Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 17611-17615:


17611. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

securius indulgeret. Atque hic sinite me, patres conscripti, ceterique auditores clarissimi, hoc Rogerii consilium, quod mecum ipsi commune fuit, inter maximas ejus laudes ponere, ingeniique excitamentum amplissimum et censere et praedicare. Quam enim potuit, per Deum immortalem, inire vitae rationem proposito fini accommodatiorem, quam eam ingredi Societatem, in qua et bibliothecae refertae erant librorum copia, et in oculis semper doctissimorum hominum imagines vivae; in qua et scire gloriosum erat, et turpe nescire; in


17612. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

vitreis, si ita loqui fas est, lentibus non coloratis artes inventae; hinc illi in utilissima, quam Graeco nomine opticen dicimus, facultate deprehensi errores et emendati; hinc luminis leges non paucae, ab ipso ejus veluti parente Neutonio latae nec satis perspectae, per hunc abrogatae novaeque certiores fixae; hinc demum nova illa omnium corporum ex elementis, quae nec dividi possunt, nec tangi, nec metiri, in scholas invecta compositio. Sed haec etiam fortasse melius ex Rogerii scriptis intelligere potestis, ideoque demonstrata


17613. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

caussam fuisse solitum invenire, novamque, dicam, quasi triumphandi occasionem nancisci. Atque ut elementa matheseos universae ad usum scholarum vulgata mittam, et quae de tempore, de spatio, de animis hominum, de Deo Optimo Maximo scripsit, quis ejus (liceat mihi per vos iisdem pene nominibus res appellare, quibus eas insignivit Rogerius; quae si cui purioris latinitatis fastidioso nimis amatori minus placebunt, amicis certe brevitatis claritatisque, quum sint jam usu philosophorum trita, non displicebunt), quis ejus,


17614. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

deque ipsius admiranda tenuitate ac celeritate vulgavit? An denique non optime meritus est de Solis ad meridiem appulsu vero dessignando; de erigendis ducendisque horarum lineis; de locorum metiendorum arte geographiaque corrigenda iis, quae in opus de expeditione per Pontificis Maximi provincias diligenter atque erudite congessit? Plena sunt ejus scriptis Vide indicem ejus operum impressorum usque ad initium anni 1761. in editione Veneta poematis de Solis ac Lunae defectibus, multasque


17615. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

tholo consuluit; illum de aquarum alluvionibus derivandis tam in Pontinis paludibus quam in agro Bononiensi ac Ferrariensi interrogavit; illi Romanae ditionis perlustrandae describendaeque cum magno instrumentorum apparatu, duosque telluris gradus magno cum labore per Apennini juga magnoque cum sumptu dimetiendi curam demandavit. Illum idem in urbe retinendum censuit, quum Joannes V. Lusitaniae rex cum aliis ipsum invitasset, ut in Brasiliam navigaret, easque Americae describeret et metiretur trans Oceanum semotissimas regiones,


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 167 168 169 170 171 172 173 174 175 176 177 178 179 180 181 182 183 184 185 186 187 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.