aliam christiani orbis civitatem excultam olim fuisse, nemo est, qui ex veteribus eius


11932. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

consulere debent. Utilissima autem esse censetur ad virtutem capessendam eorum memoria, qui virtute eximii nos antecesserunt et praeclara probitatis vestigia, quae imitaremur, reliquerunt; nam longe facilior est atque certior per aliorum, maxime sodalium populariumque atque gentilium, exempla quam per praecepta et disciplinae leges hominum ad virtutem animos alliciendi ratio. Porro Ragusinam urbem et graecis et latinis litteris ac si aliam christiani orbis civitatem excultam olim fuisse, nemo est, qui ex veteribus eius monumentis non novit, vel a narrantibus saltem patribus non acceperit


11933. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

olim consueverant. Hinc nonnullos Parisiis, Lovanii, Romae, Bononiae, Patavii studiis vacasse atque in eisdem florentissimis gymnasiis cum divinas, tum humanas litteras docuisse memoriae proditum est, ut suis locis demonstrabitur. His vero, qui domi se continuerunt, per singulas aetates non defuere praeceptores homines reconditae, exquisitae atque singularis litteraturae publica cura ex Italia aliisque longinquis regionibus acciti ac magna mercede conducti, qui eos ad litterarum studia condocefacerent et omnibus praeclaris scientiis atque disciplinis


11934. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

rerumque gestarum memoria nobilissimae familiae, ex quibus fere singulis plurimi ingenio, doctrina consilioque praestantissimi, tanquam ex equo Troiano viri prodiere et hoc tempore florent multi gloria virtutis... 3 Nulla igitur, uti dicebamus, de studio litterarum Ragusii olim ac per aetates singulas florente dubitandi est ratio. IV. Id unum hactenus desiderabatur, ut florentissima civitas civium suorum illustriumque virorum fieret imagine spectabilis. Equidem nulla fere natio est, nulla civitas, quae illustrium civium scriptorumque bibliothecas non instruxerit,


11935. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

non ediderit, quae praesertim eximios e suis civibus incolisque viros complecterentur. Sola fere urbs nostra non modo caeteris usque adhuc nationibus ignota, sed parum sibi ipsi cognita, fere sine nomine, sine laude, quia sine laudatore fuit. Hinc res civium nostrorum per multa secula bene gestae ex hominum memoria exciderunt, quia nempe scriptores illis laudatoresque defuerunt. At vetus est et ad multos pertinet huiusmodi negligentia, unde poeta merito conquestus est:
Vixere fortes ante Agamemnona


11936. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | SubSect | Section]

aspectuque digna censeo. Id dumtaxat illis eventurum cupio, ut semel in aliquorum civium manus incidant et, quod optimum iis accidere potest, de huiusmodi argumento scribere volentibus aliquid materiae suppeditent; nec longiorem illis vitam vel opto vel spero. Tum illis blattarum aut murium famem per me sedare licebit. Quaecunque tamen sors ea maneat, studium profecto meum minime improbandum est, qui, uti monui, illustrium civium meorum memoriam immortalem reddere conatus sim, quod quidem et mihi iucundum fuit atque utile, tot praeclara maiorum exempla contemplanti et aliis, qui legerint,


11937. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

Vincentius Petrovich ad authorem Epigramma
Dignos laude viros lethaeis eripis undis,
Vita quibus fati lege caduca fuit.
Illis donasti tu, quod lex dura negarat,
Nominis aeterni per tua scripta decus.
Altera vita illis parta est, te Patre, sed in quam
Nil mors iuris habet, nil diuturna dies.
At si laudandos ornat qui laudibus, ipse
Laude est dignus, honor si redit, unde venit,
Te qui laudasti tot


11938. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 47 | Paragraph | Section]

litterarum ratio postulat, laudandus mihi est, donavit, non neglexit ille incultumque ac desertum reliquit, neque eo ad pravos mores facilius combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano disciplina excoluit. In primis autem poeticae operam dedit assiduam certe ac sollicitam adeoque in ea excelluit, ut inter principes suae aetatis poetas


11939. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 15 | Paragraph | Section]

pontifice, a Stephano Zamagnio, Marini filio, materno ei genere arcte coniuncto, Ragusinae reipublicae ad pontificem oratore ductus anno aerae Christianae MCCCLXXVI. Romae in sacrato nempe illo Musarum domicilio egregiis in omni litteraria facultate praeceptoribus instituendum et amaenioribus, ut per aetatem licebat, disciplinis imbuendum se tradidit. Porro in optimarum elegantissimarumque artium studia totis ingenii viribus incubuit, modum ea in exercitatione nullum agnoscens, uno enim litterarum studio oblectabatur. Poeticae praesertim addictus, illustrium cum veterum,


11940. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 15 | Paragraph | Section]


Nec reor immemorem, cuius mea Musa benigno
Hospitio toties largiter usa fuit. A Laurentio Alterio nobili item hospitio aliquando etiam aeger exceptus. V. Florebat per idem tempus Romae in Quirinali colle Academia, de qua ipse in elegia ad Blondum:
... Quirinalis docta caterva iugi. Quo ea nomine a caeteris distingueretur, non constat, nam Humanistarum, Linceorum, Fantasticorum nomina, quibus


11941. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 21 | Paragraph | Section]

perscripta eiusdem Gradii testificatione, quam hic subiicere operae pretium duxi: Oratio Aelii Lampridii Cervarii in funere Michae Zamagnii in rectoratu supremo reipublicae Ragusinae magistratu defuncti. Etsi etc. Excerpta ex codice bibliothecae Vaticanae sub numero 2939 pag. 113. per me Thomam de Tuliis eiusdem bibliothecae scriptorem de mense novembris 1682 de mandato illustrissimi et reverendissimi domini abbatis Stephani Gradii, primi eiusdem bibliothecae custodis. Ita est, ego Stephanus Gradius, primus bibliothecae Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo


11942. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 22 | Paragraph | Section]

Arbitratus est non nemo eum religiosae vitae disciplinam in caenobio nescio quo amplexum his carminibus motus, quae elegia In detractorem habentur:
Nec mea degenerant, ut reris, carmina, tanquam
Nunc somno atque epulis, Chare poeta, vacem,
Immo per excubias et tot ieiunia vellit
Relligio vires attenuatque meas,
Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat,
Ne vitiet mores luxus uterque meos.
Nec patitur mentem pingui torpere Minerva,
Indecores abigit regula sancta notas.


11943. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 23 | Paragraph | Section]

In primis itaque Paulum Cortesium impense coluit, sodalem suum olim, hospitem et studiorum similitudine acceptissimum, ad quem eius extat epistola, cuius initium huiusmodi est:
Ecquid ut ex oculis nostri praestantia vultus,
Sic animo pariter fluxit, amice, tuo,
An tibi per sensus nostri simulachra recurrunt
Quaque potes socium parte videre, vides?
Quid tamen officium scribendi cessat amicum,
Nec properas gratas reddere, Paule, vices?... Laurentium item Alterium, uti in epistola ad eundem, quae in heroicis legitur, ex


11944. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nemo non mirabitur, expers omnino erat. Venit itaque Ragusium anno DLXXXVII supra M frater Seraphinus Ractius ab Ordinis Praedicatorum magistro missus, qui vicarii generalis nomine fratrum Congregationem simulque sororum caenobium, quod per idem tempus in Ordinis potestate erat, moderaretur. At Ractius saepe pro officii ratione sacras illas virgines alloqui debuit et cohortari, multa insuper ad earum regimen pertinentia in mandatis dare, de variis negotiis cum Antonia Benessa, Matthaei, a nobis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević, Serafin Marija (1686-1759) [1740], Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 6633, Ed. Stjepan Krasić [genre: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [word count] [crijevicsbiblioth].


More search results (batches of 100)
First 110 111 112 113 114 115 116 117 118 119 120 121 122 123 124 125 126 127 128 129 130 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.