Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2896-2910:


2896. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | SubSect | Section]

compositum, tuo rogatu Latinum feci, Croatię Delmatięque regum gesta continentem. Res certe digna relatu et quam non solum nostrę uernaculę linguę gnari, sed etiam Latinę intelligant. Ex hac enim historia et boni exemplum petere poterunt quod imitentur et mali per quod sese corrigant. Atque hoc illud fuit quod et te impulit ut me ad historiam transferendam urgeres, et me ut tibi obtemperarem. Magis tamen tuus erga me amor laborem hunc coegit me subire; quid est enim quod illi non debeo?


2897. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Istrię mittendos curat, petit uti coniunctis uiribus a communi periculo sese tueantur maturentque obuiam ire hosti ne ille imparatos repenti irruptione opprimat. Igitur subitario milite comparato ambo pari animi audacia procedentes castra non procul ab hostium castris posuerunt. Per dies octo leuibus inter se procursationibus decertarunt, postremo exercitibus utrinque in aciem eductis diu dubio Marte pugnatum est. Denique magnis utrinque actis cędibus regum duorum acies inclinari cępit. Deo ita disponente, licet nec numero nec armis nec animi robore


2898. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

suum Seuioladum ad Delmatię mediterranea, quę nunc Croatia dicitur, Croatia expugnanda. Cumque Iustinianus Cęsar intellexisset quod Gothorum dux copias diuisisset dimisissetque a se partem alteram cum Seuiolado filio atque ita esse, ut ferebatur, per exploratores certior factus, coacto repente exercitu Stroilum inuasurus abiit. Nec minus prompte atque impigre Stroilus cum his quos secum habebat processit obuiam. Erat enim et ipse animo inuictus ac manu supra quam credi potest strenuus. Postquam in procinctu stetere acies,


2899. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

successit Bladinus filius. Mitis admodum et paternę mansuetudinis ęmulus, omnibus charus uixit. Veruntamen filium genuit suę probitati nimis imparem ingenioque diuersum; Ratimiro nomen erat. Cumque adoleuisset, insolescere coepit et regnante adhuc patre quasi dominari uelle. Per idem tempus immensa quędam hominum multitudo familias quoque mulierum ac puerorum secum trahens transmisso magno amne Velia in regionem Sinbagiorum irrupit eaque potita est. Huius gentis dux erat nomine Barris uel barro Barris, quem nos Cęsarem


2900. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Inde Cassariam accedens gratanter est susceptus ibique regni sedem posuit, fidelis inter fideles quos iam Constantius conuersos baptizauerat. Erat tunc summus ecclesię Romanę pontifex Stephanus, qui cum mirifica Constantii opera audisset, uidere illum cupiens, ut ad se ueniret, per litteras petiit. Vir igitur sanctissimus Constantius, cum interim ex pontificis autoritate presbyteros ordinasset, Vetus Nouumque instrumentum ex Gręco in linguam Slauam transtulisset et eiusdem linguę missam composuisset credentesque in fide confirmasset, Romam profectus


2901. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

autoritate presbyteros ordinasset, Vetus Nouumque instrumentum ex Gręco in linguam Slauam transtulisset et eiusdem linguę missam composuisset credentesque in fide confirmasset, Romam profectus est iussis apostolicis id poscentibus; inter eundum ad Budimerum regem diuertens per dies aliquot plebi prędicauit nonnullisque qui reliqui erant fidei lauacro purificatis Romam uersus, quo iter habebat, discessit. Interea fideles, quibus pręerat Budimerus, omnes uno ore Deum laudabant et dominum nostrum Iesum Christum qui pro salute in se credentium


2902. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

recte constitutis certior atque diuturnior haberetur. Hac legatione audita pontifex magno afficitur gaudio, postulata concedit et extemplo ad regem duos cardinales ac duos episcopos simul destinat; qui cum uenissent, apostolica autoritate cuncta quę facto opus erant peregerunt: per illos quippe presbyteri consecrati, erectę ecclesię, leges rogatę et, quęcunque nouitiis Christianis necessaria erant, plene perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu


2903. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

perfecteque fuere constituta. Aduenientes autem in campo qui Cliuna appellatur regi occurrerunt. Ibi enim rex cum magno procerum suorum comitatu expectatos honorifice excepit; omnes quippe regni pręfectos ibidem iusserat congregari ut omnibus nota essent quę agebantur. Igitur per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus scripturę


2904. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

per dies octo apostolici uiri nihil aliud egerunt nisi ut omnibus persuasum esset in Christum credere, fidem religionemque propagare, communi omnium saluti consulere et, quicquid deinde pontificali autoritate deffinitum fuisset, ratum habere; deinde cunctis audientibus scripturę per dies quattuor lectę et, sicuti hę monebant, regiones diuisę metęque finium singulis impositę ac iura constituta. His peractis Budimerum regem sacro chrismate delibutum sanctificarunt et in dignitate, in qua erat, opportunis benedictionibus confirmarunt, imponentes


2905. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

sanctificarunt et in dignitate, in qua erat, opportunis benedictionibus confirmarunt, imponentes reliquis omnibus ut semper dicto eius audientes essent iussaque perficerent et suis post illum hęredibus pari studio obsequerentur. Deinde archiepiscopos episcoposque crearunt per loca dioeceses eis assignando iuxta quod in litteris uetustę obseruationis inuenerant. Vnum ex archiepiscopis miserunt Salonas, cuius quidem urbis tunc maxima pars dirruta erat et quęque egregia uastationibus deformata Gothorum immanitate atque sęuitia. Alterum uero


2906. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Sed tunc etiam tergo instare hostem cernentes cum equis in mare simul irruunt et ad scopulum quendam continenti proximum natando peruenere; atque ita tandem infelix pater, ne una cum illis qui ipsum secuti fuerant perditissimi filii manu trucidaretur, uix effugit. Cumque ibi per dies aliquot mansissent nec se satis in tuto esse putarent, fato quodam Deique miseratione contigit ut nauis quędam de Apulię partibus Delmatiam uersus iter habens pręternauigaret, quę clamoribus euocata scopulo applicuit. Deinde regem cum toto comitatu suscipiens conuersa


2907. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Romam contenderunt. Scopulus uero ille, qui fugientes exceperat, regis nomen sortitus est, quem usque nunc Petram Radoslaui appellant. Interim impius Seislauus fugato patre regnum possedit donec Deo ulciscente hostili manu (ut monstrabimus) interemptus poenas daret. Per idem enim tempus erat in Pannonię partibus uir quidam nomine Tecomilus, presbyteri filius, magister custosque armentorum principis Vdislaui inter Pannones nobilissimi, cui inprimis charus fuit. Nam cum ipse Vdislauus mirum in modum uenationibus deditus esset, semper in his


2908. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

quibus Christus Dominus pro nobis nasci, pro nobis mori uoluit, ab infidelibus tam diu possideantur, possessa polluantur prophanenturque, et ab iisdem illa sacra, illa Domini mysteria, quę nobis uenerationi sunt, probro derisionique habeantur. Iccirco uos, sicut et reliquos per orbem fideles, hortamur ut nobiscum socia arma iungentes ad res Christiano nomini repetendas in libertatemque uindicandas proficisci statuatis; huic rei cęteros reges ac nationes, quibus itidem scripsimus, consensuros speramus. Nobis autem tam pręclarum facinus conantibus


2909. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

perlegi pateretur. Non solum itaque non consenserunt litteris et exhortationi pontificis ac Cęsaris, uerum etiam in regem suum insurgentes magno tumultu et uociferatione conquesti sunt illum esse huiusce rei autorem ut ipsi relictis coniugibus, liberis patrioque solo procul per alienas domos errent, aliena sequantur imperia, et aut interimantur aut aliis et non sibi uincant; nihil sibi expedire loca illa sancta si liberentur, neque nocere si non liberentur; atque ita infesta concio pessimis usa consiliis nequiuit inhiberi quin repente sanctissimum


2910. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis autores, si sic posteri quoque eorum essent afficiendi. Post hęc uerba Zuonimerus continuo animam exhalauit et relicto corpore ad cęleste regnum transferri meruit, cum terrenum tam bene rexisset per annos quinque et triginta; tam diu enim cum potestate uixit. Bela autem, Pannonię rex, huius nominis primus, cum fama referente hoc quod Zuonimero acciderat didicisset, propere cum expeditorum manu uenit rerumque potitus omnes regni partes possedit: Bosnam,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
First 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.