Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: per

Your search found 20279 occurrences

More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3938-3947:


3938. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

nostram usque ętatem abfuit a theologis nostris excultę orationis lepos. Laudabamus multorum in syllogismis enthimematisque argutias, quorum tamen scripta nemo lectione antiquiorum uel parum delectatus absque tedio legere poterat. At nunc Erasmo autore ipsa ecclesię sanctę structura, quę per istorum simpliciter philosophantium negligentiam pene nuda erat, pristinis reclarescit pigmentis rhetoricisque coloribus linita illustratur. Gaudere igitur et exultare maxime nos decet, quod iam Deo propicio res restitui in integrum coepit. Rursum sacrarum litterarum schola suos habitura est


3939. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur. (Dracones) Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum manibus apprehendit fortiusque ac pressius stringendo, quam posse putabatur, strangulauit. (Eriginus rex) Cum autem adoleuisset, patriam suam Thebas ab Erigini, Myniorum regis, tyrannide liberauit et ipsum pręlio uictum


3940. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

pręlio superatos sua manu interfecit. Inde uicto Geryone cum armentis eius rediens ad Cumas cum Gygantibus congressus uicit. (Sicani) In Sicilia Ericem, Butę filium, Sicilię regem, multorum ante uictorem cestibus pugnantem superauit Sicanosque bellando do muit. Per Latium cum Geryonaceo grege transiens, (Cacus) Cacum, Vulcani filium, qui aliquot de illius armento boues furto auerterat, in specu uasto atque horrendo montis Auentini latentem reperit. Et cum ille flammis ab ore profusis, longe promicantibus scintillantibusque


3941. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fallere et aliena rapere apud nos crimen est, non uirtus. Iussit, inquies, Euristeus, cui parendum erat. Sed maximum nefas est homini obsequendo Deum offendere. Diuina autem lex est: Ne concupiscas rem proximi tui! Et si iniuste concupiscere culpa est, quanto maius peccatum male concupita per uim eripere? A tanto igitur talique facinore Christi seruus abhorrens, suo contentus est abstinens alieno. Hercules ille tuus dracone perempto Hesperidum hortos auro spoliauit. Hic uero tantum abest, ut aliorum bona tollat, ut etiam iis, qui indigent, sua largiatur. Non enim terrenas opes


3942. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

tibi mora molesta est, iter coeptum prosequi parato. POETA: Quin immo, ita ego sermone isto tuo delector, ut hinc recedere nesciam, nisi et cętera pari ratione expedieris. Nam Herculem, quem omnes poetę laudibus in cęlum ferunt, a Christianis uinci per te edoctus negare omnino nequeo. Et iam certus sum non corporis uiribus ueram solidamque laudem quęrendam esse, sed animi sapientia ac sanctitate. Alioquin elephanti, leones, ursi, camelli, equi, tauri alięque belluę, quę nos ferocitate, alacritate, ui ac robore antecellunt, plus sibi


3943. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ergo succincti lumbos uestros in ueritate et induite loricam iustitie, et calciati pedes in pręparationem euangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His


3944. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Scripturę fidem; Vetus Testamentum Noui figuram fuisse non dubitat. Alterum itaque ab altero secernens fluenta inducit sanę doctrinę et terras, hoc est, hominum mentes ignorantię siccitate aridas aquis scientię salutaris inrigat obscura declarans, dubia dissoluens, manifesta confirmans. Per hoc mare nauigantes ad portum perueniunt salutis sempiternę. Quid adhuc Hercules? (Chrysauri filii) Tres in Hispania Chrysauri regis filios pręlio uictos interfecit. Quę, rogo, laus est homines interficere et aliena occupare? Scelus est hoc profecto, non uirtus, et uitio fama quęsita,


3945. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

est enim regnum cęlorum. (Cacus) Hercules Cacum flammas ab ore uomentem in Auentino interemit et boues ab eo furto sibi sublatas reduxit incolumes. At uero nostri Christicolę uoto castitatis suscepto contra libidinis flammas assidue pugnant et, siquid puritatis per obscenę Veneris cogitationem amiserint, carnem affligendo reparare conantur. Ex his alii uirginitatem, alii uiduitatem seruant, et hi sexagesimum, illi centesimum fructum capiunt. Sic ergo melius, sic gloriosius cum isto Caco contenditur, cuius uictores corona beatitudinis coronantur.


3946. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Postremo loco dixisti, o poeta, quod Euritum, Oechalię regem, liberosque eius inuadens interfecerit et Iolen sibi sponsam, quam illi tradere nolebant, raptam abduxerit uehementerque amarit. Haud iniquum censemus eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus


3947. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aduersarium, ieiuniis extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo quiescens corpus animę dominabatur, destruit ac dissipat. Sublato quippe ocio prauos quoque corporis affectus per laborem compescit. Ita Iolen Eurito filiisque eius ereptam et rationi mentis copulatam perpetuo amore complectitur, studens rem gratam suo efficere autori. Hoc idem uel huic simile superius disseruimus, si memoria tenes, in Pasiphes tauro, in Olympię ludis, in Ericis pugna, fortasse et in


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.