Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: per Your search found 20279 occurrences
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 2497-2550:2497. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 44 | Paragraph | Section] pecuniam, si apud me fuisset, quin potius adhuc in Italia cum ea studerem, siquidem voluntas episcopi Zagrabiensis ea fuit. Si quid Dominatio Vestra in me concepit odii ex litteris illius boni viri, illud deponat, nil in Vestram Dominationem commisi. Prodibit semel veritas, cognoscetur adhuc etiam per episcopum Zagrabiensem, quis habeat et apud quem sint illi 300 aurei. 6 Vestra Dominatio non me deserat in hac necessitate. 2 István Brodarics 1 to Albert Kasu Buda, 1507, [?,?]2
2498. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 45 | Paragraph | Section] Reverendissimam Dominationem intelligere aut iam convaluisse, aut certe in dies melius se habere. 2 Quod, ut ita contingat, Deum Optimum Maximum precor, ut Tuam Dominationem Reverendissimam nobis cito incolumem cernere concedat. Nova nulla habemus alia, nisi illa, quae iam puto per totum terrarum orbem divulgata: illustrissimum, immo serenissimum dominum Lodovicum (quod faustum felix totique reipublicae Christianae salutiferum sit) Dominica proxima post Ascensionem Domini, 3 bonis avibus et melioribus auspiciis coronavimus. Ea ipsa coronatio, ut paucis multa
2499. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 47 | Paragraph | Section] to Taddeo dei Lardi three days after the coronation of Louis II.
2500. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 47 | Paragraph | Section] sunt, in his perstringere, ut Dominatio Vestra Reverendissima, quam scio alioquin haec omnia compertissima habere, ex litteris meis universam rei gestae seriem cognosceret. 4 Triduo post illam auspicatissimam coronationem interiecto regia maiestas Budam rediit, 5 prius per dominum palatinum 6 et comitem Scepusiensem 7 corona in arcem Visegradi relata. 8 Novus regulus ingrediens hac pompa et hoc honore exceptus, nam praelati et alii, qui prius Budam venerant, omnes obviam regulo processerunt. Ordo introitus fuit: primo equites levis
2501. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 48 | Paragraph | Section] Tamás, Archbishop of Esztergom. exercituli equis, armis, vestibus, auro, argento, phaleris preciosissimis ornati. Secuta post hos est omnis generis fratrum et scholarium ac presbiterorum processio. Campanis interea undique per omnes turres sonantibus, bombardis in theatro arcis et pixidibus innumeris emissis, tubis, tibiis et ceteris huiusmodi musicorum generibus circumstrepentibus et universa civitate ad spectandum effusa. Post illam, quam dixi, processionem ibant barones et iuniores et seniores. Deinde praelati
2502. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 48 | Paragraph | Section] sub quo puer regius, immo rex novus, laetus, hilaris atque omnibus arridens in ulnis domini marchionis 10 ferebatur. Domino patriarcha 11 sollemniter habitu cardineo accincto sub eodem velo novum regem comitante, quasi loco patris ibi constituto. Nam rex senior 12 per aliam portam paucis admodum comitantibus, sine ulla pompa fuerat urbem ingressus, ac recta in arcem profectus. Hic fuit introductionis ordo. Tandem infans fuit in aedem Divae Virginis 13 portatus et ibi Virgini et Filio eius devote ac sollemniter oblatus, postremo in arcem ductus.
2503. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 49 | Paragraph | Section]
2504. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 49 | Paragraph | Section] a Vestris Dominationibus exspectem, sed certe magis ex cordis affectione, qua Vestris Dominationibus afficior. [2.] Nihilominus tamen rogo Vestras Dominationes, ut non loco remunerationis sed loco mutuae benivolentiae velint mihi ordinari facere unum currum pro quattuor equis, et per mercatores huc Budam ad nundinas Sancti Nicolai 2 venturos mittere. Id quod scio me apud Vestras Dominationes servitiis meis posse praeter dominum nostrum gratiosissimum centies promereri. Easdem Vestras Dominationes optime cupio valere.
[...] et pari quodammodo atque aequali existimatione ac dignitate haberentur. Hac igitur de causa neque te praeterire libuit, quippe qui ab ipsis paene incunabulis omnem aetatem in hoc honestissimum [...] prima adhuc pueritia ad omnium artium altricem Italiam missisti, eam ibi per multos annos variis disciplinis operam impendisti, ut adhuc adolescens et vir, dum pubertatem egressus 4 non solum Graecis ac Latinis litteris non mediocriter eruditus habereris, sed etiam iuris pontificii eam peritiam consequeris, ut te nobilissima orbis terrarum gymnasia ea adhuc
secretarii cancellarii nostri, fidelis nostri, nobis sincere dilecti asciri voluisti, apud quos et maxime apud ipsum dominum episcopum Quinqueecclesiensem, qua fide, integritate, constantia, qua praeterea industria ac sollicitudine sis versatus, quantum deinde nobisque et huic inclyto regno nostro per plures annos serviveris, adeo in propatulo est, ut litterarum nostrarum praedicatione et testimonio non indigeat. His igitur virtutibus et obsequiis tuis inducti imperpetuum nostrae erga te benevolentiae incrementum ex speciali gratia nostra et de regiae nostrae potestatis plenitudine tibi ac
per plures annos serviveris, adeo in propatulo est, ut litterarum nostrarum praedicatione et testimonio non indigeat. His igitur virtutibus et obsequiis tuis inducti imperpetuum nostrae erga te benevolentiae incrementum ex speciali gratia nostra et de regiae nostrae potestatis plenitudine tibi ac per te Mathiae, fratri tuo carnali, necnon Francisco et Alexio filiis eiusdem Mathiae, et eorum haeredibus et posteritatibus universis ad arma familiae vestrae avita, quae in scuto coelestini coloris hominem armatum ab hostibus insecutum in cymbam transfretatoriam compulsum et in navicula ipsa
Nullus est princeps in tota Christianitate, cui non Vestram Maiestatem rebus omnibus, quae ad excellentissimum regem pertineant, quaeve domi forisque sint magno principi necessariae, non quam longissime anteponat. Deum testor, eo tempore, quo ei litteras Vestrae Maiestatis redderem et cum hae per secretarium eius me audiente legerentur, eum in eam Vestrae Maiestatis laudum praedicationem prorupisse, ut clara voce et quae ab omnibus, qui ibi tum aderant (aderant autem et ex cardinalibus nonnulli et multi archiepiscopi, episcopi et diversorum principum oratores) exaudiretur, diceret,
humillimam commendationem. [1.] Acceperam rursus litteras a Vestra Maiestate super negotio ecclesiae Plocensis, in quo rursus apud Sanctissimum Dominum Nostrum omni studio, fide et diligentia elaboravi. Contigit autem reverendissimum etiam dominum cardinalem de Grassis, 1 qui per hos superiores dies abfuerat, neque prioribus illis apud pontificem actionibus atque intercessionibus interesse potuerat, praesenti negotio affuisse. Itaque cum ipse prior (ut par erat) apud pontificem diligentissime pro hoc negotio egisset, responsumque non valde a desiderio Vestrae Maiestatis
allegas, unde in dies magis in ipso negotio incerti reddimur. Quae res molestior est nobis, quam dici possit, nihilque nobis magis praeter spem accidere potuit, quam cum nos et serenissimus dominus nepos noster unum simus, et illius maiestatis negotia non secus istic Romae, quam nostra propria per oratores nostros curabantur. Nunc istud negotium nostrum talibus involucris et ambagibus tractari. [2.] Et proinde postulamus a te, ut nobis tandem aperte scribas, quid agatur in ipso negotio, nam non dubium est, quin summus pontifex, cum ita res succedit, parvi
venerat, accepi, ex quibus quam non oblita nostrae veteris consuetudinis, 3 et qua me benevolentia complectatur, abunde cognovi. Quae quidem litterae loco magni cuiuspiam muneris mihi exstiterunt. Fuit enim spectata semper virtus Vestrae Dominationis et consuetudo iucundissima, quam cum per tot annos tantamque locorum intercapedinem video non exstinctam, plurimum mihi gratulor, et Vestrae Dominationi, quas maiores possum, gratias ago. Equidem nihil magis cupio, quam hunc illius erga me animum aliquibus meis officiis demereri, meumque vicissim erga illam studium et observantiam
ex quibus non BK 245 26 secuturum: sequi BK 245 26 post Dominatio ms. BK 245: Reverendissima add. 27 hic: sit BK 245
This is the earliest letter in the Krzycki–Brodarics correspondence. We do not know exactly how long they had known each other, but it must have been a long time (per totos annos). Since Krzycki, like Brodarics, studied in Bologna in the first years of the century, conceivably they might have met there. 4 After the death of Bishop of Płock Erazm Ciołek (1522) Sigismund appointed Rafał Leszczyński, Bishop of Przemiśl as his successor. Thus the latter
became vacant. Krzycki, who had been Provost of Poznań got this. 5 A clear allusion to the discord between the Pope and the Polish court regarding the appointment of bishops
Non desunt Bohemi et alii vicini, qui ignem succendant, nisi quod aegre adhuc per pontifices nostros arcetur incendium. Ego me huic aleae admixtum vehementer doleo, meque, si iuris mei essem, ex hac turba libentissime subducerem. Episcopatus Plocensis iussus est in manus secularium tradi, electo regio locus in senatu episcopi Plocensis, et mihi Premisliensis est assignatus
copiis invasurum. Habet iam ad vada Danubii non procul a Zenderonia 8 validissimum et paratissimum cum ducibus peritissimis exercitum, navium ac tormentorum bellicorum maximum numerum. Et, ut opinio est, quamprimum caesar, qui in dies exspectatur, ad exercitum venerit, rem summis viribus per terras et flumina aggredietur. Quod si forte contra nostram et omnium opinionem, caesar ipse mutato consilio hac aestate regnum nostrum nollet invadere, illud tamen certum et indubitatum habere poteris tantos paratos exercitus diu nequaquam fore otiosos, sed sub bonis et peritis ducibus, quales
of an influential prelatic family, protonotary apostolic. 2 John Clerk (?–1541), Bishop of Bath. Carried out diplomatic missions in the service of Cardinal Wolsey several times.
Cardinales tres, quibus cognitio huius causae demandata fuerat, fere quotidie per multas horas hanc rem in arce ventilant. Quid futurum sit, ignoro. 3 [5.] Ceterum, Clementissime Princeps, oro supplex humillime Vestram Maiestatem, dignabitur mihi ignoscere, si de rebus forte supra conditionem meam exsistentibus pauca ad Vestram Maiestatem scribam. Non
pauca ad Vestram Maiestatem scribam. Non proficiscentur haec, nisi ex sincero et tam gloriae Maiestatis Vestrae, quam salutis regni Hungariae cupido et studioso animo, neque accipiat haec Maiestas Vestra perinde, quasi ego consulere aliquid audeam Vestrae Maiestati, alioquin sapientissimo et omnia per se prudentissimo consideranti, sed volui proponere tantum rem in conspectu Vestrae Maiestatis illius sapientissimo consilio et prudentia trutinandum. [6.] Venerant his diebus certa nova ex aula serenissimi nepotis Maiestatis Vestrae, domini mei gratiosissimi ad pontificem scripta
torpere et nihil penitus de re Christiana pensi habere. In Sede autem Apostolica, vel quod sit mala Leonis pontificis 4 administratione, quod multi queruntur, penitus exhausta, vel quod in excusationem suam hoc utatur praetextu, parvam admodum spem nobis esse ponendam. Fui ego hic per annum integrum et amplius dies et noctes sollicitando aliquod subsidium pro nepote Maiestatis Vestrae, promissa sunt mihi maria et montes, 5 declarati cardinales in Hungariam mittendi, multi menses in his consultationibus et legatorum expeditionibus frustra consumpti, actum non solum
per annum integrum et amplius dies et noctes sollicitando aliquod subsidium pro nepote Maiestatis Vestrae, promissa sunt mihi maria et montes, 5 declarati cardinales in Hungariam mittendi, multi menses in his consultationibus et legatorum expeditionibus frustra consumpti, actum non solum per me et collegam meum Franciscum Marsupinum, 6 sed etiam per oratorem serenissimi principis Ferdinandi 7 diligentissime atque acerrime toto isto tempore maximo labore et
3 Cardinal Francesco Soderini, Bishop of Volterra, was arrested on 27 April 1523 for
pro nepote Maiestatis Vestrae, promissa sunt mihi maria et montes, 5 declarati cardinales in Hungariam mittendi, multi menses in his consultationibus et legatorum expeditionibus frustra consumpti, actum non solum per me et collegam meum Franciscum Marsupinum, 6 sed etiam per oratorem serenissimi principis Ferdinandi 7 diligentissime atque acerrime toto isto tempore maximo labore et
3 Cardinal Francesco Soderini, Bishop of Volterra, was arrested on 27 April 1523 for encouraging the French King to occupy Sicily. Soderini was locked up in the
sollicitudine ac discursatione non video, quid adhuc sim consecutus, nisi nudas spes et promissiones, factum autem penitus nullum. In tanta igitur rerum omnium desperatione ac principum Christianorum vel discordia vel negligentia, Sedis etiam Apostolicae vel paupertate vel tarditate, quid posset per immortalem Deum Vestra Maiestas melius suo serenissimo nepoti consulere, quam ut iam tandem tentatis omnibus, quae tentari potuerunt, de salute regnorum suorum aliter cogitaret? Si tamen haec consilia non essent iam nimium sera. Vestra Maiestas non me temeritatis accuset. Existimavi
et pecuniosissimis principibus, multi essent modi, de quibus nunc plura non scribam. Quod si neque de pace sive induciis, neque de sufficienti subsidio spem aliquam superesse Maiestates Vestrae viderent, veniendum esset omnino ad illum extremum, de quo superius scripsi. Quod ubi per Maiestates Vestras tractari intelligeretur, fortasse isti, quibus nunc tam submisse supplicamus, ultro nobis supplicatum venirent. Parcat mihi, rursus oro supplex, Maiestas Vestra, quod de his rebus ad eam scribere audeo, et nepoti suo carissimo, domino meo gratiosissimo ita consulat, ne inter
Urbe doctor Lucas, quem in negotio episcopatus Plocensis miseramus, narravit nobis, quantam curam et diligentiam adhibueris in ipso negotio ex ipsis labyrinthis extricando. Qua re persuadeas tibi te nobis acceptissimum factum ac in eorum esse numero, quibus libenter commodare vellemus, prout hoc per omnem occasionem non praetermittimus. [2.] Ceterum quod haereat adhuc istic ipsum negotium propter auctam annatam est nobis molestissimum, praesertim cum non ignoremus eas annatas fuisse primitus ad defensionem contra infideles concessas, quam nos cum serenissimo domino nepote nostro
[1.] Nihil adhuc de pontifice est factum. 1 A prima huius mensis sunt in conclavi reverendissimi domini cardinales. Fama est eos exspectare exitum rerum Gallicarum in ducatu Mediolani. 2 Sunt nonnulli, qui credunt creationem hanc per multos adhuc dies vel forte menses differendam. Quidquid erit, Vestram Maiestatem curabo quamprimum facere certiorem. [2.] Accepi his diebus litteras Vestrae Maiestatis de annata Plocensi. 3 Ante creationem pontificis fieri nihil posse Vestra Maiestas videt, postea dabo omnem
Vestrae Reverendissimae amplius ne faciant sub poena dupli eius summae, quam Dominationem Vestram Reverendissimam solvere constitutum est, cuius rei obligationem manu sua scriptam is, cuius maxime interest, executor mihi dedit. Rursum, ut Dominatio Vestra Reverendissima per totum hoc tempus, usque ad finem Martii sexaginta florenos in auro huc mittat, non executoribus, ipsi enim neque unum obulum sibi dari ex iis petunt, sed coenobio fratrum Hungarorum de Caelio Monte, in quo ille sepultus est, ut sit elemosina pro anima eius. 7 Quod si per illud tempus
Reverendissima per totum hoc tempus, usque ad finem Martii sexaginta florenos in auro huc mittat, non executoribus, ipsi enim neque unum obulum sibi dari ex iis petunt, sed coenobio fratrum Hungarorum de Caelio Monte, in quo ille sepultus est, ut sit elemosina pro anima eius. 7 Quod si per illud tempus Dominatio Vestra Reverendissima pecuniam illam non miserit, ut liceat illis rursus de integro contra Dominationem Vestram Reverendissimam procedere et litigare. Quapropter Dominatio
On Várdai see the note for Brodarics’ letter on 18 August. The text in the
teneri non possit, eam quoque ad usus pios, et bona opera impenderet. Exspectassem pontificis electionem, 8 ut cum eo quoque agerem. Ceterum quoniam res ita nobis successit, ut neque pontifex eam commodius expedire potuisset, non putabam mihi diutius exspectandum, ne impensis inanibus per servitorem suum Dominatio Vestra Reverendissima gravaretur, praesertim quod iam is sibi impensas deficere querebatur. Nam quod Dominatio Vestra Reverendissima litem extingui pontificis auctoritate sperabat contra voluntatem executorum, mihi non modo
curam geram, ne rursus novas habeat curas. Res uti Vestrae Dominationi videt [...] deducta est ad bonum portum. Illum Ioannem [...]rum commendo rursus Vestrae Dominationi Reverendissimae dignetur me facere certiorem, quidnam sit ei sperandum. De quo et per hunc ip[...] [...]um. Nova alia non sunt. Pontificem nondum habemus. Neque scio, quando habituri simus. 9 Galli adhuc sunt sub Mediolano. Rex Galliae Lugdini. Caesar in regno Navarrae in Galliam veniens cum ingenti exercitu. Ego tot
breve est. Vos ita provinciam vestram administretis, ut, quod ab ista Sede Apostolica flagitamus, auxilium adsit in tempore. [3.] Nam in his quinquaginta milibus ducatorum, quod reverendissimus dominus legatus 8 habet in potestate, adversus hostem potentissimum leve admodum et per exiguum habebimus praesidium. Mandet nihilominus Sanctitas Domini Nostri eidem domino legato, ut hanc pecuniam, quoad maius auxilium miserit, aut in arcium nostrarum instaurationem, sicuti antea petebamus, aut, si id secum fuerit, ad comparandas saltem copias iam tandem erogare non
Georgius Pray, Epistolae procerum regni Hungariae I., Posonii,1806, 177–182. 1. The fall of Ostrovica raised concerns in Rome. It is serious loss indeed, but more will follow, because the country’s resources are not sufficient to contain the ever strengthening Turks. – 2. 32,000 forints per year are spent on the borderland in Croatia only, even in peace time, and upholding Temesvár, Pétervárad, Szörény, and Titel, not to mention Jajca, costs enormous sums. So loosing Ostrovica is not due to negligence but to poverty. – 3. He is happy to hear that the Pope launched an
principibus nostro nomine de rebus necessariis consultandi atque etiam decernendi. [6.] Vix aliquid molestius hoc tempore audire possemus, quam pertinax et acerrimum adhuc bellum inter caesaream maiestatem et Christianissimum Gallorum regem durare et ad Mediolanum geri. Missus est per serenissimum fratrem nostrum archiducem dominus Andreas Burgo, 8 vir prudens et ingeniosus multarumque rerum peritissimus, ut caesari suadeat concordiam, per quem nos quoque agemus diligentissime, si quo modo ad pacem amplectendam posset adduci. [7.] Quod baro
et acerrimum adhuc bellum inter caesaream maiestatem et Christianissimum Gallorum regem durare et ad Mediolanum geri. Missus est per serenissimum fratrem nostrum archiducem dominus Andreas Burgo, 8 vir prudens et ingeniosus multarumque rerum peritissimus, ut caesari suadeat concordiam, per quem nos quoque agemus diligentissime, si quo modo ad pacem amplectendam posset adduci. [7.] Quod baro Siculus 9 ad nos revertitur, libenter audimus, delectant enim nos eius viri humanitas, virtus et eruditio non vulgaris. De Turcorum conatibus deque pactis cum Sophi indutiis
et praestabimus omnia vel supra vires et facultates nostras. [10.] Significas te propediem venturum ac coram tuas expositurum necessitates, quod hoc tempore citra magnum rerum nostrarum incommodum fieri non poterit. Nolumus itaque, ut ex Urbe antequam ab illa legatione absolutus et per nos revocatus fueris, revertaris. Nam quod ad tuos, et tui collegae sumptus attinet, thesaurario nostro mandavimus, ut mora omni posthabita per Fuccaros, quemadmodum Posonii nuper constitueramus, provideat. Ludovicum Horreram, 15 uti reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum
quod hoc tempore citra magnum rerum nostrarum incommodum fieri non poterit. Nolumus itaque, ut ex Urbe antequam ab illa legatione absolutus et per nos revocatus fueris, revertaris. Nam quod ad tuos, et tui collegae sumptus attinet, thesaurario nostro mandavimus, ut mora omni posthabita per Fuccaros, quemadmodum Posonii nuper constitueramus, provideat. Ludovicum Horreram, 15 uti reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor Coronatorum 16 optare significas, nos libenter et aequo animo dimisimus. Litteras vero in commendationem penitentiarii et
et regno Hungariae vel ei parti Christianitatis, si qua laborare coeperit, opem ferre. Credo eum de hoc et ad Vestram Maiestatem scripturum. [2.] Ex Lombardia habemus nova, quae et pontifex et omnes alii pro certissimis affirmant: Gallos ex Italia iam discedere et in discessu huiusmodi per nostros unam partem eorum male mulcatam;3 interfectos esse usque ad mille Gallos, interfectum quendam capitaneum, unum ex principalioribus, 4 vulneratum etiam supremum capitaneum, 5 quem Almiralium vocant. Est aliqua spes pacis, fortasse enim iam Gallus facilius flectetur.
High Chancellor László Szalkai. 5 Pope Clement VII.
2
1
[3.] Ego videor iam esse in procinctu. Non satis tamen certus adhuc, quando sim iter ingressurus. 6 Nuntiavi aliqua per Ioannem Marsupini 7 fratris mei, quem his diebus dimisi. Dominatio Vestra Reverendissima, supplico, dignabitur in illis me habere commendatum. Quam cupio felicissimam esse atque incolumem.
fidelium eiusdem egregiorum Stephani Theryek de Zenthersebeth 3 et Francisci de Rewa 4 secretarii palatinalis in eo, uti dignetur Maiestas Vestra ex innata sua clementia illas duas partes iudiciarias oneris et gravaminis sententiae, in quo nobilis Franciscus Bothka de Zantho per omissionem iuramenti sui in praesenti termino celebrationis idiciorum contra nobilem dominam Margaretham, relictam quondam Francisci similiter Bothka de dicta Zantho coram personali praesentia Maiestatis Vestrae convictus exstitit et aggravatus, dictis supplicantibus pro fidelibus servitiis
ipsi serenissimo domino nepoti nostro virtutem et merita tua et commendare in dies magis non desistemus. [2.] Postulamus vero a te impense, ut tibi curae istic sint, ut solebant, nostra subditorumque et procerum nostrorum negotia, quae incident, nobisque ea, quae nova emergent, scribere per omnem occasionem non gravare, ut et tua erga nos merita et nostrum vicissim in te favorem reddas in dies cumulatiorem. Datum.
1 The letter can be dated based on Statileo’s legation and the return of Brodarics to Rome. Statileo went to Cracow as an envoy in the
veritatem. [7.] De tumultu Germanico 12 mira scribuntur, sed illa scio Vestrae Maiestati quam nobis esse notiora. Affirmatur ex omnibus partibus Turcam pro hoc anno nos magna vi non agressurum. Sed hoc etiam, si verum esset, parum consolationis nobis praebere deberet, nisi quod per has moras exitium nostrum longius proferri ac prorogari videtur. [8.] De rebus Barensis 13 scio Vestram Maiestatem a suis fieri certiorem. Si mihi ad caesarem eundum fuerit, et si quid me ibi Vestra Maiestas sibi in hoc servire voluerit,
Krzycki, Bishop of
this encounter in his report on the Battle of Mohács written 2 years later, and reproach the French ruler for promising help to Hungary against the Turks, something he did not keep. (“[...] regi Gallorum et illud in memoriam reducit [sc. Louis II], quid sibi in oppido Piczigetone captivus per oratorem suum [sc. Brodarics] de defendenda Hungaria et de ferendis, si Deus eum pristinae libertati restituisset, suppetiis promiserit [...]” See Stephanus Brodericus, De conflictu Hungarorum cum Solymano Turcarum imperatore ad Mohach historia verissima, Ed. Petrus Kulcsár, Budapest, 1985,
services to Sigismund in connection to the Duchy of Bari before. (More on the case of the Duchy of Bari: AT, VIII. 295–379.)
17 16 Andrzej
faciat me certiorem. Litterae Vestrae Maiestatis etiam si interim discederem per collegam meum, dominum Franciscum Marsupinum, qui hic erit, vel etiam per reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor fideliter ad me mittentur.
the case of the Duchy of Bari: AT, VIII. 295–379.)
17 16 Andrzej
faciat me certiorem. Litterae Vestrae Maiestatis etiam si interim discederem per collegam meum, dominum Franciscum Marsupinum, qui hic erit, vel etiam per reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor fideliter ad me mittentur.
esse nisi iucundum cum Vestra Dominatione Reverendissima. Exspecto litteras a serenissimo rege. 9 [3.] Est hic in Urbe dominus Petrus Antonius Berrus Parmensis 10 secretarius serenissimi regis Hungariae, domini mei gratiosissimi Dominationi Vestrae Reverendissimae per maiestatem eius commendatus. Maiestas sua mihi commisit discedenti, ut ei uti servitori ac secretario suo ubique, ubi esset opus, adessem maxime apud Vestram Reverendissimam Dominationem. Idem et regina 11 serenissima iussit. Nunc intelligo oblatam esse occasionem Vestrae
esse in possessionem ducatus servitorem Vestrae Maiestatis. Quae si vera sunt, prout mihi pro verissimis sunt relata, non dubito Vestram Maiestatem iam de hoc factam certiorem. Ego tamen sub hoc dubio non omisi tam apud Sanctissimum Dominum Nostrum, quam alibi facere omnia ea, quae hic fieri per me poterant, quaeve mihi a Maiestate Vestra et ab Serenissima et Gratiosissima Domina Mea, Sacratissima Reginali Maiestate fuerunt commissa, et quoniam ipse non sum ad caesarem iturus, egi apud Sanctissimum Dominum Nostrum, ut causam hanc reverendissimo domino, cardinali Salviato legato,
Si me illuc ire contigisset, nihil mihi optatius certe fuisset, quam Vestrae Maiestati tam in hoc negotio Barensi, si nondum confectum fuisset, quam in aliis, quae mihi commissa fuissent, servire. Pro pace autem et concordia illorum principum, pro liberatione Christianissimi regis (nam et hoc mihi per clementissimum regem meum fuerat commissum) totis viribus elaborassem. Et ego ita certe existimo, Sapientissime et Clementissime Rex, non futuram fuisse hanc vel meam vel alterius et prudentioris et maioris me Vestrarum Maiestatum servitoris illuc profectionem a statu praesentium rerum atque ab
tractatibus alienam. Non enim dubito Vestrarum Maiestatum auctoritatem, qui soli cum vestris subditis sustinetis pondus diei et aestus, multum potuisse illos monere, et plus quam omnium reliquorum principum auctoritatem. Sed ego haec me prudentioribus relinquo iudicanda. Ego is sum, cui quicquid per Vestras Maiestates oneris, quod humeri mei ferre possint, iniungetur, libens feram etiam si longe ultra Hispanias mihi esset in servitiis Vestrarum Maiestatum eundum. Et quidem de his ac de negotio Barensi hactenus. Venio ad alia. [3.] Cum pontifex litteras de foedere per Vestram
sum, cui quicquid per Vestras Maiestates oneris, quod humeri mei ferre possint, iniungetur, libens feram etiam si longe ultra Hispanias mihi esset in servitiis Vestrarum Maiestatum eundum. Et quidem de his ac de negotio Barensi hactenus. Venio ad alia. [3.] Cum pontifex litteras de foedere per Vestram Maiestatem cum Turca inito et de pace cum illustrissimo magistro Prussiae facta perlegisset, et cum ego paucis verbis utriusque rei causas, quas et antea a me audiverat, ei exposuissem, multa mecum et reverendissimo domino cardinali Caesio, 5 qui pro reverendissimo domino
qui Sede Apostolica inconsulta religionem a sola Sede Apostolica dependentem hoc pacto profanavisset: il*lum il*lum 9 in Sedem Apostolicam gravissime deliquisse. Quibus de rebus pontifex et ipse scribit ad Vestram Maiestatem, quae litterae adhuc expediri non potuerunt, mittentur per primam mittendi occasionem. Sed quicquid pontifex ex sacri fortasse collegii inductione, nam cum eis est rem communicaturus, scripserit, illam esse sciat Vestra Maiestas pontificis mentem, quam perscripsi et nullam aliam. Utinam clementissimus dominus meus factum Vestrae Maiestatis in foedere
On the outer side: Sacratissimae regiae maiestati Poloniae, magno duci Lithvaniae etc. domino mihi clementissimo.
Interpretatio schedae oratoris domini regis Hungariae per cifram scriptae 1 Si Maiestas Vestra habet aliquam bonam occasionem faciendae pacis cum Turca, fortasse non erit malum, non pendere a spe istius pacis inter Christianos, quae parva est, immo nulla, neque credo aliquid secuturum. In causa est, quod rex Angliae ma nam partem Galliae
5
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.